165 Limen ad obscoenum frangam, dùm Chrysidis udas extinctá face? Macte, inquit Davus, perge istud facere; gra tias Diis, agná immolatá, solve, qui te isto malo expedierint. Sed, 6 Dave, si eam relinquo, nonne id ægrè feret? nonne plorabit? Ah! redis ad ingenium: si ad illam reverteris, ipsa te crepidis rubro corio tectis percutiet, et indignum in morem tractabit, facietque ne audeas cogitare de excutiendis illis vinculis, et arrodendis laqueis, quibus teneris irretitus: nunc videris adversùs illam ferox et constans; sed si te vocet, statim, Præsto sum, inquies. Quid faciam autem ? an etiam nunc non redibo ad illam, cùm me revocet ultrò, ac roget? Ah, mi here, si totus et integer ex illis tuis vinculis exiisses, ne nunc quidem eò redires. En qui se ita gereret hic, hic ille liber est quem quærimus, non ille alius, in quem lictor ineptè festucam jactat. Jam verò an ille liber ac sui juris est, quem ore aperto populares auras captantem ambitio 175. Festuca. Cùm servus libertate donabatur, lictor prætoris festucam in servum conjiciebat; cujus moris quia ratio nulla erat, ineptus dicitur. 176. Palpo. Palpus, sive palpum, palpi, significat illecebras, illicium. Palpo etiam, palponis, significat adulatorem, captatorem gratiæ popularis: quo sensu si accipias, ita versum Persii explica: an ille palpo jus habetsuî, quem hiantem ducit ambitio, etc.? 177. Cretata. Fucata et cretâ oblitum ac gypso vultum habens vel candidis induta vestibus, quales ferebant candi. Rixanti populo, nostra ut Floralia possint 180 185 splendidè mendax trahit suis illecebris? Heus! tu, inquit illa, expergiscere, et ad captandum favorem vulgi, populo de suffragiis distribuendis inter se litiganti fruges, et olera largire affatim in ludis Floralibus: ita ut tuæ liberalitatis fama celebretur a senibus olim longo post tempore, dùm ad apricum solem confabulabuntur: quid enim præclarius istá largitione? Quid? an tu, homo superstitiose, es liber, qui, cùm Judæi sua sabbata colunt, et natalem Herodis sui regis diem celebrant, cùm spectantur dispositæ in eorum fenestris lucernæ violis ornatæ, et fumum latè fundentes, cùm instaurant iidem epulas, thynnosque, pisces exquisitos, in ingentibus patinis, et amphoras vino refertas apponunt; tu, inquam, eo tempore, homo Romanus, instar Judæi circumcisi, tacitas preces fundis, et jejunio, quo celebras corum sabbata, palLorem contrahis? Quid alia referam, quæ superstitiosus me tuit? nigros scilicet lemures timet; item, ne quid mali_eveniat, si ovum inter sacrificandum ruptum sit; tunc Galli dati, qui non contenti nativo et albo lanæ candore, illum additâ cretà augebant. Cicer. Genus leguminis, quod frictum spargebant candidati, a populo colligendum, non sine rixâ et mutuis colligentium verberibus. Ita potest explicari vox illa, Rixanti populo. 178. Floralia. Erant festi dies in honorem Flora instituti. In ejusmodi autem ludis candidati studebant variis largitionibus populi suffragia cap tare. 179. Aprici. Qui sole gaudent, qui ad solem sedentes garriunt. 180. Herodis. Triplex fuit Herodes, primus Antipatri filius, Rex Judææ dictus a Romanis, sub quo natus Christus Dominus. Alter fuit Herodes, prioris filius, cognomine Antipas, sub quo mortuus Christus. Tertius Herodes Agrippa, Aristobuli filius, Jacobi apostoli interfector, vivente Persio adhuc regnabat. Hujusne an primi mentio sit hoc loco, nec doctissimi decernunt. 185. Lemures. Larvæ nocturnæ et spectra. 186. Sistrum. Est æneum crepitaculum, quo utebantur in sacris Isidis. Juvenal. sat. XIII, v. 93. 356 AULI PERSII SATIRA QUINTA. Prædictum ter manè caput gustaveris allî. Dixeris hæc inter varicosos centuriones, 190 Continuò crassum ridet Vulfenius ingens, Et centum Græcos curto centusse licetur. proceri sacerdotes Cybeles, et sacerdos Isidis lusca, sistrum tenens, incutiunt illi metum a Diis, a quibus aiunt in homines immitti morbos inflantes corpora, nisi ter manè allium momorderit. Ea porrò, quæ de verá libertate diximus, si quis inter milites bellica gloria ferociter elatos disserere voluerit, statim Vulfenius, eorum unus, stolidè irridebit, et ut fabulas explodet, negabitque se centum philosophos totidem integris assibus empturum'; ita illos, et omnem philosophiam contemnit. 