Lucii Annaei Senecae Opera philosophica

Front Cover
sumtibus Guilielmi Nauckii, 1830 - 503 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 239 - , inquit, « primum a te peto, ne me loquentem interpelles, ne medio sermone meo proclames; dabitur tibi loquendi liberum tempus.
Page 226 - Nos certe sumus qui dicimus et Zenonem et Chrysippum maiora egisse, quam si duxissent exercitus, gessissent honores, leges tulissent. Quas non uni civitati, sed toti humano generi tulerunt.
Page 236 - Quod si dû placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere Imperium et cogitare uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant ! Atqui non alia facies est quieti woratique imperii quam sereni caeli et nitentis.
Page 307 - ... alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem : quibus nihil aliud actum est quam ut pudor hominibus peccandi demeretur, si taies deos credidissent.
Page 93 - Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive ille deus est potens omnium, sive incorporalis ratio ingentium operum artifex, sive divinus spiritus per omnia maxima ac minima aequali intentione diffusus, sive fatum et immutabilis causarum inter se cohaerentium series — id, inquam, actum est, ut in alienum arbitrium nisi vilissima quaeque non caderent.
Page 317 - Quid est ergo beneficium ? Benevola actio tribuens gaudium capiensque tribuendo in id, quod facit, prona et sponte sua parata. Itaque non, quid fiat aut quid detur, refert, sed qua mente, quia beneficium non in eo, quod fit aut datur, consistit, sed in 2 ipso dantis aut facientis animo.
Page 20 - ... nam, ut Plato ait, nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur ; revocari enim praeterita non possunt, futura prohibentur...
Page 248 - O ne ille, cui contingit, ut sibi quoque vivere debeat ; in hoc adsiduis bonitatis argumentis probavit non rem publicam suam esse, sed se rei publicae. Quis huic audeat struere aliquod periculum ? Quis ab hoc non, si possit, fortunam quoque avertere velit, sub quo iustitia, pax, pudicitia, securitas, dignitas florent, sub quo opulenta civitas copia bonorum omnium abundat...
Page 297 - Sed ei qui ad virtutem tendit, etiam*>i multum processit , opus est tarnen aliqua fortunae indulgentia, adhuc inter humana luctanti, dum nodum illum exsolvit, et omne vinculum mortale.
Page 239 - Quid vivis, si perire te tarn multorum interest ? Quis finis erit suppliciorum ? Quis sanguinis ? Ego sum nobilibus adulescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant ; non est tanti vita, si, ut ego non peream, 6 tarn multa perdenda sunt.

Bibliographic information