Page images
PDF
EPUB

163. Trajan's prompt Punishment of the Informers.

At tu, Caesar, quam pulchrum spectaculum pro illo nobis exsecrabili reddidisti! Vidimus delatorum iudicium, quasi grassatorum, quasi latronum. Non solitudinem illi, non iter, sed templum, sed forum insederant: nulla iam testamenta secura, nullus status certus: non orbitas, non liberi proderant. Auxerat hoc malum principum avaritia. Advertisti oculos, atque ut ante castris, ita postea pacem foro reddidisti: exscidisti intestinum malum: et provida severitate cavisti, ne fundata egibus civitas eversa legibus videretur. Licet ergo cum fortuna, tum liberalitas tua visenda nobis praebuerit, ut praebuit, nunc ingentia robora virorum; et pares animos, nunc immanitatem ferarum, nunc mansuetudinem incognitam; nunc secretas illas et arcanas, ac sub te primum communes opes: nihil tamen gratius, nihil seculo dignius, quam quod contigit desuper intueri delatorum supina ora, retortasque cervices. Agnoscebamus et fruebamur, quum velut piaculares publicae solicitudinis victimae, supra sanguinem noxiorum, ad lenta supplicia gravioresque poenas ducerentur. Congesti sunt in navigia raptim conquisita, ac tempestatibus dediti. Abirent, fugerentque vastatas delationibus terras: ac, si quem fluctus ac procellae scopulis reservassent, hic nuda saxa et inhospitale litus incoleret: ageret duram et anxiam vitam, relictaque post tergum totius generis humani securitate, maereret. Plin., Pan., 34.

164. Trajan's Excellent Government.

Quam utile est, ad usum secundorum per adversa venisse ! Vixisti nobiscum, periclitatus es, timuisti, quae tunc erat innocentium vita. Scis et expertus es, quantopere detestentur malos principes etiam, qui malos faciunt. Meministi, quae optare nobiscum, quae sis queri solitus. Nam privato iudicio principem geris, meliorem immo te praestas, quam tibi alium precabare. Itaque sic imbuti sumus, ut, quibus erat summa votorum melior pessimo princeps, iam non possimus nisi optimum ferre. Nemo est ergo tam tui, tam ignarus sui, ut locum istum post te concupiscat. Facilius est, ut esse aliquis successor tuus possit, quam ut velit. Quis enim curae tuae molem sponte subeat? quis comparari tibi non reformidet? Expertus et ipse es, quam sit onerosum succedere bono principi, et afferebas excusationem adoptanti. An prona parvaque sunt ad aemulandum, quod nemo incolumitatem turpitudine rependit? Salva

est omnibus vita, et dignitas vitae: nec iam consideratus ac sapiens, qui aetatem in tenebris agit. Eadem quippe sub principe virtutibus praemia, quae in libertate: nec benefactis tantum ex conscientia merces. Amas constantiam civium, rectosque ac vividos animos non, ut alii, contundis ac deprimis sed foves et attollis. Prodest bonos esse, quum sit satis abunde que, si non nocet: his honores, his sacerdotia, his provincias offers: hi amicitia tua, hi iudicio florent. Acuuntur isto integritatis et industriae pretio similes, dissimiles alliciuntur: nam praemia bonorum malorumque bonos ac malos faciunt. Pauci adeo ingenio valent, ut non turpe honestumque, prout bene ac secus cessit, expetant fugiantve; ceteri, ubi laboris inertiae, vigilantiae somno, frugalitatis luxuriae merces datur, eadem ista, quibus alios artibus assequutos vident, consectantur: qualesque sunt illi, tales esse et videri volunt; et dum volunt, fiunt. Plin., Pan., 44.

