Page images
PDF
EPUB

10

15

20

25

Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni,
Quàm si nos Veneris commendet epistola Marti,
Et Samiâ genitrix quæ delectatur arena.

Commoda tractemus primùm communia, quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat; immo, etsi pulsetur, dissimulet, nec
Audeat excussos Prætori ostendere dentes,
Et nigram in facie tumidis livoribus offam,
Atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaïcus judex datur hæc punire volenti
Calceus, et grandes magna ad subsellia suræ,
Legibus antiquis castrorum et more Camilli
Servato, miles ne valluin litiget extra
Et procul a signis. Justissima Centurionum
Cognitio est igitur de milite; nec mihi deerit
Ultio, si justæ defertur causa querelæ.
Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit
Vindicta et gravior, quàm injuria. Dignum erit ergo
Declamatoris mulino corde Vagellî,
Quum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
Millia clavorum. Quis tam procul absit ab Urbe ?
Præterea quis tam Pylades, molem aggeris ultra
Ut veniat ? lacrymæ siccentur protenus, et se
Excusaturos non sollicitemus amicos.
Da testein, judex quum dixerit: audeat ille,
Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere, Vidi?
Et credam dignum barbâ, dignumque capillis
Majorum. Citiùs falsum producere testem
Contra paganum possis, quàm vera loquentem
Contra fortunam armati, contraque pudorem.
Præmia nunc alia, atque alia emolumenta notemus
Sacramentorum. Convallem ruris aviti
Improbus, aut campum mihi si vicinus ademit
Et sacrum effodit medio de limite saxum,
Quod mea cum vetulo coluit puls annua libo;
Debitor aut simptos pergit non reddere nummos,
Vana supervacui dicens chirographa ligni:
Exspectandus erit, qui lites inchoet, annus
Totius populi : sed tunc quoque mille ferenda
Tædia, mille moræ ; toties subsellia tantùm
Sternuntur ; jam facundo ponente lacernas
Cædicio, et Fusco jam micturiente, parati
Digredimur, lentâque fori pugnamus arena

30

35

40

45 50

Ast illis, quos arma tegunt, et halteus ambit,
Quod placitum est ipsis, præstatur tempus agendi,
Nec res atteritur longo sufflamine litis.

Solis præterea testandi militibus jus,
Vivo patre, datur : nam, quæ sunt parta labore
Militiæ, placuit non esse in corpore censûs,
Omne tenet cujus regimen pater. Ergò Coranum,
Signorum comitem, castrorumque æra merentem,
Quamvis jam tremulus, captat pater. Hunc labor æquus
Provehit, et pulchro reddit sua dona labori.
Ipsius certè ducis hoc referre videtur,
Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,
Ut læti phaleris omnes, et torquibus omnes.

55

60

A. PERSII FLACCI

SATIRÆ.

[blocks in formation]

O curas hominum! O quantum est in rebus inane! Quis leget hæc? Min’ tu istud ais ? 'Nemo hercule. Neno? Vel duo, vel nemo: turpe et miserabile. Quare? Ne mihi Pulydamas et Troïades Labeonem Prætulerint? nugæ: non, si quid turbida Roma

5 Elevet, accedas, examenve improbum in illâ Castiges trutina : nec te quæsiveris extrà. Nam Romæ quis non ? ah, si fas dicere! sed fas Tunc, quum ad canitiem et nostrum istud vivere lristo Aspexi, et nuci'us facimus quæcunque relictis,

10 Quum sapimus patruos: tunc, tunc, ignoscite. Nolo.' Quid faciam ? sed sum petulanti splene cachmno.

« PreviousContinue »