Page images
PDF
EPUB

An-, quia non fibris ovium, Ergennâque jubente, Triste jaces lucis evitandumque bidental, Idcirco stolidam præbet tibi vellere barbam Juppiter? aut quidnam est, quâ tu mercede Deorum 30 Emeris auriculas ? pulmone et lactibus unctis? Ecce avia, aut metuens Divûm matertera, cunis Exemit puerum, frontemque, atque uda labella Expiat, urentes oculos inhibere perita;

Tunc manibus quatit, et spem macram, supplice voto,

tua domus? quia cadaver tuum ictum fulmine in aliquo sacra nemore non jacet expiandum sacrificio, et ab omnibus evitandum, jubente post consultas victimarum fibras Ergenná aruspice, ac docente quomodò sacra eò loci fieri debeant: idcircone, inquam, Jovem irrides, et barbam illi vellis? Quidnam tandem est, cujus fiducia speres te ab illo semper audiendum æquis auribus, hunc tibi semper parciturum? An quòd illi victimarum intestina obtuleris in sacrificium, idcircò emptam a te isto pretio gratiam illius, et scelerum veniam arbitraris? Ecce aliud votorum genus: avia, aut matertera superstitiosa, detrahit e cunis puerum, et frontem expiat ac labella humentia, ut hac arte scilicet avertat a puero noxios et pestilentes oculos, qui pueros fascinare, et inficere tacito veneno solent. Tunc palpat puerum manibus, et spem valdè adhuc incertam

[merged small][ocr errors][merged small]

appellatur carcer homo dignus

carcere.

28. Stolidam. Is alicui vel

lendam barbam præbere dicitur, qui ab illo irridetur et afficitur contumelia.

30. Emeris. Quasi, pretio persoluto, illas tibi patentes habere debeas.

Lactibus. Lactes sunt intestina pinguia pecudum.

31. Matertera. Soror matris, quasi mater altera. Dicitur autem metuens Divûm, hoc est, religiosa, superstitiosa; superstitio enim e nimio metu oritur.

32. Exemit cunis. Ut præsentem sistat sacris quæ pro ipsius incolumitate fiunt.

33. Expiat. Purgat, tingit pio quodam ritu ac salutari

Nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in ædes.
Hunc optent generum rex et regina; puellæ
Hunc rapiant: quidquid calcaverit hic, rosa fiat.
Ast ego nutrici non mando vota; negato
Juppiter hæc illi, quamvis te albata rogarit.
Poscis opem nervis, corpusque fidele senectæ :
Esto, age. Sed grandes patina, tucetaque crassa
Annucre his Superos vetuêre, Jovemque morantur:
Rem struere exoptas, cæso bove, Mercuriumque
Arcessis fibrâ. Da fortunare penates:

55

40

quem

et macram de illo concipiens, optat supplex ut Crassum ac Licinium opibus æquet, precatur ut reges et reginæ hunc puerum sibi habere generum aliquandò velint, hunc maritum puellæ; ut rosæ sub ejus vestigiis nascantur. Ast ego si habuerim puerum, certè non jubebo ejusmodi vota pro illo fieri a nutrice; tuque, ó Jupiter, noli hæc audire, et illi annuere, quamvis te albis induta vestibus oraverit. Petis a Superis robur corporis, et sanitatem, quæ ad extremam usque ætatem te fideliter comitetur: benè est, laudo ; tamen delicata fercula, quibus te obruis et ingurgitas, non patiuntur ut Superi hoc tibi concedant. Augere opes cupis: ob id conciliare tibi Mercurium studes immolato bove: Fac, ó Mercuri, inquis, ut res mihi benè ac feliciter domuique meæ vertat, ut meum pecus multá sobole. At id quo fieri tandem pacto potest, augeatur cùm tu infelix tot victimas mactes, tot vitulas ignibus absu

Lutum e pulvere et salivâ con-
ficiebant,
,quo frontem ac labia
pueri inficiebant, etc. Id au-
tem fiebat octavo, aut nono
post partum die, quo preces pro
pueris concipiebantur, et is
nomen imponebatur: vocaba-
tur is dies lustricus et nomina-
lis.

Urentes oculos. Nocentes, virulentos. Homines quidam pueros solo adspectu fascinare, et iis morbos afflare virusque, credebantur.

35. Licini. Licinius, libertus Augusti, et Crassus, qui contra Parthos pugnavit, fuêre ditissimi; agros ingentes, magnificas ædes habuere.