165. The Death of Germanicus.

Tum ad uxorem versus, 66 'per memoriam sui, per communes liberos," oravit, "exueret ferociam, saevienti fortunae submitteret animum; neu regressa in urbem aemulatione potentiae validiores invitaret." Haec palam, et alia secreto; per quae ostendere credebatur metum ex Tiberio. Neque multo post exstinguitur, ingenti luctu provinciae et circumiacentium populorum. Indoluere exterae nationes regesque: tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostes: visuque et auditu iuxta venerabilis, cum magnitudinem et gravitatem summae fortunae retineret, invidiam et adrogantiam effugerat. Funus sine imaginibus et pompa, per laudes et memoriam virtutum eius celebre fuit. Et erant, qui formam, aetatem, genus mortis, ob propinquitatem etiam locorum, in quibus interiit, Magui Alexandri fatis adaequarent. "Nam utrumque corpore decoro, genere insigni, haud multum triginta annos egressum, suorum insidiis, externas inter gentes occidisse: sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse : neque minus praeliatorem ; etiamsi temeritas abfuerit, praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere. Quodsi solus arbiter rerum, si iure et nomine regio fuisset, tanto promptius adsecuturum gloriam militiae, quantum clementia, temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset." Corpus antequam cremaretur, nudatum in foro Antiochensium, qui locus sepulturae destinabatur, praetuleritne veneficii signa, parum

constitit. Nam, ut quis misericordia in Germanicum, et praesumpta suspicione aut favore in Pisonem pronior, diversi interpretabantur. Tac., Ann., ii. 72, 73.

166. The Tortures of a Guilty Conscience.

Nec multo post litterae adferuntur, quibus, in modum defensionis, repetito inter se atque Cottam amicitiae principio, crebrisque eius officiis commemoratis, ne verba prave detorta, neu convivalium fabularum simplicitas in crimen duceretur, postulavit. Insigne visum est earum Caesaris litterarum initium. Nam his verbis exorsus est: "Quid scribam vobis, P. C. aut quomodo scribam, aut quid omnino non scribam hoc tempore, dii me deaeque peius perdant, quam perire me quotidie sentio, si scio." Adeo facinora atque flagitia sua ipsi quoque in supplicium verterant. Neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse adspici laniatus et ictus; quando, ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consultis, animus dilaceretur. Quippe Tiberium non fortuna, non solitudines protegebant, quin tormenta pectoris suasque ipse poenas fateretur. Tac., Ann., vi. 5, 6.

167. Financial Troubles under the Empire.

Sane vetus urbi fenebre malum, et seditionum discordiarumque creberrima caussa: eoque cohibebatur, antiquis quoque et minus corruptis moribus. Nam primo duodecim tabulis sanctum, ne quis unciario fenore amplius exerceret, cum antea ex libidine locupletium agitaretur: dein rogatione tribunicia ad semuncias redacta, postremo vetita versura. Multisque plebis scitis obviam itum fraudibus, quae, totiens repressae, miras per artes rursum oriebantur. Sed tum Gracchus praetor, cui ea quaestio evenerat, multitudine periclitantium subactus, retulit ad senatum : trepidique patres (neque enim quisquam tali culpa vacuus) veniam a principe petivere: et, concedente, annus in posterum sexque menses dati, quis, secundum iussa legis, rationes familiares quisque componerent. Hinc inopia rei numariae, commoto simul omnium aere alieno; et quia, tot damnatis, bonisque eorum divenditis, signatum argentum fisco vel aerario adtinebatur. Ad hoc senatus praescripserat, duas quisque fenoris partes in agris per Italiam conlocaret. Sed creditores in solidum adpellabant: nec decorum adpellatis, minuere

fidem. Ita primo concursatio et preces: dein strepere praetoris tribunal eaque, quae remedio quaesita, venditio et emptio, in contrarium mutari, quia feneratores omnem pecuniam mercandis agris condiderant. Copiam vendendi secuta vilitate, quanto quis obaeratior, aegrius distrahebant; multique fortunis provolvebantur: eversio rei familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat: donec tulit opem Caesar, disposito per mensas millies sestertio, factaque mutuandi copia sine usuris per triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset. Sic refecta fides, et paullatim privati quoque creditores reperti. Neque emptio agrorum exercita ad formam senatusconsulti: acribus, ut ferme talia, initiis, incurioso fine. Tac., Ann., vi. 16, 17.

