Dicere si tentes aliquid, tacitusve recedas, all one Tantundem est; feriunt pariter: vadimonia deinde Libertas pauperis hæc est:
Sic inde huc omnes, tanquam ad vivaria, currunt, Quâ fornace graves, quâ non incude catena?c. Maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne Vomer deficiat, ne marræ et sarcula desint. Felices proavorum atavos, felicia dicas Sæcula, quæ quondam sub regibus atque tribunis Viderunt uno contentam carcere Romam.
His alias poteram et plures subnectere causas:
Sed jumenta vocant, et sol inclinat: eundum est;
Nam mihi commotâ jamdudum mulio virgâ
Annuit. Ergò vale nostri memor, et, quoties te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam
Convelle a Cumis. Satirarum ego, ni pudet illas, Adjutor gelidos veniam caligatus in agros.
ECCE iterum Crispinus! et est mihi sæpè vocandus
Ad partes, monstrum nullâ virtute redemptum
Porticibus? quantâ nemorum vectetur in umbrâ?
Jugera quot vicina foro, quas emerit ædes?
Nemo malus felix; minimè corruptor, et idem
Incestus, cum quo nuper vittata jacebat,
Sanguine adhuc vivo terram subitura, sacerdos.
Sed nunc de factis levioribus: et tamen alter
Si fecisset idem, caderet sub judice morum.
Nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat
Crispinum. Quid agas, quum dira et fœdior omni
Crimine persona est? Mullum sex millibus emit,
Equantem sanè paribus sestertia libris, Ut perhibent, qui de magnis majora loquuntur. Consilium laudo artificis, si munere tanto Præcipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi. Est ratio ulterior, magnæ si misit amicæ, Quæ vehitur clauso latis specularibus antro. Nil tale exspectes: emit sibi. Multa videmus,
Quæ miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu Succinctus patriâ quondam, Crispine, papyro? Hoc pretio squama? potuit fortasse minoris Piscator, quàm piscis, emi. Provincia tanti Vendit agros; sed majores Appulia vendit. Quales tunc epulas ipsum glutisse putemus Endoperatorem, quum tot sestertia, partem Exiguam, et modicæ sumptam de margine cœnæ, Purpureus magni ructârit scurra Palatî, Jam princeps equitum, magnâ qui voce solebat Vendere municipes frictâ de merce siluros? Incipe, Calliope, licet et considere: non est Cantandum, res vera agitur. Narrate, puellæ Pierides. prosit mihi vos dixisse puellas!
Quum jam semianimum laceraret Flavius orbem Ultimus, et calvo serviret Roma Neroni; Incidit Adriaci spatium admirabile rhombi Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, Implevitque sinus: neque enim minor hæserat illis, Quos operit glacies Mæotica, ruptaque tandem Solibus effundit torpentis ad ostia Ponti Desidiâ tardos, et longo frigore pingues. Destinat hoc monstrum cymbæ linique magister Pontifici summo. Quis enim proponere talem Aut emere auderet, quum plena et littora multo Delatore forent? Dispersi protenus algæ Inquisitores agerent cum remige nudo, Non dubitaturi fugitivum dicere piscem, Depastumque diù vivaria Cæsaris, inde
Elapsum veterem ad dominum debere reverti.
Si quid Palfurio, si credimus Armillato,
Res fisci est, ubicunque natat. Donabitur ergò,
Quidquid conspicuum, pulchrumque est æquore toto,
Ne pereat. Jam letifero cedente pruinis Autumno, jam quartanam sperantibus ægris, Stridebat deformis hiems, prædamque recentem Servabat tamen hic properat, velut urgueat Auster.
Utque lacus suberant, ubi, quanquam diruta, servat Ignem Trojanum et Vestam colit Alba minorem, Obstitit intranti miratrix turba parumper. Ut cessit, facili patuerunt cardine valvæ. Exclusi spectant admissa opsonia Patres. Itur ad Atridem. Tum Picens, Accipe, dixit, Privatis majora focis: genialis agatur
Iste dies, propera stomachum laxare saginis, Katice.