37. Non mando vota. Hæc

nempè nimia et periculosa.

39. Albata. In sacrificiis faciendis utebantur veste candidâ, quæ morum puritatem indicabat.

41. Tuceta. Tucetum est genus farciminis confectum e suillis carnibus, minutatim concisis.

Crassa. Id est, pinguia, adipata.

43. Mercurium. Ille præest lucris industriâ partis.

44. Da fortunare. Fac ut penates mei (dii sunt domestici; et ea vox hîc pro domesticâ re sumitur) fortunent, hoc est, fortunati sint; ut mea domus felix et opulenta sit.

45 Da pecus, et gregibus foetum. Quo, pessime, pacto?
Tot tibi cùm in flammis junicum omenta liquescant?
Et tamen hic extis, et opimo vincere farto
Intendit. Jam crescit ager, jam crescit ovile,
Jam dabitur, jam, jam: donec deceptus et exspes,
50 Nequicquam fundo suspiret nummus in imo.
Si tibi crateras argenti, incusaque pingui
Auro dona feram, sudes; et pectore lævo
Excutias guttas, lætari prætrepidum cor:
Hinc illud subiit, auro sacras quòd ovato
55 Perducis facies; nam fratres inter ahenos,

mas? Nihil objurgationes nostræ proficiunt: stolidus hic precator victimarum intestinis, et luculento farto, se compotem voti fore sperans, hæc secum: Ager meus jam crescere incipit, ovile impletur, jam id consequar quod peto, jamjam obtinebo: donec illius nummis exhaustis, unus qui in fundo crumenæ superest, se solum relictum ac delusum ingemiscat, et raucum quasi suspirans sonet. Si tibi pateras argenteas, et vasa aurea signis impressa dono dem, præ gaudio sudabis, et sudoris guttas effundes in parte lævá pectoris, ubi est cor, quod tibi trepidabit ac subsiliet. Ex eo quòd auro ita delectaris, illud evenit, ut auro e spoliis hostium redacto inducas et oblinas statuas Deorum, adeò ut, si credas beneficio aliquorum e quinquaginta fratribus, Ægypti filiis, quorum effigies

[blocks in formation]

hîc aliqui expressas gaudio intelligunt per guttas, quæ illi homini excutiuntur, nempè ex oculis: ea porrò verba, pectore lavo, explicant, mente stolida et lævá. Te insanum, ac stolidè gestientem, avaritia facit.

53.Lætari.Subaudi,incipiet. 54. Subiit. Venit in mentem, contigit.

Ovato. Ex hostibus reportato manubiali. Ovare est minorem triumphum agere, quia in eo mactabantur oves: boves autem in majori triumpho.

55. Perducis. Totas facies ex auro ducis, statuas integras ex auro ponis vel, superficiem oblinis tantùm.

Fratres inter ahenos. Hi

Somnia pituitâ qui purgatissima mittunt,
Præcipui sunto, sitque illis aurea barba.
Aurum, vasa Numa, Saturniaque impulit æra;
Vestalesque urnas, et Thuscum fictile mutat.
O curva in terris animæ, et cœlestium inanes!
Quid juvat hoc, templis nostros immittere mores,
Et bona Diis ex hâc sceleratâ ducere pulpâ?
Hæc sibi corrupto casiam dissolvit olivo,
Hæc Calabrum coxit vitiato murice vellus:

60

ex ære sunt in Apollinis Palatini porticu consecratæ, tibi fuisse immissa per noctem somnia, quæ careant omni pituitá, ideòque sint purissima et verissima, illos præcipuo habeas in honore, et barbam illis inaures. Auri amor in causá fuit cur e templis expellerentur vasa fictilia, in Thuscid fieri solita, quibus olim Numa utebatur in sacrificiis, et quæ sola Saturni tempore, ætate aureá, in usu erant, atque urnæ ex argillá, quibus Vestales olim virgines utebantur. At heu! quàm sunt homines rebus terrenis addicti! quàm ab Deorum studiis et moribus alieni! Cur hanc morum nostrorum corruptelam in res sacras ac templa transferimus? Cur ex istá putidá nostrá cuticulá, ex avaritia et luxuriá æstimamus quid bonum Superis gratumque sit? Nempè ille voluptatum amor, et curandæ car

sunt quinquaginta filii Ægypti, quorum statue in porticu Apollinis Palatini erectæ. Harum enim quædam oracula et responsa per somnum postulantibus reddere credebantur. Quidam intelligunt Castorem et Pollucem; alii verò quoslibet deos, qui fratres dicuntur, quia sunt omnes filii unius matris Cybeles, quorum pleræque ex

ære erant statuæ.

