Page images
PDF
EPUB

15

20

25

30

Nigra quòd infusâ vanescat sepia lymphâ ;
Dilutas queritur geminet quòd fistula guttas.

O miser, inque dies ultrà miser! huccine rerum
Veniinus ? at cur non potiùs, teneroque palumbo
Et similis regum pueris, pappare

minutum Poscis, et iratus mammæ lallare recusas ?

• An tali studeam calamo ? Cui verba ? quid istas
Succinis ambages ? tibi luditur : effluis amens.
Contemnêre, sonat vitium percussa, maligne
Respondet viridi non cocta fidelia limo.
Udum et molle lutum es, nunc nunc properandus, et acri
Fingendus sine fine rotâ. Sed rure paterno
Est tibi far modicum, purum et sine labe salinum,
(Quid metuas ?) cultrixque foci secura patella.
Hoc satìs ? an deceat pulmonem rumpere ventis,
Stemmate quòd Tusco ramum millesimè ducis,
Censoremne tuum vel quòd trabeate salutas ?
Ad populum phaleras : ego te intus et in cute novi.
Non pudet ad morem discincti vivere Nattæ ?
Sed stupet hic vitio, et fibris increvit opimum
Pingue : caret culpâ : nescit, quid perdat: et, alto
Demersus, summâ non rursus bullit in undâ.

Magne pater divûm, sævos punire tyrannos
Haud aliâ ratione velis, quum dira libido
Moverit ingenium, ferventi tincta veneno,
Virtutem videant, intabescantque relictâ.
Arne magìs Siculi gemuerunt æra juvenci,
Aut magis auratis pendens laquearibus ensis
Purpureas subter cervices terruit, imus,
Imus præcipites, quàm si sibi dicat, et intus
Palleat infelix, quod proxima nesciat uxor ?

Sæpe oculos, memini, tangebam parvus olivo,
Grandia si nollem morituri verba Catonis
Dicere, non sano multùm laudanda magistro,
Quæ pater adductis sudans audiret amicis.
Jure : etenim id summum, quid dexter senio ferret,
Scire erat in voto : damnosa canicula quantùm
Raderet: angustæ collo non fallier orcæ :
Nen quis callidior buxum torquere flagello.

Ilaud tibi inexpertum curvos deprendere mores,
Quæque docet sapiens braccatis illita Medis
Porticus, insomnis quibus et detonsa juventus
Invigilat, siliquis et grandi pasta polenta.
El tivi, quæ Sainios diduxit littera ramos,

35

40

45

50 60

65

70

75

Surgentem dextro monstravit limite callem.
Stertis adhuc ? laxumque caput compage solutâ
Oscitat hesternum, dissutis undique malis ?
Est aliquid quò tendis, et in quod dirigis arcum !
An passim sequeris corvos testâque lutoque,
Securus quò pes ferat, atque ex tempore vivis ?

Helleborum frustrà, quum jam cutis ægra tumebit,
Poscentes videas : venienti occurrite morbo.
Et quid opus Cratero magnos promittere montes?
Discite io miseri, et causas cognoscite rerum!
Quid sumus, et quidnam victuri gignimur? ordo
Quis datus, aut metæ quàm mollis flexus, et unde?
Quis modus argento ? quid fas optare ? quid asper
Utile nummus habet ? patriæ carisque propinquis
Quantùm elargiri deceat ? quem te deus esse
Jussit, et humanâ quâ parte locatus es in re ?
Disce: nec invideas, quòd multa fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris,
Et piper, et pernæ, Marsi monumenta clientis,
Mænaque quòd primâ nondum defecerit orcâ.

