Domitii Ulpiani quae vulgo vocantur Fragmenta, sive, ex Ulpiani libro singulari Regularum excerpta. Accedunt eiusdem Institutionum reliquae ex Codice Vindobenensi

Front Cover
In aedibus B.G. Teubneri, 1861 - Roman law - 61 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 59 - Paling.' torn. II, pp. 926-930. I. 1. Precarium est, quod precibus petenti utendum conceditur tamdiu, quamdiu is, qui concessit, patitur. Quod genus liberalitatis ex iure gentium descendit. Et distat a donatione eo, quod qui donat sic dat, ne recipiat : at qui precario concedit, sic dat quasi tune recepturus, cum sibi libuerit precarium soluere.
Page 24 - Tutoris auctoritas necessaria est mulieribus quidem in his rebus : si lege aut legitimo iudicio agant, si se obligent, si ciuile negotium gérant, si libertae suae permittant in contubernio alieni serui morari, si remmaiicipii aliènent.
Page 26 - Vir et uxor inter se matrimonii nomine decimam capere possunt. quod si ex alio matrimonio liberos superstites habeant, praeter decimam, quam matrimonii nomine capiunt, totidem decimas pro numero liberorum accipiunt.
Page 30 - ... a legitimo quam ab eo qui testamento hères scriptus est. (§ 14.) si antequam adeatur hereditas in iure cessa sit, proinde hères fit cui cessa est...
Page 38 - Cretio est certorum dierum spatium, quod datur instituto heredi ad deliberandum, utrum expédiât ei adiré hereditatem née ne, uelut TI1IVS HERES ESTO CERNITOQVE IN DIEBVS CENTVM PROXIMIS, QVIBVS SCIERIS POTERISQVE : NISI ITA CREVERIS, EXHERES ESTO.
Page 31 - Is, quern bona fide possidemus, siue liber siue alienus seruus sit, nobis adquirit ex duabus causis tantum, id est quod ex re nostra et quod ex operis suis adquirit. Extra Las autem causas aut sibi adquirit, si liber sit, aut domino, si alienus seruus sit.
Page 14 - Inter parentes et liberos infinite cuiuscumque gradus conubium non est. inter cognates autem ex transuerso gradu olim quidem usque ad quartum gradum matrimonia contrahi non poterant : nunc autem etiam ex tertio gradu licet uxorem ducere ; sed tantum fratris filiam, non etiam sororis filiam, aut amitam uel materteram, quamuis eodem gradu sint.
Page 23 - Quiritium fuit. 20. Ex lege lulia de maritandis ordinibus tutor datur a praetore urbis ei mulieri uirginiue, quam ex hac ipsa lege nubere oportet, ad dotem dandam dicendam promittendamue, si legitimum tutorem pupillum habeat.
Page 50 - Si defuncti sit filius, et ex altero filio mortuo iam nepos unus uel etiam plures, ad omnes hereditas pertinet, non ut in capita diuidatur, sed in stirpes, id est ut filius solus mediam partem habeat et nepotes quotquot sunt alteram dimidiam : aequum est enim nepotes in patris sui locwm succedere et earn partem habere, quam pater eorum, si uiueret, habiturus esset.
Page 12 - Iteratione fit ciuis Romanus, qui post Latinitatem quam acceperat, maior triginta annorum iterum iuste manumissus est ab eo, cuius ex iure Quiritium seruus fuit.

Bibliographic information