Agmina Palladios defessus respicit ignes. Ergo iterum ad socias convertere Colchidos artes, Et galeae nexus ac vincula dissipat imae, Cunctaturque tamen totique occurrere bello Ipse cupit, spes nulla datur, sic undique densant Terrigenae iam signa duces, clamorque, tubaeque, Iamque omnes odere virum, iamque omnia contra Tela volant: tunc vero amens discrimine tanto, Quam modo Tartareo galeam Medea veneno Infectam dederat, ususque armarat in illos, In medios torsit; conversae protinus hastae. Qualis ubi attonitos maestae Phrygas annua Matris Ira, vel exsectos lacerat Bellona comatos; Haud secus accensus subito Medea cohortes, Implicat, et miseros agit in sua praelia fratres. Omnis ibi Aesoniden sterni putat; omnibus ira Talis erat. Stupet Aeetes ultroque furentes Ipse viros revocare cupit; sed cuncta iacebant Agmina, nec quisquam primus ruit, aut super ullus Linquitur, atque hausit subito sua funera tellus. Val. Fl., Argon., vii. 607–613.
133. Medea leaves her Home.
At trepidam in thalamis et iam sua facta paventem Colchida circa omnes pariter furiaeque minaeque Patris habent; nec caerulei timor aequoris ultra, Nec miserae terra ulla procul : quascumque per undas Ferre fugam, quamcumque cupit iam scandere puppim. Ultima virgineis tunc flens dedit oscula vittis, Quosque fugit, complexa toros, crinemque genasque Ungue per antiqui carpsit vestigia somni, Atque haec impresso gemuit miseranda cubili : O mihi si profugae genitor nunc ille supremos Amplexus, Aeeta, dares, fletusque videres Ecce meos! Ne crede, pater, non carior ille est, Quem sequimur; tumidis utinam simul obruar undis! Tu, precor, haec longa placidus mox sceptra senecta Tuta geras, meliorque tibi sit cetera proles. Dixit, et Haemonio nunquam spernenda marito Condita letiferis prodit medicamina cistis, Virgineosque sinus ipsumque monile venenis Implicat, ac saevum super omnibus addidit ensem.
Inde velut torto Furiarum eiecta flagello Prosilit; attonito qualis pede prosilit Ino In freta nec parvi meminit conterrita nati,
Quem tenet; extremum coniux ferit irritus Isthmon. Val. Fl., Argon., viii. 1-24.
Ergo ubi diva rates hostemque accedere cernit, Ipsa subit terras, tempestatumque refringit Ventorumque domos: volucrum gens turbida fratrum Erumpit, classem dextra Saturnia monstrat.
Videre, inque unum pariter mare protinus omnes Infesto clamore ruunt, inimicaque Colchis Aequora et adversos statuunt a litore fluctus. Tollitur atque intra Minyas Argoaque vela Stirus abit; vasto rursus desidit hiatu
Abrupta revolutus aqua; iamque omnis in astra Itque reditque ratis, lapsaque reciproca fluctu Descendit. Vorat hos vertex, hos agmine toto Gurges agit, simul in vultus micat undique terror; Crebra ruina poli caelestia limina laxat.
Val. Fl., Argon., vii. 321-334.
135. Juno raises a cloud of dust to confound the Romans at Cannae.
At Gradivus atrox remeantis in aethera Divae Abscessu revocat mentes, fusosque per aequor Ipse manu magna, nebulam circumdatus, acri Restituit pugnae. Convertunt signa, novamque Instaurant Itali, versa formidine, caedem. Cum ventis positus custos, cui flamina carcer Imperio compressa tenet, caelumque ruentes Eurique, et Boreae parent, Corique, Notique, Iunonis precibus, promissa haud parva ferentis, Regnantem Aetolis Vulturnum in praelia campis Effrenat. Placet hic irae exitiabilis ultor.
Qui, se postquam Aetnae mersit candente barathro, Concepitque ignes, et flammea protulit ora, Evolat horrendo stridore, ac Daunia regna Perflat, agens caecam glomerato pulvere nubem.
Eripuere oculos aurae, vocemque, manusque: Vortice arenoso candentes (flebile dictu) Torquet in ora globos Italum, et bellare maniplis Iussa laetantur rabie. Tum mole ruinae Sternuntur tellure et miles et arma tubaeque ; Atque omnis retro flatu occursante refertur Lancea, et in tergum Rutulis cadit irritus ictus. Atque idem flatus Poenorum tela secundant, Et velut amento contorta hastilia turbo Adiuvat, ac Tyrias impellit stridulus hastas. Tum, denso fauces praeclusus pulvere, miles Ignavam mortem compresso maeret hiatu.