Hîc aliquis de gente hircosâ centurionum
Dicat, Quod satìs est, sapio mihi ; non ego curo
Esse, quod Arcesilas ærumnosique Solones,
Obstipo capite, et figentes lumine terram,
Murmura quum secum et rabiosa silentia rodunt,
Atque exporrecto trutinantur verba labello,
Ægroti veteris meditantes somnia, gigni
De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti.
Hoc est, quòd palles ? cur quis non prandeat, hoc est ?
His populus ridet: multùmque torosa juventus
Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

Inspice : nescio quid trepidat mihi pectus, et ægris
Faucibus exsuperat gravis halitus: inspice, sodes,
Qui dicit medico, jussus requiescere, postquam
Tertia compositas vidit nox currere venas,
De majore domo modicè sitiente lagenâ,
Lenia loturo sibi Surrentina rogavit.
Ileus bone, tu palles. “Nihil est.' Videas tamen istud,
Quicquid id est : surgit tacitè tibi lutea pellis.
• At tu deteriùs palles : ne sis mihi tutor :
Jam pridem hunc sepelî: tu restas.' Perge, tacebo
T'urgidus hic epulis, atque albo ventre, lavatur,
Gutture sulfureas lentè exhalante mephites.
Sed tremor inter vina subit, calidumque triental

80

85

90

95

6

100 105

[ocr errors]

Excutit e inanibus : dentes crepuêre retecti :
Uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
Hinc tuba, candela : tandemque beatulus alto
Compositus lecto, crassisque lutatus amomis,
In portam rigidos calces extendit: at illum
Hesterni capite induto subiêre Quirites.

Tange miser venas, et pone in pectore dextram :
Nil calet hîc: summosque pedes attinge manusque :
Non frigent.' Visa est si fortè pecunia, sive
Candida vicini subrisit mollè puella,
Cor tibi ritè salit? Positum est algente camino
Durum olus, et populi cribro decussa farina :
Tentemus fauces : tenero latet ulcus in ure
Putre, quod haud deceat plebeiâ radere betâ.
Alges, quum excussit membris tremor albus aristas :
Nunc face suppositâ fervescit sanguis, et irâ
Scintillant oculi; dicisque facisque, quod ipse,
Non sani esse hominis, non sanus juret Orestes.

110

115

SATIRA IV.

5

10

Rem populi tractas? (barbatum hæc crede magistrum
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutæ :)
Quo fretus ? dic hoc, magni pupille Pericli.
Scilicet ingenium et rerum prudentia velox
Ante pilos venit: dicenda tacendaque calles.
Ergò ubi commotâ fervet plebecula bile,
Fert animus calidæ fecisse silentia turbæ
Majestate manûs. Quid deinde loquêre? Quirites,
Hoc, puta, non justum est : illud malè: rectius illud.
Scis etenim justum geminâ suspendere lance
Ancipitis libræ : rectum discernis, ubi inter
Curva subit, vel quum fallit pede regula varo :
Et potis es nigrum vitio præfigere Theta.
Quin tu igitur, summâ nequicquam pelle decorus,
Ante diem blando caudam jactare popello
Desinis, Anticyras melior sorbere meracas.
Quæ tibi summa boni est? unctâ vixisse patellâ
Semper, et assiduo curata cuticula sole.
Exspecta: haud aliud respondeat hæc anus: I nunc;
Dinomaches ego sum, suffla : sum candidus: Esto :
Dum ne deteriùs sapiat pannucea Baucis,

'15

20 25

30

Quum bene discincto cantaverit ocima vernæ.
Ut nemo i sese tentat descendere, nemo!
Sed præcedenti spectatur mantica tergo.