168. Character of Tiberius.

Sic Tiberius finivit, octavo et septuagesimo aetatis anno. Pater ei Nero, et utrimque origo gentis Claudiae, quamquam mater in Liviam et mox Iuliam familiam adoptionibus transierit. Casus prima ab infantia ancipites. Nam proscriptum patrem exsul secutus, ubi domum Augusti privignus introiit, multis aemulis conflictatus est, dum Marcellus et Agrippa, mox Caius Luciusque Caesares, viguere. Etiam frater eius Drusus prosperiore civium amore erat. Sed maxime in lubrico egit, accepta in matrimonium Iulia, impudicitiam uxoris tolerans, aut declinans. Deinde Rhodo regressus, vacuos principis Penates duodecim annis, mox rei Romanae arbitrium tribus ferme et viginti obtinuit. Morum quoque tempora illi diversa: egregium vita famaque, quoad privatus, vel in imperiis sub Augusto fuit: occultum ac subdolum fingendis virtutibus, donec Germanicus ac Drusus superfuere. Idem inter bona malaque mixtus, incolumi matre intestabilis saevitia, sed obtectis libidinibus, dum Seianum dilexit timuitve: postremo in scelera simul ac dedecora prorupit, postquam remoto pudore et metu, suo tantum ingenio utebatur. Tac., Ann., vi. 51.

169. Death of Claudius.

Exquisitum aliquid placebat, quod turbaret mentem, et mortem differret. Deligitur artifex talium, vocabulo Locusta, nuper veneficii damnata, et diu inter instrumenta regni habita. Eius mulieris ingenio paratum virus, cuius minister e spadonibus fuit Halotus, inferre epulas et explorare gustu solitus.

Adeoque cuncta mox pernotuere, ut temporum illorum scriptores prodiderint, infusum delectabili cibo boletorum venenum, nec vim medicaminis statim intellectam, socordiane Claudii an vinolentia. Simul soluta alvus subvenisse videbatur. Igitur exterrita Agrippina, et, quando ultima timebantur, spreta praesentium invidia, provisam iam sibi Xenophontis medici conscientiam adhibet. Ille, tamquam nisus evomentis adiuvaret, pinnam, rapido veneno inlitam, faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus, summa scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio. Vocabatur interim senatus, votaque pro incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam exanimis vestibus et fomentis obtegeretur, dum res firmando Neronis imperio componuntur. Iam primum Agrippina, velut dolore victa, et solatia conquirens, tenere amplexu Britannicum, "veram paterni oris effigiem," adpellare, ac variis artibus demorari, ne cubiculo egrederetur. Antoniam quoque et Octaviam, sorores eius, adtinuit, et cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque vulgabat, "ire in melius valitudinem principis," quo miles bona in spe ageret, tempusque prosperum, ex monitis Chaldaeorum, adventaret. Tunc, medio diei, tertium ante idus Octob., foribus palatii repente diductis, comitante Burro, Nero egreditur ad cohortem, quae more militiae excubiis adest. Ibi, monente praefecto, festis vocibus exceptus, inditur lecticae. Tac., Ann., xii. 66–69.

170. Murder of Britannicus.

Mos habebatur, principum liberos cum ceteris idem aetatis nobilibus sedentes vesci, in adspectu propinquorum, propria et parciore mensa. Illic epulante Britannico, quia cibos potusque eius delectus ex ministris gustu explorabat, ne omitteretur institutum, aut utriusque morte proderetur scelus, talis dolus repertus est. Innoxia adhuc ac praecalida et libata gustu potio traditur Britannico: dein, postquam fervore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur venenum, quod ita cunctos eius artus pervasit, ut vox pariter et spiritus raperentur. Trepidatur a circumsedentibus; diffugiunt inprudentes. At quibus altior intellectus, resistunt defixi et Neronem intuentes. Ille, ut erat reclinis et nescio similis, "solitum ita," ait, "per comitialem morbum, quo primum ab infantia adflictaretur Britannicus, et redituros paullatim visus sensusque." At Agrippinae is pavor, ea consternatio mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit, ut, perinde ignaram fuisse ac sororem Britannici Octaviam, con

« PreviousContinue »