Page images
PDF
EPUB

duobus separatim stipulantibus ita promissor respondeat 'utrique vestrum dare spondeo': nam si prius Titio spoponderit, deinde alio interrogante spondeat, alia atque alia erit obligatio nec creduntur duo rei stipulandi esse. duo pluresve rei promittendi ita fiunt: 'Maevi, quinque aureos dare spondes? Sei, eosdem 'quinque aureos dare spondes? respondeant singuli 1 separatim 'spondeo'. Ex huiusmodi obligationibus et stipulantibus solidum singulis debetur et promittentes singuli in solidum tenentur. in utraque tamen obligatione una res vertitur: et vel alter debitum accipiendo vel alter solvendo omnium peremit obliga2 tionem et omnes liberat. Ex duobus reis promittendi alius pure, alius in diem vel sub condicione obligari potest: nec impedimento erit dies aut condicio, quo minus ab eo qui pure obligatus est petatur.

XVII 3

DE STIPULATIONE SERVORUM.

Servus ex persona domini ius stipulandi habet. sed 4 hereditas in plerisque personae defuncti vicem sustinet: ideoque quod servus hereditarius ante aditam hereditatem stipulatur, adquirit hereditati ac per hoc 1 etiam heredi postea facto adquiritur. Sive autem domino sive sibi sive conservo suo sive impersonaliter servus stipuletur, domino adquirit. idem iuris est et in liberis, qui in potestate patris sunt, ex quibus cau2 sis adquirere possunt. Sed cum factum in stipulatione continebitur, omnimodo persona stipulantis continetur, veluti si servus stipuletur, ut sibi ire agere liceat: ipse enim tantum prohiberi non debet,

3

non etiam dominus eius. Servus communis stipulando unicuique dominorum pro portione dominii adquirit, nisi si unius eorum iussu aut nominatim cui eorum stipulatus est: tunc enim soli ei adquiritur. quod servus communis stipulatur, si alteri ex dominis adquiri non potest, solidum alteri adquiritur, veluti si res quam dari stipulatus est unius domini sit.

1

XVIII

DE DIVISIONE STIPULATIONUM. Stipulationum aliae iudiciales sunt, aliae praetoriae, aliae conventionales, aliae communes tam praetoriae quam iudiciales. Iudiciales sunt dumtaxat, quae a mero iudicis officio proficiscuntur: veluti de dolo cautio vel de persequendo servo qui in fuga 2 est restituendove pretio. Praetoriae, quae a mero praetoris officio proficiscuntur, veluti damni infecti vel legatorum. praetorias autem stipulationes sic exaudiri oportet, ut in his contineantur etiam aedili3 tiae: nam et hae ab iurisdictione veniunt. ventionales sunt, quae ex conventione utriusque partis concipiuntur, hoc est neque iussu iudicis neque iussu praetoris, sed ex conventione contrahentium. quarum totidem genera sunt, quot paene dixerim

4

Con

rerum contrahendarum. Communes sunt stipulationes veluti rem salvam fore pupilli: nam et praetor iubet rem salvam fore pupillo caveri et interdum iudex, si aliter expediri haec res non potest: vel de rato stipulatio.

XVIIII'

DE INUTILIBUS STIPULATIONIBUS. Omnis res, quae dominio nostro subicitur, in stipulationem deduci potest, sive illa mobilis sive soli sit. 1 At si quis rem, quae in rerum natura non est aut esse non potest, dari stipulatus fuerit, veluti

(1) respondeant] BP, et r. T, si r. E: ut interroget stipulator vel simile quid inter fiunt et Maevi a compilatoribus male deletum censet Mommsen (2) § 2 ex Flor. l. 8 inst. (Dig. 45, 2, 7)