Quæsieris, Nostin' Vectidî prædia ? 'cujus ?'
Dives arat Curibus, quantùm non milvus oberret.
• Hunc ais ? hunc dîs iratis genioque sinistro ?
Qui quandoque jugum pertusa ad compita figit,
Seriolæ veterem metuens deradere limum,
Ingemit, Hoc bene sit! tunicatum cum sale mordens
Cæpe : et farratâ pueris plaudentibus olla,
Pannosam fæcem morientis sorbet aceti.' * * * * *

Cædimus, inque vicem præbemus crura sagittis.
Vivitur hoc pacto: sic novimus : ilia subter
Cæcum vulnus habes : sed lato balteus auro
Prætegit: ut mavis, da verba, et decipe nervos,

Egregium quum me vicinia dicat,
Non credam ? Viso, si palles, improbe, nuimo;
Si puteal multâ cautus vibice flagellas :
Nequicquam populo bibulas donaveris aures.
Respue, quod non es : tollat sua munera cerdo.
Tecum habita, et nôris, quàm sit tibi curta supellex.

35

Si potes.

6

* * * *

40

SATIRA V.

AD MAGISTRUM SUUM

ANNÆUM CORNUTUM.

5

Vatibus hic mos est, centum sibi poscere voces,
Centum ora, et linguas optare in carmina centum,
Fabula seu mesto ponatur hianda tragedo,
Vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.

Quorsum hæc? aut quantas robusti carminis offas
Ingeris, ut par sit centeno gutture niti?
Grande locuturi nebulas Helicone legunto,
Si quibus aut Procnes, aut si quibus olla Thyestæ
Fervebit, sæpe insulso cænanda Glyconi.
Tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino,
Folle premis ventos; nec clauso murmure raucus
Nescio quid tecum grave cornicaris ineptè ;
Nec stloppo tumidas intendis rumpere

buccas. Verba toga sequeris, juncturâ callidus acri,

10 15

20

25

30

35

Ore teres mudico, pallentes radere mores
Doctus; et ingenuo culpam defigere ludo.
Hinc trahe, quæ dicas, mensamque relinque Mycenis
Cum capite et pedibus, plebeiaque prandia nôris.

Non equidem hoc studeo, bullatis ut mihi nugis
Pagina turgescat, dare pondus idonea fumo.
Secreti loquimur. Tibi nunc, hortante Camænâ,
Excutienda damus præcordia : quantaque nostræ
Pars tua sit, Cornute, animæ, tibi, dulcis amice,
Ostendisse juvat. Pulsa, dignoscere cautus,
Quid solidum crepet, et pictæ tectoria linguæ.
His ego centenas ausim deposcere voces,
Ut, quantùm mihi te sinuoso in pectore fixi,
Voce traham purâ, totumque hoc verba resignent,
Quod latet arcanâ non enarrabile fibrâ.

Quum primùm pavido custos mihi purpura cessit,
Bullaque succinctis laribus donata pependit;
Quum blandi comites, totâque impune Suburâ
Permisit sparsisse oculos jam candidus umbo;
Quumque iter ambiguum est, et vitæ nescius error
Diducit trepidas ramosa in compita mentés :
Me tibi supposui. Teneros tu suscipis annos
Socratico, Cornute, sinu. Tunc fallere solers
Apposita intortos ostendit regula mores ;
Et premitur ratione animus, vincique laborat,
Artificemque tuo ducit sub pollice vultum.
Tecum etenim longos memini consumere soles,

tecum primas epulis decerpere noctes.
Unum opus et requiem pariter disponimus ambo,
Atque verecundâ laxamus seria mensâ.
Non equidem hoc dubites, amborum fædere certo
Consentire dies, et ab uno sidere duci.
Nostra vel æquali suspendit tempora Librâ
Parca tenax veri, seu nata fidelibus hora
Dividit in Geminos concordia fata duorum,
Saturnumque gravem nostro Jove frangimus unà.
Nescio quod certè est, quod me tibi temperat, astrum.

Mille hominum species, et rerum discolor usus.
Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno
Mercibus hic Italis mutat sub sole recenti
Rugosum piper, et pallentis grana cumini :
Hic satur irriguo mavult turgescere somno:
Hic Campo indulget: hunc alea decoquit : ille
In Venerem est putris : sed quum lapidosa cheragra

40

45

50

55

« PreviousContinue »