Page images
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER SECUNDUS

HACTENUS arvorum cultus et sidera caeli;
Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
Huc, pater o Lenaee (tuis hic omnia plena
Muneribus, tibi pampineo gravidus autumno
Floret ager, spumat plenis vindemia labris)
Huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto
Tingue novo mecum direptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis.
Namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae
Sponte sua veniunt camposque et flumina late
Curva tenent, ut molle siler lentaeque genistae
Populus et glauca canentia fronde salicta;
Pars autem posito surgunt de semine, ut altae
Castaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondet
Aesculus, atque habitae Grais oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva,
Ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
Parva sub ingenti matris se subicit umbra.
Hos natura modos primum dedit; his genus omne
Silvarum fruticumque viret nemorumque sacror m.
Sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus.
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo
Quadrifidasque sudes et acuto robore vallos.

5

ΙΟ

15

20

25

Silvarumque aliae pressos propaginis arcus
Expectant et viva sua plantaria terra;
Nil radicis egent aliae, summumque putator
Haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu)
Truditur e sicco radix oleagina ligno.

Iuvat Ismara Baccho

Et saepe alterius ramos impune videmus
Vertere in alterius, mutatamque insita mala
Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o proprios generatim discite cultus
Agricolae, fructusque feros mollite colendo,
Neu segnes iaceant terrae.
Conserere atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
O decus, o famae merito pars maxima nostrae,
Maecenas, pelagoque volans da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto,
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
Ferrea vox; ades et primi lege litoris oram;
In manibus terrae: non hic te carmine ficto
Atque per ambages et longa exorsa tenebo.

39

35

40

45

50

55

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, Infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; Quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis Inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, Exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti In quascumque voles artes haud tarda sequentur. Nec non et sterilis quae stirpibus exit ab imis, Hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros: Nunc altae frondes et rami matris opacant Crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. Iam, quae seminibus iactis se sustulit arbos, Tarda venit, seris factura nepotibus umbram, Pomaque degenerant sucos oblita priores, Et turpes avibus praedam fert uva racemos. Scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes Cogendae in sulcum ac multa mercede domandae. Sed truncis oleae melius, propagine vites Respondent, solido Paphiae de robore myrtus; Plantis et durae coryli nascuntur et ingens

60

65

Fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae
Chaoniique Patris glandes; etiam ardua palma
Nascitur et casus abies visura marinos.

Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida,
Et steriles platani malos gessere valentes;
Castaneae fagus, ornusque incanuit albo
Flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.
Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae
Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso
Fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen
Includunt udoque docent inolescere libro:
Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in solidum cuneis via, deinde feraces

70

75

Plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingers 80 Exiit ad caelum ramis felicibus arbos

Miraturque novas frondes et non sua poma.

Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis
Nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis,
Nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,
Orchades et radii et amara pausia baca,
Pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris gravibusque volaemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
Quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;
Sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,
Pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,
Et passo psithia utilior tenuisque lageos
Tentatura pedes olim vincturaque linguam,
Purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam,
Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt et Aminneae vites, firmissima vina,
Tmolius assurgit quibus et rex ipse Phanaeus;
Argitisque minor, cui non certaverit ulla

$5

ού

95

[ocr errors]

Aut tantum fluere aut totidem durare per annos.
Non ego te, dis et mensis accepta secundis,
Transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis.
Sed neque quam multae species, nec nomina quae sint,
Est numerus: neque enim numero comprendere refert;
Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem 105

Discere quam multae Zephyro turbentur harenae,
Aut ubi navigiis violentior incidit Eurus,
Nosse quot Ionii veniant ad litora fluctus.

Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
Fluminibus salices crassisque paludibus alni
Nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
Litora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi.
Aspice et extremis domitum cultoribus orbem
Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:
Divisae arboribus patriae. Sola India nigrum
Fert hebenum, solis est turea virga Sabaeis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno
Balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
Quid nemora Aethiopum molli canentia lana,
Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres;
Aut quos Oceano propior gerit India lucos,
Extremi sinus orbis, ubi aëra vincere summum
Arboris haud ullae iactu potuere sagittae?

Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.
Media fert tristes sucos tardumque saporem
Felicis mali, quo non praesentius ullum,
Pocula si quando saevae infecere novercae,
Miscueruntque herbas et non innoxia verba,
Auxilium venit ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro;
Et, si non alium late iactaret odorem,
Laurus erat: folia haud ullis labentia ventis ;
Flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
Ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.
Sed neque Medorum silvae ditissima terra
Nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
Laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi
Totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
Haec loca non tauri spirantes naribus ignem
Invertere satis immanis dentibus hydri,

ΙΙΟ

115

123

125

130

135

140

Nec galeis densisque virum seges horruit hastis;

Sed gravidae fruges et Bacchi Massicus umor
Implevere; tenent oleae armentaque laeta.

Hinc bellator equos campo sese arduus infert;

145

Hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus
Victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deum duxere triumphos.
Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas:
Bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
At rabidae tigres absunt et saeva leonum
Semina, nec miseros fallunt aconita legentes,
Nec rapit immensos orbes per humum, neque tanto
Squameus in spiram tractu se colligit anguis.
Adde tot egregias urbes operumque laborem,
Tot congesta manu praeruptis oppida saxis
Fluminaque antiquos subter labentia muros.

150

155

160

An mare quod supra memorem, quodque adluit infra?
Anne lacus tantos? Te, Lari maxime, teque,
Fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino?
An memorem portus Lucrinoque addita claustra
Atque indignatum magnis stridoribus aequor,
Iulia qua ponto longe sonat unda refuso
Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis ?
Haec eadem argenti rivos aerisque metalla
Ostendit venis atque auro plurima fluxit.

165

Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam, Adsuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos

Extulit; haec Decios, Marios, magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello, et te, maxime Caesar,
Qui nunc extremis Asiae iam victor in oris

170

Inbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
Magna virum: tibi res antiquae laudis et artis

Ingredior, sanctos ausus recludere fontes,

175

Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.

Nunc locus arvorum ingeniis, quae robora cuique,

Quis color, et quae sit rebus natura ferendis.

Difficiles primum terrae collesque maligni,

Tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis,

180

Palladia gaudent silva vivacis olivae.

Indicio est tractu surgens oleaster eodem
Plurimus et strati bacis silvestribus agri.

At quae pinguis humus dulcique uligine laeta,
Quique frequens herbis et fertilis ubere campus

185

« PreviousContinue »