Page images
PDF
EPUB

Atque ita subridens: Felicia tempora, quæ te
Moribus opponunt! Habeat jam Roma pudorem!
Tertius e cœlo cecidit Cato. Sed tamen unde
Hæc emis, hirsuto spirant opobalsama collo
Quæ tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernæ.
Quòd si vexantur leges, ac jura; citari

Ante omnes debet Scatinia. Respice primum,
Et scrutare viros: faciunt hi plura ; sed illos
Defendit numerus, junctæque umbone phalanges.

adulteria mulierum punienda ? Expergiscere!

38. Felicia tempora.] Nullus est qui salis et facetiarum refertam hanc ironiam non intelligat.

39. Habeat jam Roma pudorem!] Vereantur Romani peccare, te præsente.

40. Tertius e cœlo cecidit Cato.] De cœlo dicebatur venisse vel cecidisse, qui repente, contra omnium opinionem apparebat. Sic Galli dicunt, tomber des nues. — Tertius.... Cato. Primus fuit M. Porcius Cato, Censor dictus, ob censuram præclare gestam. Alter M. Porcius Cato Uticensis, qui sibi mortem conscivit, ne vivus in manus Cæsaris incideret : ambo morum severitate, ac suis virtutibus clari. Ita, tu, tertius eris Cato, ut ap. Horat. lib. II, 3, 296. Stertinius, sapientûm octavus.- -Sed tamen unde hæc emis? etc. Interrogatio sarcasmi plena. A.

41. Hirsuto.... collo.] Vid. sup.

40

45

V. II. - Opobalsama. Unguenta. De balsamo, opobalsamo, xylobalsamo et carpobalsamo vid. Plin. VII, 25.

43. Taberna.] Unguentariæ, in qua emisti opobalsama.

43. Quòd si vexantur leges.] Si excitantur, si ad executionem revocantur.

44. Scatinia.] Lex de nefanda Venere lata a Scatinio, trib. pleb., vel Pont. Statuebat illa, ut qui ingenuum stuprâsset, decem millia sestertiûm solveret. Postea, ob magnitudinem sceleris a Christianis Imperatoribus pœna gladii constituta est. Quidam interpp. hanc sic dictam volunt, a C. Scatinio Capitolino, trib. plebis, qui citatus reus a M. Claudio Marcello, Aedili, quòd filium suum de stupro appellâsset, damnatus in judicio fuit: sed, id parum probabili indicio conjicitur.

45. Plura. Reprehensione digna. 46. Defendit (illos) numerus.] Pec

V. 38. Atque ita subridens. Sic ferunt vetustiores codd. XX. Quidam habent Ad quem subridens. Paucissimi, Ad quem ita subridens: et eam tamen lectionem veram esse pene suspicarer, ex qua aliæ ortæ sunt: nam

Magna inter molles concordia. Non erit ullum
Exemplum in nostro tam detestabile sexu.

Tedia non lambit Cluviam, nec Flora Catullam :
Hispo subit juvenes, et morbo pallet utroque.
Numquid nos agimus causas? civilia jura
Novimus? aut ullo strepitu fora vestra movemus?
Luctantur paucæ; comedunt coliphia pauca:

cantium multitudo licentiam pa-
rit.-Junctæque umbone phalanges.
Et junctis viribus adversus leges
se defendunt. Metaphora petita a
re militari, in qua milites conglo-
bati urbis obsessæ muros aggres-

suri, supra caput scuta scutis jun-
hos-
gunt, ac, testudine facta,
tium telis se ita munitos offerunt,
quod Græci vocant συνασπίζειν.

47. Magna inter molles concordia.] Simile illud Catulli epig. 58:

Pulchre convenit improbis cinædis. Molles. Mollis fere disemper citur apud Romanos pathicus, in sensu obscœno.

49. Non lambit. ] Lambere, in sensu obscœno, idem quod lin- Catullam. Forte gere, fellare. illam, de qua sic Mart. lib. VIII, epig. 53:

-

Formosissima, quæ fuere vel sunt,

50

Sed vilissima, quæ fuere vel sunt:
O quàm te fieri, Catulla, vellem
Formosam minus, aut magis pudi-
cam!