188. Alli. Allium, a jejunis manducatum, contra incantationes valere credebatur. 189. Varicosos. Varicosus, qui venas, maximè crurum, nimis tumentes sanguine habet. 191. Græcos. Philosophi Ro mæ celeberrimi fermè Græci erant: hinc Græcos pro philosophis ponit. Centusse. Centussis est summa centum assium. Licetur. Liceri est in auctione pretium offerre alicujus rei. IN SATIRA VI. Navaros invehitur, ecs maximè qui suas opes heredibus dilapidandas servant. ADMOVIT jam bruma foco te, Basse, Sabino? 5 Basse, jamne te in villá tuá Sabiná hyems ad ignem compulit? jamne lyram pulsas plectro, eique vocem et quasi vitam tribuis, dùm carmina plena dignitatis, gravitatisque condis? tu, qui mirá vales arte ad scribendam vinctá numeris oratione primorum temporum, et antiquæ Italorum lingua historiam; ad Latinos versus lyricos, nunc generoso ac virili quodam stylo procudendos, nunc tenero et juvenilem in modum jocante; deniquè ad res præclarè gestas veterum heroum' nobili carmine celebrandas. Ego, qui nunc sum in orá maritima Liguria, temperatá utor tempestate, dùm in mari sævit hyems: hic littus tutum ob scopulos quasi latus mari seos, Latine. Lyrici poëtæ pri- 5. Juvenes jocos. Juveniles, liberiores, quales juventutem decent. Pollice. Carmine lyrico quia lyra digitis pulsatur. 6. Lusisse. Ludere aliquid est versu amoeniori scribere. Ligus. Ligus, omnis generis est. Liguria porrò est Italiæ superioris pars, ad oram maritimam, ubi nunc Genua : porrigitur a Galliâ usque ad Etru Intepet, hybernatque meum mare, quà latus ingens opponentes in vallem amplam sinuatur, portumque præbet insignem, de quo est hic Ennii versus: Lunaï portum est operæ cognoscere, cives. Hoc, inquam, dicebat Ennius, postquàm desiit somniare se esse Homerum, animamque Pythagoræ, quæ primò in pavonis, deindè Euphorbi, tùm Homeri, posteà Pythagoræ corpus migraverat, demùm quinto loco in suum corpus transisse, per metempsycosim Pythagoream. Hic ego vitam vivo securam, nihil sollicitus quis de me sermo riam inter Apenninum et mare. 7. Meum mare. Vel mare vicinum, vel mare Etruscum; oriundus enim erat Persius Volaterris, oppido Etruriæ. Maritimæ regiones solent esse per hyemem calidiores, ob vapores maris, quibus frigus acutum mitigatur. Porrò urbem Lunam in Liguriâ ponit, licet ad Etruriam pertineat, quia est in Liguriæ limite. 9. Lunaï. Pro Lunæ, ut aulai, pro aulæ, Virg. Luna est civitas Italiæ, sic dicta quia in eo loco ubi posita est, littus in lune crescentis formam curvatur. Lunæ verò portus est veriùs sinus Liguriæ inter portum Veneris et portum Erycis, ambitu viginti millia passuum patens hodiè Golfo della Spezzia, sic denominatus ab oppido Spetiâ, quod situm est in intimo recessu. Est autem hic versiculus ab Ennio sumptus. Est opera. Subaudi pretium, hoc est, juvat cognos cere. 10. Cor jubet, etc. Est lo cutio Græca : id est, hoc voluit Ennius dicere: Jubet nos cognoscere Lunæ portum vel Ennius, ille vates prudens et cordatus, laudat Lunæ portum, et dignum esse qui cognoscatur, docet. Enni. Ennius poëta fuit Italus, vetustissimus, ingeniosus, et eruditus annales populi Romani scripsit, et alia quædam, quorum fragmenta ́ex stant. Destertuit. Desiit stertere, seu somniare. Sic despumo est, spumam effundo et relinquo. 11. Mæonides. Homerus: ita dicitur a patre Mæone. Quintus. Vel est nomen numeri et ordinis, ut explicatum est in interpretatione ; vel est ipsum prænomen Ennii; quod hic ironicè cum Græco nomine, Mæonides quia Græci ejusmodi prænomina ignorabant : quasi diceres, Quintus Homerus, ut Quintus Ennius. Pythagoreo. Quis fuerit Pythagoras, quid docuerit, vide in satiris superioribus, præsertim sat. XV versu 173. |