Delator? quibus indiciis? quo teste probavit ? Nil horum: verbosa et grandis epistola venit A Capreis. Bene habet; nil plus interrogo. Turba Remi? Sequitur Fortunam, ut semper, et odit Damnatos. Idem populus, si Nursia Tusco Favisset, si oppressa foret secura senectus Principis, hâc ipsâ Sejanum diceret horâ Augustum. Jam pridem, ex quo suffragia nulli Vendimus, effudit curas. Nam qui dabat olim Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se Continet, atque duas tantùm res anxius optat, Panem et Circenses. Perituros audio multos. Nil dubium; magna est fornacula: pallidulus mî Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram, Quàm timeo, victus ne pœnas exigat Ajax, Ut malè defensus! Curramus præcipites, et, Dum jacet in ripâ, calcemus Cæsaris hostem. Sed videant servi, ne quis neget, et pavidum in jus Cervice obstrictâ dominum trahat. Hi sermones
Tunc de Sejano, secreta hæc murmura vulgi. Visne salutari, sicut Sejanus? habere Tantundem, atque illi summas donare curules? Illum exercitibus præponere? tutor haberi Principis angustâ Caprearum in rupe sedentis Cum grege Chaldæo? Vis certè pila, cohortes, Egregios equites, et castra domestica? Quidni Hæc cupias? et, qui nolunt occidere quenquam, Posse volunt. Sed quæ præclara et prospera tanti, Ut rebus lætis par sit mensura malorum? Hujus, qui trahitur, prætextam sumere mavis, An Fidenarum Gabiorumque esse potestas, Et de mensurâ jus dicere, vasa minora Frangere pannosus vacuis Edilis Ulubris? Ergò quid optandum foret, ignorâsse fateris Sejanum: nam qui nimios optabat honores, Et nimias poscebat opes, numerosa parabat Excelsæ turris tabulata, unde altior esset Casus, et impulsæ præceps immane ruinæ. Quid Crassos, quid Pompeios evertit? et illum, Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites? Summus nempe locus nullâ non arte petitus, Magnaque numinibus vota exaudita malignis. Ad generum Cereris sine cæde et vulnere pauci Descendunt reges, et siccâ morte tyranni.
Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis Incipit optare, et totis Quinquatribus optat, Quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam, Quem sequitur custos angustæ vernula capsæ. Eloquio sed uterque perît orator: utrumque Largus et exundans leto dedit ingenii fons. Ingenio manus est et cervix cæsa; nec unquam Sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
O fortunatam natam me consule Romam
Antonî gladios potuit contemnere, si sic Omnia dixisset. Ridenda poëmata malo, Quàm te conspicuæ, divina Philippica, famæ, Volveris a primâ quæ proxima. Sævus et illum Exitus eripuit, quem mirabantur Athenæ Torrentem, et pleni moderantem fræna theatri. Dîs ille adversis genitus, fatoque sinistro, Quem pater ardentis massæ fuligine lippus A carbone, et forcipibus, gladiosque parante Incude, et luteo Vulcano ad rhetora misit.
Bellorum exuviæ, truncis affixa tropæis Lorica, et fractâ de casside buccula pendens, Et curtum temone jugum, victæque triremis Aplustre, et summo tristis captivus in arcu, Humanis majora bonis creduntur ad hæc se Romanus, Graiusque, ac barbarus endoperator Erexit; causas discriminis atque laboris Indè habuit. Tanto major famæ sitis est, quàm Virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam, Præmia si tollas? Patriam tamen obruit olim Gloria paucorum, et laudis titulique cupido Hæsuri saxis cinerum custodibus; ad quæ Discutienda valent sterilis mala robora ficûs: Quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris. Expende Hannibalem: quot libras in duce summo Invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro Percussa Oceano, Niloque admota tepenti,
Rursus ad Æthiopum populos, altosque elephantos.
Additur imperiis Hispania: Pyrenæum
Transsilit. Opposuit natura Alpemque nivemque :
Diducit scopulos, et montem rumpit aceto.
Jam tenet Italiam: tamen ultrà pergere tendit.
Actum, inquit, nihil est, nisi Pœno milite portas Frangimus, et mediâ vexillum pono Suburâ. O qualis facies, et quali digna tabellâ,
Quum Gætula ducem portaret bellua luscum!
Exitus ergò quis est? O gloria! vincitur idem
Nempe, et in exsilium præceps fugit, atque ibi magnus Mirandusque cliens sedet ad prætoria regis, Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.
Finem animæ, quæ res humanas miscuit olim, Non gladii, non saxa dabunt, nec tela; sed ille Cannarum vindex, ac tanti sanguinis ultor, Annulus. I, demens, et sævas curre per Alpes, Ut pueris placeas, et declamatio fias! Unus Pellæo juveni non sufficit orbis : Estuat infelix angusto limite mundi,
Ut Gyaræ clausus scopulis, parvâque Seripho. Quum tamen a figulis munitam intraverit urbem, Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur,
Quantula sint hominum corpuscula. Creditur olim Velificatus Athos, et quidquid Græcia mendax Audet in historiâ: constratum classibus îsdem, Suppositumque rotis solidum mare credimus altos Defecisse amnes, epotaque flumina Medo Prandente, et madidis cantat quæ Sostratus alis. Ille tamen qualis rediit Salamine relictâ, In Corum atque Eurum solitus sævire flagellis Barbarus, Æolio nunquam hoc in carcere passos, Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigæum? Mitius ia sanè, quòd non et stigmate dignum Credidit. Huic quisquam vellet servire deorum? Sed qualis rediit? nempe unâ nave, cruentis Fluctibus, ac tardâ per densa cadavera prorâ. Has toties optata exegit gloria pœnas.