50. Hispo.] Nomen fictum drauci infamis. — Subit juvenes, inclinat se ad patiendum, et pædicatur. -Et morbo pallet utroque. Patiendo et pædicando.

51. Numquid nos agimus causas?] Nos non virilia agimus, ut vos muliebria. Mulierem causas agere turpissimum ducebatur.

52. Fora vestra. ] Judicia. Movemus. Turbamus.

53. Luctantur paucæ. ] Paucæ dicit; nam, quasdam hujus vitii taxat. Vid. sat. I, v. 22 et 23; et VI, 245, et seqq.-Coliphia. Panis athletarum, bis coctus, mixtus, a Pythagora inventus, qui plurimum alimenti et roboris præstat: unde quidam eum sic dic

et caseo

verbum

in cod. archetypo scribi potuit: Ad que ita cum linea (-) supra que, unde alii servantes ad que, et rejicientes ita, ut prorsus inutile, effecerunt ad quem. Alii, ex ad que, litteram din t mutantes, et retinentes ita, scripserunt atque ita. Forsan et rectius diceretur, ad quæ ita, ut in quibusdam libris legitur, et probante Nic. Heinsio ap. Virg. Aen. X, 742. V. 49. Tedia.... Cluviam. Hic, ut solent in nominibus propriis, variant codd. Sed plerique et optimi ita scribunt.

V. 53. In cod. Mazarineo bibl. Imp. Paris. post hunc versum legitur: Spicum illustre tenens splendenti pectore virgo. Qui versus unde venerit, quidque, học loço, significet, nescio.

Vos lanam trahitis, calathisque peracta refertis
Vellera: vos tenui prægnantem stamine fusum
Penelope melius, levius torquetis Arachne,
Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est cur solo tabulas impleverit Hister
Liberto; dederit vivus cur multa puellæ.
Dives erit, magno quæ dormit tertia lecto.
Tu nube, atque tace: donant arcana cylindros.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

[blocks in formation]

vi, qui deliquerant, trahebant, cuique insidebant vincti. Anglice a Clog. Pellex. Serva in adulterio cum domino deprehensa. Quæ sic deprehendebantur, a matré-familias male tractabantur, ac vinctæ perpetuo lanificio fatigabantur.

58. Hister.] Pacuvius Hister homo infamis, de quo infra sat. XII, v. 111, et seqq. Solo tabulas impleverit. Libertum suum ex asse hæredem constituerit.

59. Dederit vivus.] Quia uxori per leges non licebat quidquam ex testamento legare, ex lege præsertim Voconia : hinc vivus multa ei dat', ut illa scelus cum liberto taceat. Puellæ, uxori. Puella enim et Virgines ap. poëtas sæpe dicuntur, ut Græc. Пapévat, vúppat, uxores ætate florentes.

60. Quæ dormit tertia lecto.] Ita ut, inter illam et libertum, intermedius sit maritus infamis et pathicus. Magno. Scil. ut tres capere possit.

61. Donant arcana.] Etenim : Οὐδὲν σιωπῆς ἐςι χρησιμώτερον.

V. 61. Cylindros. Hanc retinuimus lectionem, etsi omnibus nostris codd. chelindros aut chylindros ; sed de causa; nam, certe a verbo græco

De nobis

post hæc tristis sententia fertur:
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
Fugerunt trepidi vera, ac manifesta canentem
Stoicidæ. Quid enim falsi Laronia? sed quid
Non facient alii, cùm tu multicia sumas,
Cretice, et, hanc vestem populo mirante, perores

Cylin

Arcana. Silentium. dros. Lapillos pretiosos, uniones, et inaures Cylindri formam habentes. Vid. Plin. de Beryllis, lib. XXXVII, cap. 5.

62. Tristis sententia. ] Scil. lex Julia, quæ adversus adulteras mulieres relegationem, cum publicatione dimidiæ partis dotis, et tertiæ bonorum. Fertur. A maritis Aedilibus, Prætoribus, Imperatoribus.