(3) Cf. Gai. 3, 114. 167 Dig. 45, 3

9

Stichum, qui mortuus sit, quem vivere credebat, aut hippocentaurum, qui esse non possit, inutilis erit 2 stipulatio. Idem iuris est, si rem sacram aut religiosam, quam humani iuris esse credebat, vel publicam, quae usibus populi perpetuo exposita sit, ut forum vel theatrum, vel liberum hominem, quem servum esse credebat, vel cuius commercium non habuit, vel rem suam dari quis stipuletur. nec in pendenti erit stipulatio ob id, quod publica res in privatum deducí et ex libero servus fieri potest et commercium adipisci stipulator potest et res stipulatoris esse desinere potest: sed protinus inutilis est. item contra licet initio utiliter res in stipulatum deducta sit, si postea in earum qua causa 10, de quibus supra dictum est, sine facto promissoris devenerit: extinguitur stipulatio. ac ne statim ab initio talis stipulatio valebit 'Lucium Titium cum servus 'erit dare spondes?' et similia: quia natura sui dominio nostro exempta in obligationem deduci nullo 3 modo possunt. Si quis alium daturum facturumve quid spoponderit, non obligabitur, veluti si spondeat Titium quinque aureos daturum. quodsi effecturum 4 se, ut Titius daret, spoponderit, obligatur. Si quis alii, quam cuius iuri subiectus sit, stipuletur, nihil agit. plane solutio etiam in extranei personam conferri potest (veluti 12 si quis ita stipuletur 'mihi 'aut Seio dare spondes?'), ut obligatio quidem stipulatori adquiratur, solvi tamen Seio etiam invito eo recte possit, ut liberatio ipso iure contingat, sed ille adversus Seium habeat mandati actionem. quod si quis sibi et alii, cuius iuri subiectus non sit, decem dari 13 aureos stipulatus est, valebit quidem stipulatio: sed utrum totum debetur quod in stipulatione deductum est, an vero pars dimidia, dubitatum est: sed placet non plus quam partem dimidiam ei adquiri ei qui tuo iuri subiectus est si stipulatus sis, tibi adquiris, quia vox tua tamquam filii sit, sicuti filii vox tamquam tua intellegitur in his rebus quae 5 tibi adquiri possunt. 4'Praeterea inutilis est sti'pulatio, si quis ad ea quae interrogatus erit non 'responderit, veluti si decem aureos à te dari 15 sti'puletur, tu quinque promittas, vel contra: 'aut si 'ille pure stipuletur, tu sub condicione promittas,' vel contra, si modo scilicet id exprimas, id est si cui sub condicione vel in diem stipulanti tu respondeas: 'praesenti die spondeo.' nam si hoc solum respondeas 'promitto', breviter videris in eandem diem aut condicionem spopondisse: nec enim necesse est in respondendo eadem omnia repeti, quae stipulator ex6 presserit. 6 'Item inutilis est stipulatio, si ab 'eo stipuleris, qui iuri tuo subiectus est, vel si is a 'te stipuletur. sed servus quidem non solum domino 'suo obligari non potest, sed ne alii quidem ulli‘: filii vero familias aliis obligari possunt. 'Mutum ne'que stipulari neque promittere posse palam est. quod 'et in surdo receptum est: quia et is qui stipulatur 'verba promittentis et is qui promittit verba stipu'lantis audire debet. 18 unde apparet non de eo nos loqui qui tardius exaudit, sed de eo qui omnino non 8 exaudit. 19'Furiosus nullum negotium gerere po9 'test, quia non intellegit quid agit. Pupillus omne 'negotium recte gerit: ut tamen, sicubi tutoris aucto'ritas necessaria sit, adhibeatur tutor, veluti si ipse 'obligetur: nam alium sibi obligare etiam sine tutoris 10 auctoritate potest. Sed quod diximus de pu'pillis, utique de his verum est, qui iam aliquem in'tellectum habent: nam infans et qui infanti proxi'mus est non multum a furioso distant, quia huius 'aetatis pupilli nullum intellectum habent: sed in 'proximis infanti propter utilitatem eorum benignior

7

16

14

17

(7) Cf. Gai. 3, 97..109 Cod. 8, 38 (39) (8) at] ATO, itaque B (9) dare libri (10) qua causa] T?, qua alii causa Abg AP, aliqua causa A', causa B (11) ne] AT, nec B (12) veluti] TO, om. AB (13) dare libri

(4) sed] T, sed et B

(14) Gai. 3, 102 3, 104. 105

(5) §1 in. ex Flor. l. 8 inst. (Dig. 45, 3, 15) (6) pr... § 4 ex Dig. 45, 1, 5 pr. (Pomp. l. 26 ad Sab.)

(15) dari] BGai., dari sibi AT (16) Gai. (17) est] BT, erit A 1. 2 rer. cott. (Dig. 44, 7, 1, 15)

(18) § 7 fin. ex Gai,

(19)

Gai. 3, 106. 107. 109

'iuris interpretatio facta est, ut idem iuris habeant, quod pubertati proximi. sed qui in parentis potestate est impubes, nec auctore quidem patre obligatur. 11 Si impossibilis condicio obligationibus adiciatur, nihil valet stipulatio. impossibilis autem condicio habetur, cui natura impedimento est, quo minus existat, veluti si quis ita dixerit: 'si digito caelum attigero, 'dare spondes?' at si ita stipuletur, 'si digito caelum 'non attigero, dare spondes?' pure facta obligatio 12 intellegitur ideoque statim petere potest. Item verborum obligatio inter absentes concepta inutilis est. sed cum hoc materiam litium contentiosis hominibus praestabat, forte post tempus tales allegationes opponentibus et non praesentes esse vel se vel adversarios suos contendentibus: ideo nostra constitutio 2 propter celeritatem dirimendarum litium introducta est, quam ad Caesareenses advocatos scripsimus, per quam disposuimus tales scripturas, quae praesto esse partes indicant, omnimodo esse credendas, nisi ipse, qui talibus utitur improbis allegationibus, manifestissimis probationibus vel per scripturam vel per testes idoneos approbaverit in ipso toto die quo conficiebatur instrumentum sese vel adver13

