Page images
PDF
EPUB

interdum sobriæ eruditionis spargat; aliorum scriptorum loca memorando ad suum propositum aptissima juvenum memoriam adjuvet; temporum, locorum, morum, factorum cujusque populi rationem reddat; denique, ante oculos ejus adeo versetur lectoris commodum, ut nihil a se factum ducat, nisi hunc terminum fuerit assecutus. Hac via si pergat, utilissimus index erit opus ejus, et ampla, ut ita dicam, penus fiet, ad quam concurrere omnes omni tempore gestient. Quòd si interpretis mentem et munus recte cepi, non in vanum abiturum laborem meum sperare fas est. Multos præterea me visurum existimo, inter cives meos, qui post me, et certe elegantius, in alios auctores commentabuntur: unde Gallia, quæ tot ac tantis in arte critica viris gloriatur, Stephanis scilicet, Muretis, Pithoeis, Turnebis, Casaubonis, Salmasiis, Valesiis, etc. veterem a Germanis, Batavis, Anglis usurpatam laudem suam eruditionis ac philologiæ repetet, et posteris sæculum haud illustre minus quàm LUDOVICI MAGNI Sæculum parabit.

PERSII et JUVENALIS laudes aliàs fusius persequar, cùm de satira Romanorum edisseram. De Juvenale vero id mihi tantum observare liceat. Nullus unquam, nisi barbarus et ignarus, illi sedem inter præcipuos linguæ Latinæ scriptores denegavit, sive pretium materiæ quam tractavit, sive gravitatem sententiarum, sive vim et majestatem carminis attendas. Præterea, stylus ejus et jocosus, et elegans, et purus eos admittit lepores, ut ad Virgilii ipsius, cùm res poscit, grandiloquium, vocemque canoram videatur assurgere; unde, per decimum quintum et decimum sextum sæculum, docti fere omnes Horatio ipsi in satira superiorem eum proclamare non dubitaverunt. Detrectatores nonnullos postea nactus est poëta

noster. Non defuere enim, qui eum inflatum, morosum et hyperbolicum vocarent; quæ censura profecto magis injusta, quàm præcedentium criticorum admiratio ad nos usque pervenit, et plus valuit apud Sybaritas quosdam nuperos, quàm Muretorum, Scaligerorum, Lipsiorum, aliorumque eruditorum limatissimum judicium. Sæculo autem decimo septimo, tempore LUDOVICI MAGNI, quo tempore pietas sincera cum doctrina conjuncta, magnæque virtutes floruere; quo cives Deo servientes, legibus obsequentes, et regi libenter, nec serviliter obedientes sui in patriam amoris tot tamque præclara specimina dedere; quo quisque contentus conditione vivendi, quam sors vel sua virtus ipsi obtulerat, non majora per fas nefasque aggredi tentavisset ; quis enim ruiturum regnum adeo sævis oculis aspicere ausus esset, dummodo honoribus, cæde civium, sacrilegio, perjurio partis gloriaretur, et in divitum spolia fraude, furto atque incendio subrepta se ingurgitaret? quo cupiditates, nam natura hominis aliquot semper tulit, modica essent, religione, institutione prima temperatæ, eæ demum quæ facile vinci possent; quo voluptates elegantia, urbanitate et modestia conditæ vitam civilem ornarent, non fœdarent; quo denique Turennii, Colberti, Montauserii, Fenelones, Bossuetii in aula plurimum valerent, in civitatibus concordia, labor et industria, in agris simplicitas et innocentia vigerent; hoc, inquam, præstantissimo sæculo, nil mirum, si hyperbolicus visus est Juvenalis, quippe qui horrendos mores avis nostris incognitos, sed, heu nimium veros! tartareaque vitia notavit, necnon indignatione justa, sermonisque fulminibus persecutus est. At nunc, quid de Juvenale sentiendum, quid dicendum? contemnendusne est sanctissimus ille vir, qui duode

viginti abhinc sæculis Nerones, Tigellinos, Marios, Virrones futuros posteris signavit, qui ne Pegasis quidem pepercit, hominibus ignavis, huc illuc in tempestate publica fluitantibus, et tyrannis silentium etiam suum vendentibus; quique nos omnes docet, præter sollicitudines et angores, quos in animum improborum incutit malis artibus parta potestas, præter pœnas improbis a Deo justo et irato post mortem irrogatas, fore olim vindices publicæ honestatis probitatisque violatæ, qui scelera eorum ad posteritatem ferent. Hoc unico nomine, ut alias dotes commendandas omittam, legendus proponeretur Juvenalis; et certe hoc præclaro simplicitate suâ Ammiani Marcellini encomio dignus est: Quidam detestantes, ut venena, doctrinas, Juvenalem et Marium Maximum curatiore studio legunt, nulla volumina, præter hæc, in profundo otio contrectantes.