136. Pleasure and Virtue appear to Scipio in a Dream.
Has, lauri residens iuvenis viridante sub umbra, Aedibus extremis volvebat pectore curas: Cum subito assistunt, dextra laevaque per auras Allapsae, haud paulum mortali maior imago, Hinc Virtus, illinc virtuti inimica Voluptas. Altera Achaemenium spirabat vertice odorem, Ambrosias diffusa comas, et veste refulgens, Ostrum qua fulvo Tyrium suffuderat auro: Fronte decor quaesitus acu, lascivaque crebras Ancipiti motu iaciebant lumina flammas. Alterius dispar habitus, frons hirta, nec unquam Composita mutata coma: stans vultus, et ore Incessuque viro propior, laetique pudoris, Celsa humeros niveae fulgebat stamine pallae.
137. Each tries to gain him to her side: he chooses Virtue. Effect of his Choice on the People.
Quae postquam cecinit sacrato pectore Virtus, Exemplis laetum vultuque audita probantem Convertit iuvenem. Sed enim indignata Voluptas Non tenuit voces. Nil vos iam demoror ultra, Exclamat. Venient, venient mea tempora quondam, Cum docilis nostris magno certamine Roma Serviet imperiis, et honos mihi habebitur uni
Sic quassans caput in nubes se sustulit atras. At iuvenis, plenus monitis, ingentia corde Molitur, iussaeque calet virtutis amore. Ardua rostra petit, nullo fera bella volente, Et gravia ancipitis deposcit munera Martis. Arrecti cunctorum animi. Pars lumina patris, Pars credunt torvos patrui revirescere vultus. Sed quanquam instinctis tacitus tamen aegra periclis Pectora subrepit terror, molemque paventes Expendunt belli, et numerat favor anxius annos. Dumque ea confuso percenset murmure vulgus, Ecce, per obliquum caeli squalentibus auro Effulgens maculis, ferri inter nubila visus Anguis, et ardenti radiare per aera sulco, Quaque ad caeliferi tendit plaga litus Atlantis, Perlabi resonante polo. Bis terque coruscum Addidit augurio fulmen pater, et vaga late Per subitum moto strepuere tonitrua mundo. Tum vero capere arma iubent, genibusque salutant Submissi augurium, ac iret, qua ducere Divos Perspicuum, et patrio monstraret semita signo.
138. Scipio in the Battle-field.
Magna adeo Ausonius maiori mole premebat. Ut Phoebe stellas, ut fratris lumina Phoeben Exsuperant, montesque Atlas, et flumina Nilus, Ut pater Oceanus Neptunia caerula vincit. Vallantem castra (obscuro nam vesper Olympo Fundere non aequam trepidanti coeperat umbram) Aggreditur Latius rector, subitoque tumultu Caeduntur passim coepti munimina valli Imperfecta. Super contexere herbida lapsos Pondera, et in tumuli concessit caespes honorem. Vix uni mens digna viro, novisse minores Quam deceat, pretiumque operis sit tradere famae. Cantaber ingenio membrorum et mole timeri Vel nudus telis poterat Larus. Hic fera gentis More securigera miscebat praelia dextra. Et, quanquam fundi se circum pulsa videret Agmina, deleta gentilis pube catervae,
Caesorum implebat solus loca: seu foret hostis Comminus, expleri gaudebat vulnera frontis Adversae seu laeva acies in bella vocaret, Obliquo telum reflexum Marte rotabat. At, cum pone ferox aversi in terga veniret Victor, nil trepidans retro iactare bipennem Callebat, nulla belli non parte timendus.
139. An Amoebean Contest (Astacus and Idas).
I. O si quis Crocalen deus afferat! hunc ego terris, Hunc ego sideribus solum regnare fatebor,
Decernamque nemus, dicamque: sub arbore numen Hac erit; ite procul, sacer est locus, ite profani. A. Urimur in Crocalen: si quis mea vota deorum Audiat, huic soli, virides qua gemmeus undas Fons agit et tremulo percurrit lilia rivo, Inter pampineas ponetur faginus ulmos. I. Ne contemne casas et pastoralia tecta : Rusticus est, fateor, sed non est barbarus Idas. Saepe vaporato mihi caespite palpitat agnus, Saepe cadit festis devota Palilibus agna.
A. Nos quoque pomiferi Laribus consuevimus hosti Mittere primitias et fingere liba Priapo, Rorantesque favos damus et liquentia mella: Nec fore grata minus, quam si caper imbuat aras. I. Mille sub uberibus balantes pascimus agnas; Totque Tarentinae praestant mihi vellera matres; Per totum niveus premitur mihi caseus annum: Si venies, Crocale, totus sibi serviet hornus.
A. Qui numerare velit, quam multa sub arbore nostra Poma legam, citius tenues numerabit aristas; Semper olus metimus, nec bruma nec impedit aestas. Si venias, Crocale, totus tibi serviet hortus.
140. The Pleasure Grounds of Vopiscus' Villa at Tibur.
O longum memoranda dies! quae mente reporto Gaudia! quam lassos per tot miracula visus! Ingenium quam mite solo! quae forma beatis
« PreviousContinue » |