Da spatium vitæ, multos da, Jupiter, annos! Hoc recto vultu solum, hoc et pallidus optas.
Sed quàm continuis et quantis longa senectus
Plena malis? Deformem et tetrum ante omnia vultum,
Dissimilemque sui, deformem pro cute pellem,
Pendentesque genas, et tales adspice rugas,
Quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus, In vetulâ scalpit jam mater simia buccâ.
Plurima sunt juvenum discrimina: pulchrior ille Hoc, atque ille alio; multùm hic robustior illo. Una senum facies, cum voce trementia membra Et jam leve caput, madidique infantia nasi. Frangendus misero gingivâ panis inermi : Usque adeò gravis uxori, natisque, sibique,
Ut captatori moveat fastidia Cosso.
Non eadem vini atque cibi, torpente palato, Gaudia.
nam quæ cantante voluptas,
Sit licèt eximius citharœdus, sitve Seleucus, Et quibus auratâ mos est fulgere lacernâ? Quid refert, magni sedeat quâ parte theatri, Qui vix cornicines exaudiat atque tubarum Concentus? clamore opus est, ut sentiat auris, Quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas. Præterea minimus gelido jam corpore sanguis Febre calet solâ; circumsilit agmine facto
Morborum omne genus: quorum si nomina quæras,
Promptiùs expediam, quot amaverit Hippia machos Quot Themison ægros autumno occiderit uno, Quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus Pupillos;-
citiùs, quot villas possideat nunc, Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat. Ille humero, hic lumbis, his coxâ debilis, ambos Perdidit ille oculos, et luscis invidet: hujus
Pallida labra cibum accipiunt digitis alienis.
Ipse ad conspectum cœnæ diducere rictum
Suetus, hiat tantùm, ceu pullus hirundinis, ad quem Ore volat pleno mater jejuna.
Membrorum damno major dementia, quæ nec Nomina servorum, nec vultum agnoscit amici, Cum quo præteritâ cœnavit nocte; nec illos, Quos genuit, quos eduxit. Nam codice sævo Hæredes vetat esse suos; bona tota feruntur Ad Phialen tantùm artificis valet halitus oris, Quod steterat multis in carcere fornicis annis. Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt Funera natorum, rogus adspiciendus amatæ Conjugis et fratris, plenæque sororibus urnæ. Hæc data pœna diù viventibus, ut, renovatâ Semper clade domûs, multis in luctibus, inque Perpetuo mærore, et nigrâ veste senescant. Rex Pylius, magno si quidquam credis Homero,
Exemplum vitæ fuit a cornice secundæ.
Felix nimirum, qui tot per sæcula mortem
Distulit, atque suos jam dextrâ computat annos,
Quique novum toties mustum bibit. Oro, parumper Attendas, quantùm de legibus ipse queratur
Fatorum, et nimio de stamine, quum videt acris Antilochi barbanı ardentem, quum quærit ab omni, Quisquis adest socius, cur hæc in tempora duret, Quod facinus dignum tam longo admiserit ævo? Hæc eadem Peleus, raptum quum luget Achillem, Atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem. Incolumi Trojâ Priamus venisset ad umbras Assaraci magnis solennibus, Hectore funus Portante, ac reliquis fratrum cervicibus, inter Iliadum lacrymas, ut primos edere planctus Cassandra inciperet, scissâque Polyxena pallâ, Si foret exstinctus diverso tempore, quo non Conerat audaces Paris ædificare carinas. Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit Eversa, et flammis Asiam ferroque cadentem. Tunc miles tremulus positâ tulit arma tiarâ, Et ruit ante aram summi Jovis, ut vetulus bos, Qui domini cultris tenue et miserabile collum Præbet, ab ingrato jam fastiditus aratro. Exitus ille utcunque hominis: sed torva canino Latravit rictu, quæ post hunc vixerat, uxor. Festino ad nostros, et regem transeo Ponti, Et Cræsum, quem vox justi facunda Solonis Respicere ad longæ jussit spatia ultima vitæ. Exsilium, et carcer, Minturnarumque paludes, Et mendicatus victâ Carthagine panis, Hinc causas habuêre. Quid illo cive tulisset Natura in terris, quid Roma beatius unquam, Si circumducto captivorum agmine, et omni Bellorum pompâ, animam exhalâsset opimam, Quum de Teutonico vellet, descendere curru ? Provida Pompeio dederat Campania febres Optandas: sed multæ urbes et publica vota Vicerunt. Igitur Fortuna ipsius et Urbis Servatum victo caput abstulit. Hoc cruciatu Lentulus, hâc pœnâ caruit ceciditque Cethegus Integer, et jacuit Catilina cadavere toto.
Formam optat modico pueris, majore puellis
Murmure, quum Veneris fanum videt anxia mater,
Usque ad delicias votorum. Cur tamen, inquit,
Corripias? Pulchrâ gaudet Latona Dianâ.
Sed vetat optari faciem Lucretia, qualem Ipsa habuit cuperet Rutile Virginia gibbum
Accipere, atque suam Rutile dare. Filius autem
« PreviousContinue » |