De meo nunc labore loquar, et eorum quæ mihi curæ fuerunt rationem reddam. Duo mihi ante omnia reputanda erant. Primum, ut auctoris contextum certissimis fundamentis et codicum manuscriptorum, quorum ingens numerus exstat in Bibliotheca Parisiensi Imperiali, indubitata stabilirem fide; deinde, ut notis opus illustrarem; et, quantum in me esset, e tenebris eruerem veterum criticorum operam injuria temporum prope deletam. Cùm XXXVI codices haberem (Vide Elenchum codicum, nostræ editionis T. II, p. 33), omnes fere integros et sat bene conservatos eos ab initio ad finem usque relegi, atque cum vulgata lectione contuli; ita ut nostra editio auctoritatis talem præ se ferret speciem, qualem nec subtilitates postea sciolorum, neque etiam eruditorum virorum conjectanea, temeraria sæpe, et quasi aleatoria possent eam debilitare. Hunc ad

[ocr errors]

scopum constanter animum intendi. Vulgatam lectionem, scilicet veteris scholiasta Pithoei recepi, si quando menti auctoris consentanea videretur, si parum apta aut falsa, rejeci : utcumque res fuerit, lectionem rejectam infra paginam restitui, ut lector ipse judicaret, an recte, an perperam selegissem. Numerum variarum lectionum, quæ sunt fere innumerabiles, si pro variis lectionibus accipiuntur menda librariorum, verborum inversiones, corruptiones nominum propriorum, et alia id genus, ad justam mensuram contraxi: parvi enim refert, utrum legerit librarius quilibet, sat. I, v. 23, figit pro figat, sat. II, v. 142, nec potest pro nec prodest, sat. XIV, v. 212, festinare facit pro festinare jubet; utrum dixerit, sat. III, v. 142, magna multaque paropside, an multa magnaque paropside, sat. VII, v. 234, patriam nomenque, an nomen patriamque, sat. XIV, v. 224, impunitum fore quondam, an impunitum quondam fore; utrum scripserit, sat. IV, v. 141, Rutupinove, Ritipinove, Ruptutinove, sat. VI, Psecas, seu Fecas, seu Phecax, et alia permulta, quæ mendose aut falso posita in scriptis libris reperire est. Nostrum est certiora et rationi historica ac philologicæ accommodatiora, aut saltem, si rei certa cognitio desit, probabiliora accipere. Id, uno verbo, curavi, ut codicum priorum lectiones referret contextus auctoris, et esset omnino mendorum expers; quod est, et esse debet præcipuum editoris officium.

Post textum emendatum, ad interpretationem accessi. In hac autem parte, non tam nova, quàm bona et utilia cuivis ut offerrem studui; semper enim putavi scholiasta laudem fere nullam esse, eamque, quantulamcumque, par esse scriptoris laudi, necnon legentis utilitati cedere. Porro, multi ante me interpretandi Juvenalem

et Persium provinciam susceperant, eamque melius pejusve rexerant, atque ideo pauca admodum reliquerant dicenda præterea, abs re mihi visum est, immo periculosum, bona ab aliis suppeditata respuere, et in locum eorum alia suo Marte sufficere, quæ sin omnino mala, saltem aut non meliora, aut inferiora fuissent. Quæ quidem gloriola eruditos sæpe viros in vastam conjectaneorum et probabilitatum regionem transversos egit, et arti plus nocuit, quàm illa, quæ potissimum interpretem decet, simplicitas et sui ipsius abnegatio. Esto: in heroïcis, dramaticis, lyricis carminibus, in orationibus et aliis scriptis, a communi via deflectat, et totas auctor ingenio suo effundat habenas: at explodenda in critico et insana est ista ab aliis seorsum sentiendi et loquendi affectatio. Quapropter igitur, quæ ad propositum meum Conducerent, ab aliis mutuo accepi; quorum notas excerpsi et in novum ordinem digessi, modo contractis, modo protensis, prout res posceret, eorum observationibus, donec interpretatione perpetua omnem fere textum, a verbo ad verbum, explicarem, ex quo major floresceret utilitas. Nihil arduum aut difficile reliqui; ea mente, ut ad commentarium meum quisque confugeret, vel in levissimis rebus, ubi mens hærere potest, aut illud omitteret in iis quæ sibi faciliora essent, vel jam inde cognita. His autem præmissis, parum distat ab aliis commentarius meus; cui forsan objicient quidam loquacitatem eamdem, eamdem dissertationum, testimoniorum, aliarumque rerum diversarum molem congestam : at, dummodo nexus et perspicuitas non desint, dummodo auctores mihi recte dilucidentur, et testimonia discursusque non sint injucundi aut inepti, dummodo, quod maximum reor, labori meo sua sit utilitas, satis ampla merces eveniet

« PreviousContinue »