Page images
PDF
EPUB

ante pilos venit; dicenda tacendaque calles! Ergo ubi commota fervet plebecula bile,

3.

fert animus calidae fecisse silentia turbae

maiestate manus: quid deinde loquere? Quirites,

hoc, puto, non iustum est; illud male, rectius illud. Scis etenim iustum gemina suspendere lance

10

ancipitis librae; rectum discernis, ubi inter curva subit, vel cum fallit pede regula varo,

et potis es nigrum vitio praefigere theta.

Quin tu igitur, summa nequicquam pelle decorus, ante diem blando caudam iactare popello

15

desinis, Anticyras melior sorbere meracas?

Quae tibi summa boni est? Uncta vixisse patella

semper, et assiduo curata cuticula sole.

Exspecta, haud aliud respondeat haec anus. I nunc : ,,Dinomaches ego sum," suffla;,,sum candidus." Esto, 20 dum ne deterius sapiat pannucea Baucis,

cum bene discincto cantaverit ocima vernae.

Ut nemo in sese tentat descendere, nemo, sed praecedentis spectatur mantica tergo! Quaesieris, Nostin' Vectidi praedia?,,Cuius?" Dives arat Curibus quantum non milvus oberret. ,,Hunc ais, hunc Dis iratis, Genioque sinistro ! ,,qui, quandoque iugum pertusa ad compita figit, ,,seriolae veterem metuens deradere limum

25

,,ingemit, Hoc bene sit! tunicatum cum sale mordens 30 ,,caepe et, farrata pueris plaudentibus olla, ,,pannosam faecem morientis sorbet aceti?" 6 At si unctus cesses et figas in cute solem, est, prope se ignotum cubito qui tangat, et acre despuat in mores, penemque arcanaque lumbi runcantem populo marcentis pandere vulvas:

35

praecedentis e coni.

v. 9 puta r.
v. 33 frigas p.
e coni.

v. 24 praecedenti p. c. r.
v. 34 prope te ignotus p. c. r.

pr. se ignotum

,,Tu cum maxillis balanatum gausape pectas,
,,inguinibus quare detonsus gurgulio extat?
,,quinque palaestritae licet haec plantaria vellant,
,,elixasque nates labefactent forcipe adunca,
,,non tamen ista filix ullo mansuescit aratro."
66
Caedimus, inque vicem praebemus crura sagittis.

Vivitur hoc pacto; sic novimus! Ilia subter
caecum vulnus habes: sed lato balteus auro
praetegit: ut mavis, da verba et decipe nervos,
si potes.,,Egregium cum me vicinia dicat,
,,non credam?" Viso si palles improbe nummo,
si facis in penem quicquid tibi venit amarum,
si Puteal multa cautus vibice flagellas:
nequicquam populo bibulas donaveris aures.
Respue, quod non es; tollat sua munera cerdo;

tecum habita, noris, quam sit tibi curta supellex.

40

45

50

SATIRA V.

Vatibus hic mos est, centum sibi poscere voces,

centum ora et linguas optare in carmina centum,

fabula seu moesto ponatur hianda tragoedo,

vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.

,,Quorsum haec? aut quantas robusti carminis offas 5 ,,ingeris, ut par sit centeno gutture niti?

Grande locuturi nebulas Helicone legunto,

,,si quibus aut Prognes, aut si quibus olla Thyestae
,,fervebit, saepe insulso coenanda Glyconi.
,,Tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino,
,,folle premis ventos, nec clauso murmure raucus
,,nescio quid tecum grave cornicaris inepte,
,,nec stloppo tumidas intendis rumpere buccas :

v. 52 et nor. r.

10

Du kömmt das aun Kinne balsamirte Haar

inquen,

Dinnung, gurgulie, Luftröhre, Gurgelcenter, sich zeigen, palaestrita, der Versteher der Ringschule, plantarium, Baumschule, nates, die hinterben elinus, im Weißer, ineinar Brühe gesollten, hier: von Baden ganz schlotterig. Forceps, Georg Junge, Rüssels labefacto, erschüttern, verderben. Filiz, Farrenkrad battens, Gürtel.

trinkend, immer

riber, Strieme, Schwiele. bibelen, vern durstig, hörbegiering, speller, Hondsgerüth. warten, verkürzt, versstien melte

malt, mangelhaft,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

teres, rund, geschmackvoll. radere, größulus ingemus, einseimische nicht fraud. pullatus, schmutzig. schönerz gekleidet.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

in pectore cannuow, in dem Innersten meiner Brust. resigno, muthrillan.

auser im.

umbo, Toyor.

ramnorain compita, auf vielverzweigte Pfänder conpitom, Kreuzweg, Scheideweg.

intorqueo, verdrehen.

decerpo, orbflischen, wegnehmen, genießen, vernichten,

seria, ernstliche Dinge.

verecundur, bescheiden, afreindig.

,,verba togae sequeris iunctura callidus acri, ,,ore teres modico, pallentis radere mores ,,doctus et ingenuo culpam defigere ludo.

[ocr errors]

Hinc trahe quae dicas, mensasque relinque Mycenis ,,cum capite et pedibus, plebeiaque prandia noris."

Non equidem hoc studeo, pullatis ut mihi nugis pagina turgescat dare pondus idonea fumo. Secreti loquimur, tibi nunc, hortante Camena, excutienda damus praecordia, quantaque nostrae pars tua sit, Cornute, animae, tibi, dulcis amice, ostendisse iuvat: pulsa, dignoscere cautus quid solidum crepet, et pictae tectoria linguae. His ego centenas ausim deposcere fauces, ut, quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, voce traham pura, totumque hoc verba resignent, quod latet arcana non enarrabile fibra.

Cum primum pavido custos mihi purpura cessit, bullaque succinctis Laribus donata pependit; cum blandi comites totaque impune Subura permisit sparsisse oculos iam candidus umbo; cumque iter ambiguum est, et vitae nescius error diducit trepidas ramosa in compita mentes, me tibi supposui: teneros tu suscipis annos Socratico, Cornute, sinu; tunc fallere sollers apposita intortos extendit regula mores, et premitur ratione animus vincique laborat, artificemque tuo ducit sub pollice vultum. Tecum etenim longos memini consumere soles, et tecum primas epulis decerpere noctes.

15

20

25

30

35

40

Unum opus et requiem pariter disponimus ambo, atque verecunda laxamus seria mensa.

Non equidem hoc dubites, amborum foedere certo consentire dies et ab uno sidere duci :

45

V. v. 15 teris p. v. 17 Mycenas p. v. 19 bullatis p. c. r. v. 26 voces p. c. r. fauces c coni. Claverii. v. 35 deducit p.

« PreviousContinue »