Page images
PDF
EPUB

Saltantem spectes, et chironomonta volanti
Cultello, donec peragat dictata magistri
Omnia : nec minimo sanè discrimine refert,
Quo gestu lepores, et quo gallina secetur.
Duceris plantâ, velut ictus ab Hercule Cacus,

125
Et ponêre forìs, si quid tentaveris unquam
Hiscere, tanquam habeas tria nomina. Quando propinat
Virro tibi, sumitque tuis contacta labellis
Pocula ? quis vestrûm temerarius usque adeò, quis
Perditus, ut dicat regi, Bibe ? Plurima sunt, quæ 130
Non audent homines pertusâ dicere lænâ.

Quadringenta tibi si quis deus, aut similis dîs, Et melior fatis donaret ; homuncio, quantus Ex nihilo fieres, quantus Virronis amicus ! Da Trebio : pone ad Trebium! Vis, frater, ab ipsis 135 Ilibus? O nummi, vobis hunc præstat honorem, Vos estis fratres. Dominus tamen et domini rex Si vis tu fieri, nullus tibi parvulus aulâ Luserit Æneas, nec filia dulcior illo. Jucundum et carum sterilis facit uxor amicum.

140 Sed tua nunc Mycale pariat licet, et pueros tres In gremium patris fundat simul : ipse loquaci Gaudebit nido; viridem thoraca jubebit Afferri, minimasque nuces, assemque rogatum, Ad mensam quoties parasitus venerit infáns.

145 Vilibus ancipites fungi ponentur amicis, Boletus domino; sed qualem Claudius edit Ante illum uxoris, post quem nil ampliùs edit.

Virro sibi et reliquis Virronibus illa jubebit Poma dari, quorum solo pascaris odore;

150 Qualia perpetuus Phæacum autumnus habebat, Credere quæ possis subrepta sororibus Afris. Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit, Qui tegitur parmâ et galeâ, metuensque flagelli Discit ab hirsutâ jaculum torquere capellâ.

155 Forsitan impensæ Virronem parcere credas. Hoc agit, ut doleas : nam quæ comedia, mimus Quis melior plorante gulâ ? Ergò omnia fiunt, Si nescis, ut per lacrymas effundere bilem Cogaris, pressoque diù stridere molari.

160 Tu tibi liber homo et regis conviva videris : Captum te nidore suæ putat ille culinæ : Nec malè conjectat. Quis enim tam nudus, ut illum Bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum

165

Vel nodus tantùm, et signum de paupere loro?
Spes bene cænandi vos decipit. Ecce dabit jam
Semesum leporem, atque aliquid de clunibus apri.
Ad nos jam veniet minor altilis. Indè parato,
Intactoque oinnes et stricto pane tacelis.
Ille sapit, qui te sic utitur. Omnia ferre
Si potes, et debes. Pulsandum vertice raso
Præbebis quandoque caput, nec aura timebis
Flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

170

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

SATIRA VI.

5

10

CREDO pudicitiam Saturno rege

moratam
In terris, visamque diù, quum frigida parvas
Præberet spelunca domos, ignemque, laremque,
Et

pecus, et dominos communi clauderet umbrâ;
Silvestrem montana torum quum sterneret uxor
Frondibus et culmo, vicinarumque ferarum
Pellibus; haud similis tibi, Cynthia, nec tibi, cujus
Turbavit nitidos exstinctus passer ocellos;
Sed potanda ferens infantilus ubera magnis,
Et sæpè horridior glandem ructante marito.
Quippe aliter tunc orbe novo cæloque recenti
Vivebant homines, qui rupto robore nati,
Compositive luto, nullos habuêre parentes.
Multa pudicitiæ veteris vestigia forsan,
Aut aliqua exstiterint, et sub Jove; sed Jove nondum
Barbato, nondum Græcis jurare paratis
Per caput alterius, quum furem nemo timeret
Caulibus, aut pomis, et aperto viveret horto.
Paulatim deinde ad superos Astræa recessit
Hâc comite, atque duæ pariter fugêre sorores.
Antiquum et vetus est, alienum, Postume, lectum
Concutere, atque sacri genium contemnere fulcri.
Omne aliud crimen mox ferrea protulit ætas :
Viderunt primos argentea sæcula machos.