sarium suum in aliis locis esse. Post mortem suam dari sibi nemo stipulari poterat, non magis quam post eius mortem a quo stipulabatur. ac ne is, qui in alicuius potestate est, post mortem eius stipulari poterat, quia patris vel domini voce loqui videtur. sed et si quis ita stipuletur, 'pridie quam moriar' vel 'pridie quam morieris dari 4?' inutilis erat stipulatio. sed cum, ut iam dictum est, ex consensu contrahentium stipulationes valent, placuit nobis 5 etiam in hunc iuris articulum necessariam inducere emendationem, ut, sive post mortem sive pridie quam morietur stipulator sive promissor stipulatio concepta 14 est, valeat stipulatio. Item si quis ita stipulatus erat: 'si navis ex Asia venerit, hodie dare spondes?' inutilis erat stipulatio, quia praepostere concepta est. sed cum Leo inclitae recordationis in dotibus eandem stipulationem quae praepostera nuncupatur non sse reiciendam existimavit, nobis placuit et huic perfectum robur accommodare, ut non solum in dotibus, sed etiam in omnibus valeat huiusmodi con15 ceptio stipulationis. Ita autem concepta stipulatio, veluti si Titius dicat 'cum moriar, dare spon'des?' vel cum morieris', et apud veteres utilis erat 16 et nunc valet. Item post mortem alterius recte 17 stipulamur. Si scriptum fuerit in instrumento promisisse aliquem, perinde habetur, atque si inter18 rogatione praecedente responsum sit. Quotiens plures res una stipulatione comprehenduntur, si quidem promissor simpliciter respondeat 'dare spondeo', propter omnes tenetur: si vero unam ex his vel quasdam daturum se spoponderit, obligatio in his pro quibus spoponderit contrahitur. ex pluribus enim stipulationibus una vel quaedam videntur esse perfectae: singulas enim res stipulari et ad singulas re19 spondere debemus. Alteri stipulari, ut supra dictum est, nemo potest: inventae sunt enim huiusmodi obligationes ad hoc, ut unusquisque sibi adquirat quod sua interest: ceterum si alii detur, nihil interest stipulatoris. plane si quis velit hoc facere, poenam stipulari conveniet, ut, nisi ita factum sit, ut comprehensum esset 10, committetur 11 poenae stipulatio etiam ei cuius nihil interest: poenam enim cum stipulatur quis, non illud inspicitur, quid intersit eius, sed quae sit quantitas in condicione stipulationis. ergo si quis stipuletur Titio dari, nihil agit, sed si addiderit de poena 'nisi dederis, tot aureos 20 'dare spondes?' tunc committitur stipulatio. 12 Sed

(1) habetur] AB, appellatur T (2) Cod. 8, 37 (38), 14 (3) caesarienses libri (4) dari] BT, dabis A (5) Cod. 8, 37 (38), 11 (6) Cod. 6, 23, 25 (7) § 17 similis Paulo 5,7, 2 (8) § 19 in. ex Dig. 45, 1, 38, 17 (Ulp. l. 49 ad Sab.) (9) si] ut Dig. (10) sic AB, est TDig. (11) sic ATDig., committeretur B (12) § 20 er Dig. 45, 1, 38, 20. 23 (Ulp. (13) § 22 similis Dig. 45, 1, 87 (Paul. l. 15 ad ed.)

1.c.)

et si quis stipuletur alii, cum eius interesset, placuit stipulationem valere. nam si is, qui pupilli tutelam administrare coeperat, cessit administratione contutori suo et stipulatus est rem pupilli salvam fore, quoniam interest stipulatoris fieri quod stipulatus est, cum obligatus futurus esset pupillo, si male res ges serit, tenet obligatio. ergo et si quis procuratori suo dari stipulatus sit, stipulatio vires habebit. et si creditori suo quod sua interest, ne forte vel poena committatur vel praedia distrahantur quae pignori data 21 erant, valet stipulatio. Versa vice qui alium facturum promisit, videtur in ea esse causa, ut non 22 teneatur, nisi poenam ipse promiserit. 13 Item nemo rem suam futuram in eum casum quo 14 sua 23 fit utiliter stipulatur. Si de alia re stipulator senserit, de alia promissor, perinde nulla contrahitur obligatio, ac si ad interrogatum responsum non esset, veluti si hominem Stichum a te stipulatus quis fuerit, tu de Pamphilo senseris, quem Stichum vocari cre24 dideris. Quod turpi ex causa promissum est, veluti si quis homicidium vel sacrilegium se facturum promittat, non valet.

25 Cum quis sub aliqua condicione fuerit stipulatus, licet ante condicionem decesserit, postea existente condicione heres eius agere potest. idem est 26 et a promissoris parte. 15 Qui hoc anno aut hoc mense dari stipulatus sit, nisi omnibus partibus prae27 teritis anni vel mensis non recte petet 16. Si fundum dari 17 stipuleris vel hominem, non poteris continuo agere, nisi tantum spatii praeterierit, quo traditio fieri possit.

XX 18

DE FIDEIUSSORIBUS.