Et tua servatum consume in sæcula rhombum. Ipse capi voluit:" quid apertius? et tamen illi Surgebant crista. Nihil est, quod credere de se Non possit, quum laudatur dîs æqua potestas. Sed deerat pisci patinæ mensura. Vocantur Ergò in consilium proceres, quos oderat Ille; In quorum facie miseræ magnæque sedebat Pallor amicitiæ. Primus, clamante Liburno, Currite! jam sedit! raptâ properabat abollâ Pegasus, attonitæ positus modò villicus Urbi. Anne aliud tunc præfecti? quorum optimus atque Interpres legum sanctissimus, omnia quanquam Temporibus diris tractanda putabat inermi Justitiâ. Venit et Crispi jucunda senectus, Cujus erant mores, qualis facundia, mite Ingenium maria ac terras populosque regenti Quis comes utilior, si clade et peste sub illâ Sævitiam damnare et honestum afferre liceret Consilium? Sed quid violentius aure tyranni, Cum quo de pluviis, aut æstibus, aut nimboso Vere locuturi fatum pendebat amici ? Ille igitur nunquam direxit brachia contra Torrentem, nec civis erat, qui libera posset Verba animi proferre, et vitam impendere vero. Sic multas hiemes atque octogesima vidit Solstitia, his armis illâ quoque tutus in aulâ. Proximus ejusdem properabat Acilius ævi
Cum juvene, indigno, quem mors tam sæva maneret, Et Domini gladiis tam festinata; sed olim
Prodigio par est cum nobilitate senectus;
Unde fit, ut malim fraterculus esse gigantis. Profuit ergò nihil misero, quòd cominus ursos Figebat Numidas, Albanâ nudus arenâ Venator. Quis enim jam non intelligat artes Patricias? quis priscum illud miretur acumen, Brute, tuum? Facile est barbato imponere regi.
Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat Rubrius, offensæ veteris reus atque tacendæ, Et tamen improbior satiram scribente cinado. Montani quoque venter adest abdomine tardus; Et matutino sudans Crispinus amomo, Quantùm vix redolent duo funera; sævior illo Pompeius tenui jugulos aperire susurro; Et, qui vulturibus servabat viscera Dacis, Fuscus, marmoreâ meditatus prælia villâ, Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit In lævam conversus ; at illi dextra jacebat Bellua sic pugnas Cilicis laudabat, et ictus, Et pegma, et pueros inde ad velaria raptos. Non cedit Veiento: sed, ut fanaticus, œstro Percussus, Bellona, tuo divinat, et, Ingens Omen habes, inquit, magni clarique triumphi: Regem aliquem capies, aut de temone Britanno Excidet Arviragus: peregrina est bellua: cernis Erectas in terga sudes? Hoc defuit unum Fabricio, patriam ut rhombi memoraret, et annos. Quidnam igitur censes? conciditur? Absit ab illo Dedecus hoc, Montanus ait: testa alta paretur, Quæ tenui muro spatiosum colligat orbem. Debetur magnus patinæ subitusque Prometheus. Argillam atque rotam citiùs properate; sed ex hoc Tempore jam, Cæsar, figuli tua castra sequantur. Vicit digna viro sententia. Noverat ille
Ostrea, callebat primo deprêndere morsu; Et semel adspecti littus dicebat echini. Surgitur, et misso proceres exire jubentur Consilio, quos Albanam dux magnus in arcem Traxerat attonitos, et festinare coactos,
Tanquari de Cattis aliquid torvisque Sygambris
Dicturus, tanquam et diversis partibus orbis Anxia præcipiti venisset epistola pinnâ.
Atque utinam his potiùs nugis tota ille dedisset Tempora sævitiæ, claras quibus abstulit Urbi, Llustresque animas impune, et vindice nullo ! Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus Cœperat: hoc nocuit Lamiarum cæde madenti.
Si te propositi nondum pudet, atque eadem est mens, Ut bona summa putes, alienâ vivere quadrâ ; Si potes illa pati, quæ nec Sarmentus iniquas Cæsaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset: Quamvis jurato metuam tibi credere testi. Ventre nihil novi frugalius. Hoc tamen ipsum Defecisse puta, quod inani sufficit alvo :
Nulla crepido vacat? nusquam pons, et tegetis pars Dimidiâ brevior? Tantine injuria cœnæ ? Tam jejuna fames, quum pol sit honestius illîc Et tremere, et sordes farris mordere canini? Primo fige loco, quòd tu discumbere jussus Mercedem solidam veterum capis officiorum. Fructus amicitiæ magnæ cibus: imputat hunc rex, Et, quamvis rarum, tamen imputat. Ergò duos post
Si libuit menses neglectum adhibere clientem, Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto;
Unà simus, ait. Votorum summa! Quid ultrà
Quæris? Habet Trebius, propter quod rumpere somnum Debeat, et ligulas dimittere, sollicitus, ne Tota salutatrix jam turba peregerit orbem
Sideribus dubiis, aut illo tempore, quo se
Frigida circumagunt pigri sarraca Bootæ.
Qualis cœna tamen? Vinum, quod succida nolit Lana pati de convivâ Corybanta videbis.
Jurgia proludunt; sed mox et pocula torques
Saucius, et rubrâ deterges vulnera mappâ, Inter vos quoties libertorumque cohortem Pugna Saguntinâ fervet commissa lagenâ. Ipse capillato diffusum consule potat, Calcatamque tenet bellis socialibus uvam, Cardiaco nunquam cyathum missurus amico.
« PreviousContinue » |