Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Rec. 268.15,1897.

LIPSIAE TYPIS B. G. TEVBNERI.

DE VLPIANI FRAGMENTIS,
QVAE VULGO DICVNTVR, PRAEMONITIO.

'Ulpiani fragmenta ' quae vulgo dicuntur, uno codice Vaticano, 1 seculo ferme decimo in Gallia satis mendose scripto, servata nobis esse, post multas varietates hodie auctoribus Hugone et Savinio fere ab omnibus recte probatur. Hoc in codice binis columnis scripto, quae versus plerumque triginta quinque eosque fere viginti sex vel pauco plurium litterarum continent, occupant fol. 190b. col. ß. a v. 9. usque ad fol. 202b B. v. 7. Inscriptum ibi est libello: INCIP. TITVLI EX CORPORE VLPIANI, quo corporis nomine iam Ulpiani aetate usitato (L. 52. S. 2. D. de leg. 3) et postea maxime in iurisconsultorum libris pervulgari Theodosiano aevo amplius quoddam volumen, lectionibus in iudiciis recitandis inserviens, quo omnes vel complures eiusdem ICti vel imperatoris libri tanquam unius membra corporis continerentur, appellari solitum esse, ex L. 3. Th. C. de resp. prud. (1, 4) et Nov. Valent. III. Lib. II. tit. 35 pr. patet. Sed iam diu constat, haec fragmenta unius tantum libri esse; pertinent enim, ut ex collatis eorum tit. 5. SS. 6. 7. et tit. 26. S. I. cum Collat. tit. 6. cap. 2. ex tit. 16. cap. 4., item tit. 20. S. 6. cum L. 17. D. de testib. (22, 5) compertum est, ad Úlpiani librum singularem Regularum. Ulpianus eum librum scripserat imperante Caracalla (tit. 17. S. 2.), h. e. eodem circiter tempore, quo etiam Institutionum libros composuit (Collat. 16, 9. S. 3), inserviturus, ut videtur, priore libro, quo

1) De quo vid. Haenel. Leg. Rom. Visig. Praef. p. XLV. Sequitur quidem in eo Ulpianus Legem Romanam Visigothorum, neque vero pars eius fuit, ut olim quidam opinati sunt, de qua re vid. Haenel. I. c. p. XIV. 2) Contrariam sententiam, Io. Tilium ex alio cod. admodum simili nunc deperdito haec fragmenta primum edidisse, unus tuetur G. E. Heimbachius Repert. Lips. 1843. p. 93 seq., quae sententia etsi vera esset, non multum id ad rem faceret.

VLPIANI FRAGM.

« PreviousContinue »