19 Pro eo qui promittit solent alii obligari, qui fide'iussores appellantur, quos homines accipere solent, 1 'dum curant, ut diligentius sibi cautum sit. In 'omnibus autem obligationibus adsumi possunt, id est 'sive re sive verbis sive litteris sive consensu con'tractae fuerint. ac ne illud quidem interest, utrum 'civilis an naturalis sit obligatio, cui adiciatur fide'iussor, adeo quidem, ut pro servo quoque obligetur, 'sive extraneus sit qui fideiussorem à servo accipiat, 'sive ipse dominus in id quod sibi naturaliter debe2 'tur. Fideiussor non tantum ipse obligatur, sed 3 etiam heredem obligatum relinquit. Fideiussor et 4 praecedere obligationem et sequi potest. 20'Si plures sint fideiussores, quotquot erunt numero, singuli in solidum tenentur. itaque liberum est creditori a 'quo velit solidum petere. sed ex epistula divi Ha'driani compellitur creditor a singulis, qui modo sol'vendo sint litis contestatae tempore, partes petere. ideoque si quis ex fideiussoribus eo tempore sol'vendo non sit, hoc ceteros onerat. sed et si ab uno 'fideiussore creditor totum consecutus fuerit, huius 'solius detrimentum erit, si is pro quo fideiussit 21 'solvendo non sit: et sibi imputare debet, cum po'tuerit adiuvari ex epistula divi Hadriani et deside5 rare, ut pro parte in se detur actio. Fideius'sores ita obligari non possunt, ut plus debeant, quam 'debet is pro quo obligantur: nam eorum obligatio accessio est principalis obligationis nec plus in accessione esse potest quam in principali re. 22 at ex 'diverso, ut minus debeant, obligari possunt. itaque si reus decem aureos promiserit, fideiussor in quinque recte obligatur: contra vero non potest obligari. item si ille pure promiserit, fideiussor sub condicione promittere potest: contra vero non potest. non solum enim in quantitate, sed etiam in tempore minus

(14) quo] A, quod BT, qua Dig. (15) § 26 ex Dig. 45, 1, 42 (Pomp. l. 27 ad Sab.) (16) sic TODig., petit AB dare libri

(18) Cf. Gai. 3, 115..127 Dig. 46, 1 Cod. 8, 40 (41) Gai. 3, 115. 117. 119a (20) Gai. 3, 121. 122. 126 TE Gai., fideiussor accessit B (22) Gai. 3, 126

(17)

(19) (21) sic

et plus intellegitur. plus est enim statim aliquid dare, 6 minus est post tempus dare. "Si quid autem 'fideiussor pro reo solverit, eius reciperandi causa 7 'habet cum eo mandati iudicium. 2Graece fideiussor plerumque ita accipitur: τῇ ἐμῇ πίστει κελεύω, λέγω, θέλω sive βούλομαι : sed et si φημί dixerit, 8 pro eo erit, ac si dixerit keyw. In stipulationibus fideiussorum sciendum est generaliter hoc accipi, ut, quodcumque scriptum sit quasi actum, videatur etiam actum: ideoque constat, si quis se scripserit fideiussisse, videri omnia sollemniter acta.

XXIS

DE LITTERARUM OBLIGATIONE. Olim scriptura fiebat obligatio, quae nominibus fieri dicebatur, quae nomina hodie non sunt in usu. plane si quis debere se scripserit, quod numeratum ei non est, de pecunia minime numerata post multum temporis exceptionem opponere non potest: hoc enim saepissime constitutum est. sic fit, ut et hodie, dum queri non potest, scriptura obligetur: et ex ea nascitur condictio, cessante scilicet verborum obligatione. multum autem tempus in hac exceptione antea quidem ex principalibus constitutionibus usque ad quinquennium procedebat: sed ne creditores diutius possint suis pecuniis forsitan defraudari, per constitutionem nostram tempus coartatum est, ut ultra biennii metas huiusmodi exceptio minime ex

tendatur.

XXII

DE CONSENSU OBLIGATIONE. 7'Consensu fiunt obligationes in emptionibus ven'ditionibus, locationibus conductionibus, societatibus,

1

'mandatis. Ideo autem istis modis consensu dici'tur obligatio contrahi, quia neque scriptura neque 'praesentia omnimodo opus est, ac ne dari quidquam necesse est, ut substantiam capiat obligatio, sed suf2 'ficit eos qui negotium gerunt consentire. Unde 'inter absentes quoque talia negotia contrahuntur, 3 'veluti per epistulam aut per nuntium. Item in 'his contractibus alter alteri obligatur in id, quod 'alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet,' cum alioquin in verborum obligationibus alius stipuletur, alius promittat.

XXIII®

DE EMPTIONE ET VENDITIONE.

"'Emptio et venditio contrahitur, simulatque de 'pretio convenerit, quamvis nondum pretium nume'ratum sit ac ne arra quidem data fuerit. nam quod 'arrae nomine datur, argumentum est emptionis et 'venditionis contractae.' sed haec quidem de emptionibus et venditionibus, quae sine scriptura consistunt, optinere oportet: nam nihil a nobis in huiusmodi venditionibus innovatum est. in his autem quae scriptura conficiuntur non aliter perfectam esse emptionem et venditionem constituimus 10, nisi et instrumenta emptionis fuerint conscripta vel manu propria contrahentium, vel ab alio quidem scripta, a contrahente autem subscripta et, si per tabellionem fiunt, nisi et completiones acceperint et fuerint partibus absoluta. donec enim aliquid ex his deest, et poenitentiae locus est et potest emptor vel venditor sine poena recedere ab emptione. ita tamen impune recedere eis concedimus, nisi iam arrarum nomine aliquid fuerit datum: hoc etenim subsecuto, sive in scriptis sive sine scriptis venditio celebrata est, is qui recusat adimplere contractum, si quidem emptor est,