63. Dat veniam, etc.] Erasm. Chil. III, cent. V, Prov. 73. Simili fere apophtegmate, Democrates, Zaleucus et Anacharsis leges comparâsse dicuntur aranearum telis infirmiora retinentibus animalia, validiora transmittentibus.

65. Stoicida.] Ironice, et per contemptum, veluti Stoicorum nepotes et imitatores, Zenonis philosophiam præ se ferentes, ac turpissime viventes, quales comicus quidam a Grang. laudatus, sic alloquitur ap. Atheneum : Ακουσατ ̓ ὦ Στώακες ἔμποροι λήρου Λόγων ὑπωκριτῆρες . . .

— Quid enim falsi Laronia? Supple

65

dixerat. Quid non facient alii, etc? Ad castigandos judices progreditur, qui mollitiem suam, vel externo habitu, prodebant, omni femina, etiam mochis molliores. Est autem argumentum a minori; quasi dicat: Quid alii homines plebeii, ignoti non facient, qua se turpitudine non contaminabunt; cùm tu, ô Cretice, judex ex nobilissima gente oriunde, delicatis adeo vestibus incedas?

66. Multicia.] Vestes (si modo, inquit Seneca VII, de benef. Vestes vocandæ sunt, in quibus nihil est quo defendi corpus, aut denique pudor possit, etc.) serica, vel bombycinæ, molli intextæ substamine, et in tantum tenues, ut per eas singula membra conspici queant; utque, inquit idem Seneca, Matronæ nostræ ne adulteris quidem plus suis in cubiculo, quàm in publico ostendant.

"

67. Cretice.] Vet. schol. « Hoc nomine, vel quemlibet nobilem significat; vel Julium Cre« ticum, qui sub Cæsare illustris causas egit Perores, Hoc

[ocr errors]
[ocr errors]

Kúluvdpog formatur illa vox, quod per K, non X scribitur; unde cylindros

non chylindros legi debet.

[ocr errors]

In Proculas et Polliucas? Est mocha Labulla :
Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
Non sumet damnata togam. Sed Julius ardet;
Aestuo. Nudus agas: minus est insania turpis.
En habitum, quo te leges, ac jura ferentem
Vulneribus crudis populus modo victor, et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris!

loco, sententiam cùm feras mul-
tis verbis ac declamationibus con-
tra Proculas, etc.

68. In Proculas et Polliucas.] Contra adulteras et meretrices.

[blocks in formation]

70

71. Nudus agas. ] Responsio poëtæ. Agas. Supple causam, ut sup. v. 67, perores. Minus est insania turpis. Præstat te insanum haberi nudum agendo, quàm mollem et effeminatum, talem sumendo togam.

72. En habitum, etc.] Scilicet, te tam splendida et effeminata veste ornatum audiret priscus ille populus romanus! - Leges ac jura ferentem. Amara ironia et permissio.

73. Vulneribus crudis.] E recenti prælio victor reversus.

74. Montanum vulgus.] Agricolæ illi rudes et ab omni mollitie alieni.

V. 68. Polliucas. Tot sunt hujus nominis variæ lectiones, quot diversi codd. quarum præcipuæ sunt: Pellucas, Pollitas, Pollineas, Pelliucas, Polenchas, etc. Cùm autem ex nostris XI codd. haberent Polliucas, hanc, in re tam parvi momenti, lectionem prætulimus.

Ibid. Labulla. Sic omnes nostri codd. et Alex. Rup. Vetus schol. solus legit Fabulla. Eum secuti sunt recentiores editores, freti, inquiunt, auctoritate Martialis, lib. I, 65. ap. quem sic legitur. At, minime probanda est illa quam afferunt ratio: nam, idem mendum, eademque varietas lectionis in Martiale, ac in Juvenale esse potuit; præterea, possumusne affirmare Fabullam Martialis eamdem esse, ac Labullam Juvenalis ? Hanc igitur indubitatam lectionem revocavi.

V. 71. Insania. Codd. quidam legunt: infamia: sed nostra lectio auctoritate et vi præstat.

« PreviousContinue »