Page images
PDF
EPUB

Ast illis, quos arma tegunt, et balteus ambit,

Quod placitum est, illis præstatur tempus agendi,
Nec res atteritur longo sufflamine litis.
Solis prætereà testandi militibus jus

Vivo patre datur: nam quæ sunt parta labore
Militiae, placuit non esse in corpore census,
Omne tenet cujus regimen pater. Ergò Coranum
Signorum comitem, castrorumque æra merentem,
Quamvis jam tremulus, captat pater. Hunc labor æquus
Provchit, et pulchro reddit sua dona labori.
Ipsius certè ducis hoc referre videtur,
Ut qui fortis erit, sit felicissimus idem;
Ut læti phaleris omnes, et torquibus omnes.

[merged small][ocr errors]

disceptatur. Illis verò qui balteo et armis insignes sunt, quodcumque commodum est dicendæ causæ tempus conceditur, nec suas opes dilapidant damnosá litium diuturnitate ac morá. Huc adde, quod soli milites hoc jure gaudent, ut vivente adhuc patre condere testamentum possint; sic enim legibus cautum est, ut bona castrensia, et e militum stipendiis profecta, non censeantur esse pars patrimonii, neque in iis bonis numerentur quorum dominium penes militis patrem est. Itaque pater Corani stipendia facientis et inter signa degentis illi, quamvis jam senior, blanditur, ejusque ambit hereditatem. Coranus interim honestis militiæ laboribus ad honores promovetur, et amplissimum operæ pretium fert. In quo non tantùm militis honor et utilitas agitur, sed etiam imperatoris ac ducis gloria, cujus interest plurimùm, ut qui virtute ac fortitudine ceteris præstat, idem pulcherrimis præmiis cohonestetur, et omnes strenui milites torquibus, phaleris, ac ceteris ornamentis militiæ decorentur.

50. Sufflamine. Impedimento, remorâ, sat. vIII, notâ 146.

60. Phaleris. Phaleræ sunt ornamenta quædam equorum, e colló ipsorum fluitantia.

FINIS DECII JUNII JUVENALIS SATIRARUM,

JUVENAL.

13

PERSII FLACCI

SATIRE.

AIT

PROLOGUS.

IT se, cùm optimus poëta non sit, rude carmen scribere: cùmque multi famam et gloriam scribendo captent, plures etiam lucri causá id faciant, se neutrum spectare.

NEC fonte labra prolui Caballino,

Nec in bicipiti somniasse Parnasso
Memini, ut repentè sic poëta prodirem.

NUNQUAM e fonte Hippocrene bibi, neque memini me unquàm in Parnasso dormivisse, ut subitò poëta evaderem. Musas et ·loca illis consecrata, ut fontem Pirenen, nunquàm adivi; sed illis hoc relinquo, qui in bibliotheca Palatini Apollinis statuas

quæ

Persi. Aulus Persius Flaccus natus est in eâ parte Italiæ, Etruria dicitur, Volaterris, anno ab urbe conditâ 790, Tiberii 21. Romam, litterarum causâ, cùm venisset, ibi Cornuti, philosophi celeberrimi, discipulus fuit. Sex satiras scripsit, quibus, ut Quintilianus testatur, multùm veræ gloriæ meruit. Extinctus est morbo, anno ætatis 30.

1. Caballino. Caballus idem sonat atque equus. Fingunt poëtæ equum Pegasum ex Heliconis montis vertice ungulâ fontem elicuisse, qui fons Caballinus, seu Pegaseus appella

tus sit, Græcè Hippocrene, quasi diceres, fons equi. Labra autem proluere in fonte, est, ex fonte aquam haurire potandam.

2. Bicipiti. Parnassus fuit mons Phocidis in Græciâ duos habens vertices, seu capita.

Somniasse. Vel quia poëtæ sæpè delirant ac mera fingunt somnia: vel quia Ennius profitetur se, cùm aliquando in Parnasso dormiret, vidisse in somnis Homerum, qui affirmaret suam animam in ipsius Ennii corpus transmigrasse, et ita se poëtam repentè, parem Homero, factum.

Heliconidasque, pallidamque Pirenen
Illis remitto, quorum imagines lambunt
Hedera sequaces. Ipse semipaganus,
Ad sacra vatum carmen affero nostrum.
Quis expedivit psittaco suum xips,
Corvos quis olim concavum salutare,
l'icasque docuit verba nostra conari?
Magister artis, ingenique largitor
Venter, negatas artifex sequi voces.