(1) Gai. 3, 127 (2) § 7 ex Dig. 46, 1, 8 pr. (Ulp. l. 47 ad Sab.) (3) id est mea fide iubeo dico volo (4) sic T, fideiussorem esse B (5) Cf. Gai. 3, 128..138 Cod. 4, 30 (6) Cod. 4, 30, 14 (7) Gai. 3, 135..137 (Dig. 44, 7, 2) (s) Cf Dig. 18, 1..19,1 Cod. 4, 38..49

(9) Gai. 3, 139

perdit quod dedit, si vero venditor, duplum resti-
tuere compellitur, licet nihil super arris expressum
1 est. Pretium autem constitui oportet: nam nulla
(1) emptio sine pretio esse potest. sed et certum
'pretium esse debet. alioquin si ita inter aliquos con-
venerit, ut, quanti Titius rem aestimaverit, tanti sit
empta: inter veteres satis abundeque hoc dubita-
batur, sive constat venditio sive non. sed nostra de-
cisio 12 ita hoc constituit, ut, quotiens sic composita
sit venditio 'quanti ille aestimaverit', sub hac condi-
cione staret contractus, ut, si quidem ipse qui no-
minatus est pretium definierit, omnimodo secundum
eius aestimationem et pretium persolvatur et res tra-
datur, ut 13 venditio ad effectum perducatur, emptore
quidem ex empto actione 14, venditore autem ex ven-
dito agente. sin autem ille qui nominatus est vel
noluerit vel non potuerit pretium definire, tunc pro
nihilo esse venditionem quasi nullo pretio statuto.
quod ius cum in venditionibus nobis placuit, non est
absurdum et in locationibus et conductionibus tra-
2 here. 15 'Item pretium in numerata pecunia con-
'sistere debet. nam in ceteris rebus an pretium esse
'possit, veluti homo aut fundus aut toga alterius rei
pretium esse possit, valde quaerebatur. Sabinus et
Cassius etiam in alia re putant posse pretium con-
'sistere: unde illud est, quod vulgo dicebatur per
'permutationem rerum emptionem et venditionem con-
'trahi eamque speciem emptionis venditionisque ve-
'tustissimam esse: argumentoque utebantur Graeco
'poeta Homero, qui aliqua parte exercitum Achivo-
'rum vinum sibi comparasse ait permutatis quibus-
'dam rebus, his verbis 16:

ἔνθεν ἄρ' οἰνίζοντο καρηκομόωντες Αχαιοί,
ἄλλοι μὲν χαλκῷ, ἄλλοι δ' αἴθωνι σιδήρω,
ἄλλοι δὲ ῥινοῖς, ἄλλοι δ ̓ αὐτῇσι βόεσσι,
ἄλλοι δ ̓ ἀνδραπόδεσσι 11.

'Diversae scholae auctores contra sentiebant aliud-
'que esse existimabant permutationem rerum, aliud
'emptionem et venditionem. alioquin non posse rem
'expediri permutatis rebus, quae videatur res venisse
'et quae pretii nomine data esse: nam utramque
'videri et venisse et pretii nomine datam esse ratio-
'nem non pati. sed Proculi sententia dicentis per-
mutationem propriam esse speciem contractus a ven-
ditione separatam merito praevaluit, cum et ipsa
aliis 18 Homericis versibus 19 adiuvatur et validioribus
rationibus argumentatur. quod et anteriores divi prin-
cipes admiserunt et in nostris digestis latius signi-
3 ficatur 20. Cum autem emptio et venditio con-
tracta sit (quod effici diximus, simulatque de pretio
convenerit, cum sine scriptura res agitur), periculum
rei venditae statim ad emptorem pertinet, tametsi
adhuc ea res emptori tradità non sit. itaque si homo
mortuus sit vel aliqua parte corporis laesus fuerit,
aut aedes totae aut aliqua ex parte incendio con-
sumptae fuerint, aut fundus vi fluminis totus vel
aliqua ex parte ablatus sit, sive etiam inundatione
aquae aut arboribus turbine deiectis longe minor aut
deterior esse coeperit: emptoris damnum est, cui ne-
cesse est, licet rem non fuerit nactus, pretium sol-
vere. quidquid enim sine dolo et culpa venditoris
accidit, in eo venditor securus est. sed et si post
emptionem fundo aliquid per alluvionem accessit, ad
emptoris commodum pertinet: nam et commodum eius
esse debet, cuius periculum est. Quod si fugerit
homo qui veniit aut subreptus fuerit, ita ut neque
dolus neque culpa venditoris interveniat, animadver-
tendum erit. an custodiam eius usque ad traditionem
venditor susceperit. sane enim, si susceperit, ad
ipsius periculum is casus pertinet: si non susceperit,

За

[blocks in formation]

securus erit. idem et in ceteris animalibus ceterisque rebus intellegimus. utique tamen vindicationem rei et condictionem exhibere debebit emptori, quia sane, qui rem nondum emptori tradidit, adhuc ipse dominus est. idem est etiam de furti et de damni 4 iniuriae actione. Emptio tam sub condicione quam pure contrahi potest. sub condicione veluti 'si Stichus intra certum diem tibi placuerit, erit tibi em5 ptus aureis tot.' Loca sacra vel religiosa, item publica, veluti forum basilicam, frustra quis sciens emit, quas tamen si pro privatis vel profanis deceptus à venditore emerit, habebit actionem ex empto, quod non habere ei liceat, ut consequatur, quod sua interest deceptum eum non esse. idem iuris est, si hominem liberum pro servo emerit.

