Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors]

Licet antehac de eo munusculo litterario, quod Tibi, Pater Optime atque Dilectissime, rite offerre possem, dubius equidem saepe haeserim, , ex illo tamen tempore, quo Senecae mei edendi consilium cepi, certissime statim persuasum mihi habui , nullum aliud opus hoc ipso aptius in Te translatum iri.

Primam scilicet non solum Tibi debeo anti

quitatis illius cognitionem, cuius plane singularem Seneca quoque nobis aperit indolem ; verum etiam sincerus, qui me tenet et ad huius editionis curas subeundas impulit humaniorum studiorum amor Tuo potissimum erectus est exemplo item atque consilio. Praeterea haud raro mihi, auctoris mei dicta accuratius perlustranti, gratissima yenit monitorum illorum memoria, quibus Tu, Pater Carissime, eadem pariter intentione, summas veri atque iusti notiones animo meo olim inscripsisti; quo factum est, ut eo distinctius statim persentirem, quot et quantum Tibi deberem. Denique, quum vel hoc curae cordique mihi fuerit, ut librum Tibi offerrem, neque lectione Tua indignum, neque materiâ rebus theologicis Tuis incongruâ plenum, Seneca meus huic consilio explendo eo minus impar mihi visus est, quo magis mihi innotuit, ipsos adeo

Ecclesiae Patres suum eundem et fere christianum dixisse; et quo certius eventurum esse iudicavi, ut Tu, summo animi sibi ipsi constantis pretio inter varias muneris per continuum quadraginta et octo annorum spatium a Te administrati sollicitudines utiliter percepto, spreta somniante illa, quae hodienum floret, philosophia, antiquae Tuae cum auctore meo amicitiae intra placidam senectutis quietem, tot vitae laboribus optime convenientem, studiose indulgere pergeres.

Consueta igitur benevolentia Tua hodie quoque me et auctorem meum velim excipias, atque sincerum amoris Tui, quo me ab ipso pri..

« PreviousContinue »