I

hederá coronatas habent: ipse tamen, quamvis poëta sim rudis ac penè rusticus, ad vatum sacram ædem hoc meum carmen affero. Quis docuit psittacum pronuntiare tam expeditè vocem illam Græcam xâîpi, tanquam si sua et naturalis esset? Quis docuit corvum e cavo et rauco gutture proferre vocem hanc, salve? Quis picas docuit, nostras hominum voces cum labore et conatu exprimere? Certè id docuit fames et venter jejunus, qui omnes artes addocet, et ingenium largitur etiam brutis, et avibus, qui dociles illas et ingeniosas facit ad consequendas

4. Heliconidasque. Musas ita dictas ab Helicone, monte Bootiæ, non procul a Parnasso, Pirenen. Pirene, fons Musis sacer, fluit e monte Acrocorintho, ad cujus radices Corinthus, Græciæ civitas, est. Ita dictum ferunt a nymphâ quâdam Pirene, quæ, cùm dolore amissi filii contabesceret, in fontem a Neptuno mutata est. Pallidam autem Persius vocat, quia poëtæ nimio studio impallescunt.

5. Quorum, etc. Poëtis præstantioribus imagines et statuæ ponebantur, hederâ coronata; quòd hedera Baccho sacra sit, cujus in tutelâ sunt poëtæ. Sequacem autem hederam appellat, quia facilè adhærescit, et ramulis suis ad arborum fastigia prorepit.

Lambunt. Ambiunt.

6. Semipaganus. Pagani sunt rustici, qui in pagis habitant, et ab urbanis, ut barbari et pro

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Quòd si dolosi spes refulserit nummi,
Corvos poëtas et poëtrias picas

15 Cantare credas Pegaseïum melos.

1

et exprimendas voces humanas, quas natura ipsis negavit. Quòd si lucri spes affulgeat, si sperent homines indocti et egentes posse scribendo ditescere; statim corvi fient etiam poëtæ, et illæ garrulæ atque absurdæ picæ, instar poëtriarum, ita canent suaviter, ut audire te credas melos, quale in Parnasso ipso potest audiri suavissimum.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

SATIRA PRIMA.

INVEHITUR in varia poëtarum et oratorum vitia.

OCURAS hominum! ô quantùm est in rebus inane!

A. Quis leget hæc ? P. Mîn' tu istud ais? A. Nemo hercule,

P. Nemo?

A. Vel duo, vel nemo: turpe, et miserabile. P. Quare?
Ne mihi Polydamas, et Troïades Labeonem
Prætulerint? nuga. Non si quid turbida Roma
Elevet, accedas, examenve improbum in illâ

5

INEPTAS hominum curas! ó quantùm inanitatis in rebus humanis est! Quis hæc, ó Persi, quæ tam præclarè incipis, leget? Tune, o amice, me alloqueris? tune mihi istud dicis? Ita est, teipsum alloquor; nemo ea leget profectò. Itane est, nemone ista leget? Duo ad summum ea legent, vel potiùs nemo unus leget: quod sanè indignum est et miserabile. Cur autem? Scilicet vereris ne Labeonem, insulsum poëtam, Nero ac Romani mihi præferant? quasi verò ea me ratio deterrere a scribendo debeat. Erras, si in æstimandis rebus standum putas judicio Romanorum. Non, si quid illi contemnunt, accedere

[blocks in formation]

hensionem Polydamantis, ac Trojanarum. Eadem allegoria utitur Cicero ad Atticum, ubi per Troïades seu Trojanas, Romanos imbelles et effeminatos intelligit. Persius nomine Polydamanti's Neronem putaturdesignare, qui se inter poëtas numerari gaudebat, deque aliorum carminibus ferre sententiam. Itaque cùm sibi Lucanum præferri cerneret, eum mori jussit.

Labeonem.Attius Labeo ineptus poëta. Infrà, notâ 47.

5. Turbida Roma. Turbidos autem Romanos vocat, qui non ex ratione, sed ex perturbatione vitiosâ temerè ac turbidè judi

cent.

6. Elevet. Elevare interdùm est, extollere, augere; intei

« PreviousContinue »