XXIIII1

DE LOCATIONE ET CONDUCTIONE.

3

2 Locatio et conductio proxima est emptioni et venditioni isdemque iuris regulis consistunt. nam ut emptio et venditio ita contrahitur, si de pretio convenerit, sic etiam locatio et conductio ita contrahi intellegitur, si merces constituta sit. et competit locatori quidem locati actio, conductori vero conducti. 1 Et quae supra diximus, si alieno arbitrio pretium permissum fuerit, eadem et de locatione et conductione dicta esse intellegamus, si alieno arbitrio merces permissa fuerit. 'qua de causa si fulloni po'lienda curandave aut sarcinatori sarcienda vestimenta 'quis dederit nulla statim mercede constituta, sed 'postea tantum daturus, quantum inter eos convene'rit, non proprie locatio et conductio contrahi intellegitur, sed eo nomine praescriptis verbis actio datur. 2 Praeterea sicut vulgo quaerebatur, an permutatis rebus emptio et venditio contrahitur: ita quaeri solebat de locatione et conductione, si forte rem aliquam tibi utendam sive fruendam quis dederit et invicem a te aliam utendam sive fruendam acceperit. et placuit non esse locationem et conductionem, sed proprium genus esse contractus. veluti si, cum unum quis bovem haberet et vicinus eius unum, placuerit inter eos, ut per denos dies invicem boves commodarent, ut opus facerent, et apud alterum bos periit: neque locati vel conducti neque commodati competit actio, quia non fuit gratuitum commodatum, 3 praescriptis verbis agendum est. 'Adeo autem 'familiaritatem aliquam inter se habere videntur em'ptio et venditio, item locatio et conductio, ut in 'quibusdam causis quaeri soleat, utrum emptio et 'venditio contrahatur, an locatio et conductio. ut 'ecce de praediis, quae perpetuo quibusdam fruenda 'traduntur, id est ut, quamdiu pensio sive reditus 'pro his domino praestetur, neque ipsi conductori 'neque heredi eius, cuive conductor heresve eius id praedium vendiderit aut donaverit aut dotis nomine dederit aliove quo modo alienaverit, auferre liceat. sed talis contractus, quia inter veteres dubitabatur et a quibusdem locatio, a quibusdam venditio existimabatur: lex Zenoniana lata est, quae emphyteuseos contractui propriam statuit naturam neque ad locationem neque ad venditionem inclinantem, sed suis pactionibus fulciendam, et si quidem aliquid pactum fuerit, hoc ita optinere, ac si naturalis esset contractus, sin autem nihil de periculo rei fuerit pactum, tunc si quidem totius rei interitus accesserit, ad dominum super hoc redundare periculum, sin particularis, ad emphyteuticarium huiusmodi damnum venire. quo iure utimur. 'Item quaeritur, 'si cum aurifice Titio 10 convenerit, ut is ex auro suo 'certi ponderis certaeque formae anulos ei faceret et 'acciperet verbi gratia aureos decem, utrum emptio et

4

9

[ocr errors]

verum

(1) Cf. Gai. 3, 142..147 Dig. 19, 2 Cod. 4, 65 (2) pr. ex Gail. 2 rer. cott. (Dig. 19, 2, 2) (3) Gai. 3, 143 (4) et] TO, om. B (5) § 2 fin. ex Dig. 19, 5, 17, 3 (Ulp. l. 28 ad ed.) (6) Gai. 3, 145 (7) Cod. 4, 66, 1 (8) sic BO, contractus T' (8) natura talis Ferrettus ad (9) Gai. 3, 147

'venditio an locatio et conductio contrahi videatur? 'Cassius ait materiae quidem emptionem venditio'nemque contrahi, operae autem locationem et con'ductionem. sed placuit tantum emptionem et vendi'tionem contrahi. quodsi suum aurum Titius dederit 'mercede pro opera constituta, dubium non est, quin 'locatio et conductio sit.'

5 Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet et, si quid in lege praetermissum fuerit, id ex bono et aequo debet praestare. qui pro usu aut vestimentorum aut argenti aut iumenti mercedem aut dedit aut promisit, ab eo custodia talis desideratur, qualem diligentissimus pater familias suis rebus adhibet. quam si praestiterit et aliquo casu rem ami6 serit, de restituenda ea non tenebitur. Mortuo conductore intra tempora conductionis heres eius eodem iure in conductionem succedit.

XXV 12

DE SOCIETATE.

