Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

Non barbam: secreta petit loca, balnea vitat. Nanciscetur enim pretium, nomenque poetae, Si tribus Anticyris caput insanabile, nunquam Tonsori Licino commiserit. O ego laevus, Qui purgor bilem sub verni temporis horam! Non alius faceret meliora poemata; verum Nil tanti est: ergo fungar vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi. Munus, et officium, nil scribens ipse, docebo : Vnde parentur opes: quid alat, formetque poetam: Quid deceat, quid non; qưo virtus, quo ferat error. Scribendi recte, sapere est et principium, et fons: Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, Verbaque provisam rem non invita sequentur. Qui didicit patriae quid debeat, et quid amicis ; Quo sit amore parens, quo frater amandus, et hospes; Quod sit conscripti, quod iudicis officium; quae Partes in bellum missi ducis; ille profecto Reddere personae scit convenientia cuique. Respicere exemplar vitae, morumque iubebo Doctum imitatorem, et vivas hinc ducere voces. Interdum speciosa locis, morataque recte Fabula , nullius veneris, sine pondere, et arte, Valdius oblectat populum, meliusque moratur, Quam versus inopes rerum, nugaeque canorag. Graiis ingenium, Gralis dedit ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius avaris. Roman i pueri longis rationibus asseni

[ocr errors]
[ocr errors]

Discunt in partes centum diducere. Dicat
Filius Albini; si de quincunce remota est
Vncia, quid superat? poterat dixisse; triens. Eu!
Rem poteris servare tuam. Redit uncia: quid fit?
Semis. An, haec animos aerugo, et cura peculi
Quum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro, et levi servanda cupresso?
Aut prodesse volunt, aut delectare poetae,
Aut simul et iucunda, et idonea dicere vitae.
Quidquid praecipies, esto brevis; ut cito dicta
Percipiant animi dociles, teneantque fideles.
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis caussa sint proxima veris.
Ne, quodcumque volet, poscat sibi fabula credi;
Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis,
Celsi praetereunt austera poemata Ramnes.
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando, pariterque monendo.
Hic meret aera liber Sosiis; hic et mare transit,
Et longum noto scriptori prorogat aevum.
Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:
Nam nequechorda sonum reddit,quem vult manus,et mens;
Poscentique gravem persaepe remittit acutum;
Nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit,
Aut humana parum cavit natura: quid ergo est?

Vt scriptor si peccat idem librarius usque,
Quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem :
Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
Quem bis, terve bonum cum risu miror; et ideni
Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus.
Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Vt pictura poesis; erit quae, si propius stes,
Te capiat magis, et quaedam, si longius abstes:
Haec amat obscurum; volet haec sub luce videri,
Iudicis argutum quae non formidat acumen:
Haec placuit semel, haec decies repetita placebit.
O maior iuvenum, quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum, et per te sapis, hoc tibi dicium
Tolle memor: certis medium, et tolerabile rebus
Recre concedi. Consultus iuris, et actor
Caussarum mediocris abest virtute diserti
Messallae, nec scit quantun Cascellius Aulus;
Sed tamen in pretio est. Mediocribus esse poetis
Non homines, non Dî, non concessere columnae.
Vt gratas inter mensas symphonia discors,
Et crassum unguentum, et Sardo cum melle papaver
Offendunt; poterat duci quia coena sine istis:
Sic animis natum, inventumque poema iuvandis,
Si paullum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis:
Indoctusque pilae, discive, crochive quiescit,
Ne spissae risum tollant impune coronae:

[ocr errors]

Qui nescit, versus tamen audet fingere: quidni?
Liber, et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum,

vitioque remotus ab omni.
Tu nihil invita dices, faciesve Minerva:
Id tibi iudicium est, ea mens: si quid tamen olim
Scripseris, in Maecî descendat iudicis aures,
Et patris, et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis. Delere licebit
Quod non edideris: nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer, interpresque Deorum
Caedibus, et victu foedo deterruit Orpheus:
Dictus ob hoc lenire tigres, rabidosque leones.
Dictus et Amphion Thebanae conditor arcis
Saxa movere sono testudinis, et prece blanda
Ducere

quo

vellet. Fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno:
Sic honor, et nonen divinis vatibus, atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus,
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit: dictae per carmina sortes,
Ec vitae monstrata via est; et gratia regum
Pieriis tentata modis; ludusque repertus,
Et longorum operum finis; ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers, el cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen, an arte,
Quaesitum est: ego nec studium sine divite vena,

Nec rude quid possit video ingenium: alterius sic
Altera poscit opem res, et coniurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit, fecitque puer; sudavit, et alsit,
Abstinuit venere, et vino: qui Pythia cantat
Tibicen, didicit prius, extimuitque magistrum.
Nec satis est dixisse: ego mira poemata pango.
Occupet extremum scabies: mihi turpe relinqui est,
Et, quod non didici, sane nescire fateri.
Vt praeco ad merces turbam qui cogit emendas,
Adsentatores iubet ad lucrum ire poeta
Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Si vero est , unctum qui recte ponere possit ,
Et spondere levi pro paupere, et eripere atris
Litibus implicitum; mirabor, si sciet inter
Noscere mendacem, verumque beatus amicum.
Tu seu donaris, seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae: clamabit enim; pulchre! bene! recte!
Pallescet super his; etiam stillabit amicis
Ex oculis rorem; saliet, tundet pede terram.
Vt qui conducti plorant in funere, dicunt,
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo; sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis,
Et torquere mero, quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.

[ocr errors]
« PreviousContinue »