Page images
PDF
EPUB

P. TERENTII

CARTHAGINIENSIS AFRI

COMEDIE SEX

EX RECENSIONE

FRID. LINDENBROGII

CUM EJUSDEM

MSTORUM LECTIONIBUS ET OBSERVATIONIBUS

ATQUE

ÆLII DONATI, EUGRAPHII ET CALPURNII

COMMENTARIIS INTEGRIS.

HIS ACCESSERUNT

BENTLEII ET FAERNI

LECTIONES AC CONJECTURE OMNES, SED IN COMPENDIUM REDACTE

ITEM

WESTERHOVI IN SCHOLIASTAS LECTIONES AC CONJECTURE

QUIBUS ET SUAS ADSPERSIT

M. JO. CAR. ZEUNIUS.

Adjecto indice in Donatum et Terentium locupletissimo.

INSUPER ADDITA SUNT

CEL. RUHNKENII DICTATA IN TERENTIUM

NECNON

SELECTISSIMÆ VIRORUM DOCTORUM ANNOTATIONES,

TOM. II.

Londini :

TYPIS EXCUDEBAT J. F. DOVE;

PROSTANT VENALES APUD R. PRIESTLEY.

MDCCCXX.

John S. Lawrence, Estate

4-10-1925

છું,

PRÆFATIO.

UT lector melius intelligat, quæ quantaque subsidia huic novæ editioni principis comicorum accesserint, in limine paullum insistendum arbitror. Textum Zeunii religiosissime secutus, ejus quoque commentariis annotationibusque, diligentia nunquam satis laudanda congestis, ne verbum quidem detrahendum putabam. Lectorem tamen fortasse non pigebit, si loca quædam difficiliora, hic fusius explicata, aut emendationes nonnullas virorum doctorum acumine sagaciter excogitatas, ante oculos propositas invenerit. Excerpta igitur ex editionibus superioribus Westerhovii et Farnabii, et recentioribus Böthe, Schmiederi et Magnæi æquo animo accipiat. Addita sunt Dictata Ruhnkenii, a Bruns anno 1811 primùm vulgata : de quibus ipse audiatur :

“ Inter auctores Latinos, quos in scholis suis Ruhnkenius tractavit, primo loco ab elegantissimo vitæ Ruhnkenii scriptore Wyttenbachio (v. Vitæ T. Hemsterhusii et D. Ruhnkenii Lips. MDCCCI. p. 127.) adducitur Terentius et Terentianas scholas se magno cum doctrinæ fructu audivisse testatur, ut tum demum in hoc genere discere sibi videretur, quantum aera distarent lupinis &c. Quam autem rationem in his, quæ nunc prodeunt, annotationibus Ruhnkenius inierit, idem Wyttenbachius indicavit, p. 126. Ad locos vel difficiles vel memorabiles auctorum latinorum a Ruhnkenio in prælectionibus illustratorum dictabat annotationes breves quidem illas, sed bona frugis plenas. Atque hæ annotationes dictata vocantur ab ipso Ruhnkenio ad Heaut. III. 3. 23. Hec. I. 2. 73. Multum igitur differunt a notis, quas auditores ex ore professoris calamo currente excipere solent et quibus minus pretium statuendum est. Tempus scriptionis incidit in annum MDCCLXXXVI. vel non multo post, certe non superiorem. Laudatur enim in nota ad Eun. II. 1. 14. Oudendorpii editio Apuleii, qua anno memorato prodiit, teste Wyttenbachio I. c.

p. 176."

« PreviousContinue »