13 'Societatem coire solemus aut totorum bonorum, quam Graeci specialiter xowonoažiav appellant, aut unius alicuius negotiationis, veluti mancipiorum emen'dorum vendendorumque,' aut olei vini frumenti emendi 1 vendendique. Et quidem si nihil de partibus lucri et damni nominatim convenerit, aequales scilicet partes et in lucro et in damno spectantur. quod si expressae fuerint partes 14, hae servari debent: nec enim umquam dubium fuit, quin valeat conventio, si duo inter se pacti sunt, ut ad unum quidem duae partes et damni et lucri pertineant, ad alium tertia. 2 De illa sane conventione quaesitum est, si Titius et Seius inter se pacti sunt, ut ad Titium lucri duae partes pertineant, damni tertia, ad Seium duae partes damni, lucri tertia, an rata debet haberi conventio? Quintus Mucius contra naturam societatis talem pactionem esse existimavit et ob id non esse ratam habendam. Servius Sulpicius, cuius sententia praevaluit, contra sentit, quia saepe quorundam ita pretiosa est opera in societate 15, ut eos iustum sit meliore condicione in societatem admitti: nam et ita coiri posse societatem non dubitatur, ut alter pecuniam conferat, alter non conferat et tamen lucrum inter eos commune sit, quia saepe opera alicuius pro pecunia valet. et adeo contra Quinti Mucii sententiam optinuit, ut illud quoque constiterit posse convenire, ut quis lucri partem ferat, damno non teneatur, quod et ipsum Servius convenienter sibi existimavit: quod tamen ita intellegi oportet, ut, si in aliqua re fucrum, in aliqua damnum allatum sit, compensatione facta solum quod superest intellegatur 3 lucri esse. Illud expeditum est, si in una causa pars fuerit expressa, veluti in solo lucro vel in solo damno, in altera vero omissa: in eo quoque quod 4 praetermissum est eandem partem servari. 16 'Ma'net autem societas eo usque, donec in eodem con'sensu perseveraverint: at cum aliquis renuntiaverit 'societati, solvitur societas. sed plane si quis callide in hoc renuntiaverit societati, ut obveniens aliquod 'lucrum solus habeat, veluti si totorum bonorum so'cius, cum ab aliquo heres esset relictus, in hoc re'nuntiaverit societati, ut hereditatem solus lucriface'ret, cogitur hoc lucrum communicare: si quid vero 'aliud lucrifaceret, quod non captaverit, ad ipsum 'solum pertinet: ei vero, cui renuntiatum est, quid'quid omnino post renuntiatam societatem adquiritur, 5 'soli conceditur. Solvitur adhuc societas etiam 'morte socii, quia qui societatem contrahit certam 'personam sibi eligit. sed et si consensu plurium societas coita sit, morte unius socii solvitur, etsi plures supersint, nisi si in coeunda societate aliter

(10) sic B, mihi Gai., titius 7 (11) cassius] BGai., et c. TO (12) Cf. Gai. 3, 148..154 Dig. 17, 2 Cod. 4, 37 (13) Gai 3, 148 (14) partes om. B (15) sic WE, societatem B (16) Gai. 3, 151. 152 (17) § 5 fin. 6. 7 similes Dig.17, 2, 65, 9. 10. 12 (Paul. l. 32 ad ed.)

6 convenerit. Item si alicuius rei contracta societas sit et finis negotio impositus est, finitur societas. 7 Publicatione quoque distrahi societatem manifestum est, scilicet si universa bona socii publicentur: nam cum in eius locum alius succedit, pro mortuo habe

8

tur. Item si quis ex sociis mole debiti praegravatus bonis suis cesserit et ideo propter publica aut propter privata debita substantia eius veneat, solvitur societas. sed hoc casu si adhuc consentiant in 9 societatem, nova videtur incipere societas. Socius socio utrum eo nomine tantum teneatur pro socio actione, si quid dolo commiserit, sicut is qui deponi apud se passus est, an etiam culpae, id est desidiae atque neglegentiae nomine, quaesitum est: praevaluit tamen etiam culpae nomine teneri eum. 1culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda est: sufficit enim talem diligentiam in communibus rebus adhibere socium 2, qualem suis rebus adhibere solet. nam qui parum diligentem socium sibi adsumit3, de se queri debet 4

XXVI3

DE MANDATO.

Mandatum contrahitur quinque modis, sive sua tantum gratia aliquis tibi mandet, sive sua et tua, sive aliena tantum, sive sua et aliena, sive tua et aliena. at si tua tantum gratia tibi mandatum sit, supervacuum est mandatum et ob id nulla ex eo 1 obligatio nec mandati inter vos actio nascitur. Mandantis tantum gratia intervenit mandatum, veluti si quis tibi mandet, ut negotia eius gereres, vel ut fun2 dum ei emeres, vel ut pro eo sponderes. Tua et mandantis, veluti si mandet tibi, ut pecuniam sub usuris crederes ei, qui in rem ipsius mutuaretur, aut si volente te agere cum eo ex fideiussoria causa mandet tibi, ut cum reo agas periculo mandantis, vel ut ipsius periculo stipuleris ab eo, quem tibi deleget in 3 id quod tibi debuerat. Aliena autem" causa intervenit mandatum, veluti si tibi mandet, ut Titii negotia gereres, vel ut Titio fundum emeres, vel ut pro 4 Titio sponderes. Sua et aliena, veluti si de communibus suis et Titii negotiis gerendis tibi mandet, vel ut sibi et Titio fundum emeres, vel ut pro eo et 5 Titio sponderes. Tua et aliena, veluti si tibi mandet, ut Titio sub usuris crederes. quodsi ut sine usuris crederes 9, aliena tantum gratia intercedit man6 datum. Tua gratia intervenit mandatum, veluti si tibi mandet, ut pecunias tuas potius in emptiones praediorum colloces, quam feneres, vel ex diverso ut 10 feneres potius, quam in emptiones praediorum colloces. cuius generis mandatum magis consilium est quam mandatum et ob id non est obligatorium, quia nemo ex consilio mandati obligatur, etiamsi non expediat ei cui dabitur, cum liberum cuique sit apud se explorare, an expediat consilium. itaque si otiosam pecuniam domi te habentem hortatus fuerit aliquis, ut rem aliquam emeres vel eam credas, quamvis non expediet tibi eam emisse vel credidisse, non tamen tibi mandati tenetur. et adeo haec ita sunt, ut quaesitum sit, an mandati teneatur qui mandavit tibi, ut Titio pecuniam fenerares: sed optinuit Sabini sententia obligatorium esse in hoc casu mandatum, quia non aliter Titio credidisses, 7 quam si tibi mandatum esset. Illud quoque mandatum non est obligatorium, quod contra bonos mores est, veluti si Titius de furto aut 12 damno faciendo aut de iniuria facienda tibi mandet. licet enim poenam istius facti nomine praestiteris, tamen ullam habes adversus Titium actionem.