15

20 25

30

35

40

45

Conventum tamen, et pactum, et sponsalia, nostrâ
Tempestate paras, jamque a tonsore magistro
Pecteris, et digito pignus fortasse dedisti.
Certè sanus eras ! Uxorem, Postume, ducis ?
Dic, quâ Tisiphone, quibus exagitâre colubris ?
Ferre potes dominam salvis tot restibus ullam,
Quum pateant altæ caligantesque fenestræ,
Quum tibi vicinum se præbeat Æmilius pons ?-
Sed placet Ursidio lex Julia : tollere dulcem
Cogitat hæredem cariturus turture magno,
Mullorumque jubis, et captatore macello.
Quid fieri non posse putes, si jungitur ulla
Ursidio? si machorum notissimus olim
Stulta maritali jam porrigit ora capistro,
Quem toties texit perituri cista Latini ?
Quid? quòd et antiquis uxor de moribus illi
Quæritur. O medici, mediam pertundite venam!
Delicias hominis ! Tarpeium limen adora
Pronus, et auratam Junoni cæde juvencam,
Si tibi contigerit capitis matrona pudici.
Paucæ adeò Cereris vittas contingere dignæ,
Quarum non timeat pater oscula. Necte coronam
Postibus, et densos per limina tende corymbos.
Unus Iberinæ vir sufficit ? Ociùs illud
Extorquebis, ut hæc oculo contenta sit uno.

Magna tamen fama est cujusdam rure paterno
Viventis. Vivat Gabiis, ut vixit in agro ;
Vivat Fidenis ! Et agello cedo paterno :
Quis tamen affirmat, nil actum in montibus, aut in
Speluncis ? Adeò senuerunt Jupiter et Mars ?

Porticibusne tibi monstratur fæmina voto
Digna tuo ? Cuneis an habent spectacula totis,
Quod securus ames, quodque inde excerpere possis ?
Accipis uxorem, de quâ citharædus Echion
Aut Glaphyrus fiat pater, Ambrosiusque choraules.
Longa per angustos figamus pulpita vicos:
Ornentur postes, et grandi janua lauro,
Ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
Nobilis Euryalum mirmillonem exprimat infans.

Nupta senatori comitata est Hippia ludium
Ad Pharon, et Nilum, famosaque mænia Lagi,
Prodigia et mores Urbis damnante Canopo.
Immemor illa domûs, et conjugis, atque sororis,
Nil patriæ indulsit ; plorantesque improba natos,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit.
Sed quanquam in magnis opibus, plumâque paternâ, 70
Et segmentatis dormisset parvula cunis,
Contempsit pelagus : famam contempserat oliin,
Cujus apud molles minima est jactura cathcdras.
Tyrrhenos igitur fluctus latèque sonantem
Pertulit Ionium constanti pectore, quamvis

75
Mutandum toties esset mare. Justa pericli
Si ratio est et honesta; timent, pavidoque gelantur
Pectore, nec tremulis possunt insistere plantis:
Fortem animum præstant rebus, quas turpiter audent.
Si jubeat conjux, durum est conscendere navim ;

80 Tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aër. Quæ mechum sequitur, stomacho valet. Illa maritum Convomit: hæc inter nautas et prandet, et errat Per puppem, et duros gaudet tractare rudentes. Quâ tamen exarsit formâ, quâ capta juventâ est

85 Hippia? quid vidit, propter quod ludia dici Sustinuit ? nam Sergiolus jam radere guttur Cæperat, et secto requiem sperare lacerto. Præterea multa in facie deformia; sicut Attritus galeâ, mediisque in naribus ingens

90 Gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli. Sed gladiator erat : facit hoc illos Hyacinthos ; Hoc pueris, patriæque, hoc prætulit illa sorori Atque viro. Ferrum est, quod amant. Hic Sergius idem Acceptâ rude cæpisset Veiento videri.

95 Hippomanes carmenque loquar, coctumque venenum Privignoque datum ? Faciunt graviora coactæ Imperio sexûs, minimùmque libidine peccant.

Optima sed quare Cesennia, teste marito? Bis quingenta dedit; tanti vocat ille pudicam,

100 Nec Veneris pharetris macer est, aut lampade fervet : Indè faces ardent; veniunt a dote sagittæ. Libertas emitur : coràm licet innuat atque Rescribat, vidua est, locuples quæ nupsit avaro. Cur desiderio Bibulæ Sertorius ardet ?

105 Si verum excutias, facies, non uxor amatur. Tres rugæ subeant, et se cutis arida laxet, Fiant obscuri dentes, oculique minores ; Collige sarcinulas, dicet libertus, et exi: Jam gravis es nobis, et sæpè emungeris, exi

110 Ociùs, et propera : sicco venit altera naso. Interea calet, et regnat, poscitque maritum

« PreviousContinue »