56. Pituitá. Cùm redundat in corpore humor frigidus et aqueus, qui pituita dicitur, tunc somnia sunt fallacissima et inanissima, ut in delirantibus et vinolentis accidit. Contrà verò somnia putantur vera, ubi minimùm est pituita. Moris erat apud Romanos fidem superstitiosam, somniis adhi

bere.

58. Numæ. Fuit Numa rex

secundus "

Romanorum
gione præstans.

[ocr errors][merged small]

Impulit. Expulit, removit, exclusit e templis.

59. Urnas. Vestales urnis, ad ferendam aquam in sacrificiis necessariam, utebantur.

62. Pulpá. Est fructum carnis: hîc pro corporis curandi nimio studio ponitur.

63. Sibi. Ut nitidior, ut unguentis delibuta suaviùs oleat.

Corrupto. Ex casiâ et oleo mixtis et dilutis fit unguentum optimum corruptum dicitur oleum, quia odoribus immixtis adulteratur: casia autem est frutex aromaticus.

64. Calabrum. Tarentum est civitas Calabria in Italiâ, ubi lanæ optimæ.

Vitiato. Adulterino, ementito, corrupto, non germano. Murice. Murex est genus

65 Hæc baccam concha rasisse, et stringere venas Ferventis massæ crudo de pulvere jussit.

Peccat et hæc, peecat; vitio tamen utitur. At vos Dicito, pontifices, in sancto quid facit aurum? Nempè hoc, quod Veneri donate a virgine pupæ. 70 Quin damus id Superis, de magnâ quod dare lance Non possit magni Messala lippa propago':

Compositum jus, fasque animi, sanetosque recessus

nis studium unguenta ex oleo et casiá conficere suasit ; hic lanam Tarentinam injecit in aquam calidam et infecit liquore, sive succo muricis pisciculi, quem succum imitantur infectores, et ementiuntur : hic gemmas e conchis abstulit; hic auri ramenta colligere, et redigere in massam, ex informi et rudi fodinarum tellure, jussit. Sed illa quamvis fiant improbè et præpostero luxus ac deliciarum amore, tamen hominibus utilitatem afferunt aliquam: sed cuinam est usui aurum in templis, ó pontifices? nempè tam inutile Superis est, quàm pupa Veneri, quas illi puellæ donare solent. Quin id potiùs damus Superis quod Messalæ nobilis filius et quilibet divites ipsis dare non possunt, quamvis donis lances et altaria cumulent; nimirùm pectus ad omnia jura divina et humana servanda benè comparatum et compositum: in mente insitas penitùs virtutes, animum non leviter honestatis colore quasi tinctum, sed ed

quoddam conchylii, seu pisciculi concha inclusi, e cujus sanguine tingitur color, purpure similis. Capitur hic pisciculus in mari Tyrio.

65. Baccam. Unionem, margaritam; quæ in concha nascitur, et illi sic adhæret, ut eradenda et evellenda sit limâ. Propriè bacca est fructus lauri, olive, cerasi: gemmæ vocantur etiam bacca, quia ejusmodi fructibus similes sunt.

Stringere. In unum astringere crebris mallei ictibus: aut, igne conflare, vel decerpere et colligere auri ramenta et ar- genti.

Venas. Sulcos quosdam in terrâ, in quibus est metallum, quod in massam collectum igne ferventi conflatur.

67, Vitio utitur. Ex istis

peccatis luxus et libido hominum capit utilitatem.

68. In sancto. In loco sacro, in templis.

69. Pupa. Imagunculæ sunt, et exigua statuæ quas puellæ habent in deliciis : eas autem, cùm nuberent, Veneri consecrabant, tanquam his puerilibus nugis valedicerent.

70. Lance. Romani in lancibus ponere solebant victima

rum carnes.

7. Messala. Messala septies consul fuit: ex ejus stirpe prognatus est longo post tempore Cotta Messalinus, homo dege. ner, gulæ et abdomini deditus.

Lippa. Vel qui reverà lippus erat: vel hâc voce significatur ejus improbitas. Lippus aliquandò pro dissoluto sumitur. 72. Jus. Jus ad officia inter

« PreviousContinue »