non

[blocks in formation]

8 Is qui exsequitur mandatum non debet exce dere fines mandati. ut ecce si quis usque ad centum aureos mandaverit tibi, ut fundum emeres vel ut pro Titio sponderes, neque pluris emere debes neque in ampliorem pecuniam fideiubere, alioquin non habebis cum eo mandati actionem: adeo quídem, ut Sabino et Cassio placuerit, etiam si usque ad centum aureos cum eo agere velis, inutiliter te acturum: diversae scholae auctores recte te 13 usque ad centum aureos acturum existimant: quae sententia sane benignior est. quod si minoris emeris, habebis scilicet cum eo actionem, quoniam qui mandat, ut sibi centum aureorum fundus emeretur, is utique mandasse intellegitur, ut minoris si posset emeretur.

9 14 'Recte quoque mandatum contractum, si, dum 'adhuc integra res sit, revocatum fuerit, evanescit. 10 'Item si adhuc integro mandato mors alterutrius 15 'interveniat, id est vel eius qui mandaverit, vel eius 16 'qui mandatum susceperit, solvitur mandatum. sed 'utilitatis causa receptum est, si 17 mortuo eo, qui 'tibi mandaverit, tu ignorans eum decessisse exsecu'tus fueras mandatum, posse te agere mandati actione: 'alioquin iusta et probabilis ignorantia damnum tibi 'afferat. et huic simile est, quod placuit, si debi'tores manumisso dispensatore Titii per ignorantiam 'liberto solverint, liberari eos: cum alioquin stricta 'iuris ratione non possent liberari, quia alii solvis11 'sent, quam cui solvere deberent." Mandatum non suscipere liberum est: susceptum autem consummandum aut quam primum renuntiandum est, ut aut per semet ipsum aut per alium eandem rem mandator exsequatur. nam nisi ita renuntiatur, ut integra causa mandatori reservetur eandem rem explicandi, nihilo minus mandati actio locum habet, nisi si 18 iusta causa intercessit aut non renuntiandi aut intempestive renuntiandi.

12 Mandatum et in diem differri et sub condi13 cione fieri potest. In summa sciendum est mandatum, nisi gratuitum sit, in aliam formam negotii cadere: nam mercede constituta incipit locatio et conductio esse et ut generaliter dixerimus: quibus casibus sine mercede suscepto officio mandati aut depositi contrahitur negotium, his casibus interveniente mercede locatio et conductio contrahi intellegitur. et ideo si fulloni polienda curandave vestimenta dederis 19 aut sarcinatori sarcienda nulla mercede constituta neque promissa, mandati competit actio.

1

XXVII

DE OBLIGATIONIBUS QUASI EX CONTRACTU. Post genera contractuum enumerata dispiciamus etiam de his obligationibus, quae non proprie quidem ex contractu nasci intelleguntur, sed tamen, quia non ex maleficio substantiam capiunt, quasi ex contractu nasci videntur. Igitur cum quis absentis negotia gesserit, ultro citroque inter eos nascuntur actiones, quae appellantur negotiorum gestorum: sed domino quidem rei gestae adversus eum qui gessit directa competit actio, negotiorum autem gestori contraria. quas ex nullo contractu proprie nasci manifestum est: quippe ita nascuntur istae actiones, si sine mandato quisque alienis negotiis gerendis se optulerit: ex qua causa ii quorum negotia gesta fuerínt etiam ignorantes obligantur. idque utilitatis causa receptum est, ne absentium, qui subita festinatione coacti nulli demandata negotiorum suorum administratione peregre profecti essent, desererentur nego- · tia: quae sane nemo curaturus esset, si de eo quod quis impendisset nullam habiturus esset actionem.

(10) ut]

om. libri (9) sic Dig. BC", credideris TC B Dig. O, ut pecunias tuas TC (11) mandati] libri cum, om. Dig. (12) aut] BC, aut de Ì (13) te] et B, T, te post aureos collocat C (14) Gai. 3, 159. 160 (15) sic T, alterius BC, alterius utrius P, alterutrius alicuius Gai. (16) illius T (17) si] BT, ut si TC Gai (18) si] B, ita T (19) dederis] B, quis dederit TC

6

« PreviousContinue »