Page images
PDF
EPUB

C. CORNELII TACITI

OPERA OMNIA.

VOL. V.

OPERA OMNIA

EX EDITIONE OBERLINIANA

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

JUSTI LIPSII EXCURSIBUS

RECENSU CODICUM ET EDITIONUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE. RECENSITA.

VOLUMEN QUINTUM.

F

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1821.

[ocr errors][merged small]

MORS

NERONIS

ET

INITIUM

PRINCIPATUS

GALB Æ.

Supplementa hæc libavit excerpsitque Henricus Savilius, vir doctissimus, ex Plutarcho, Suetonio, Dione, et ex Tacito ipso; quibus præmissis, facilius et clarius transitur ab Annalibus Taciti, quorum finis invidia fatorum interceptus est: ad alterum ejus opus, Historias scilicet bellorum civilium. Hac primum vulgari idiomate Anglico composita, dein Latio sinistre donata, ac multis locis subobscura, nos cum auctoribus unde hausta sunt, sedulo contulimus, purgavimus, atque elucidavimus.

ANNO Urbis conditæ DCCCXX1. Galerio Trachalo et Silio Italico Coss. Caius Julius Vindex, qui Galliam Lugdunensem Proprætor obtinebat, postquam privatis sæpe insidiis petitum Neronem, irrito semper eventu, vidit, primus extulit publicæ aggressionis signum, apertum professus hos

Vindex domo erat senatorius, origine Gallus, et priscorum apud eos Regum sanguis, corpore validus, ingenio acer, manu promtus, belli sciens, et præfidentis, quo rapienda inclinaret occasio, animi. Pacata ejus provincia erat, et propterea inermis: nusquam legionum, aut cohortium stativa, nusquam præsidium. Sed tamen ut in corpore ægro, et peccantium humorum injuriis obnoxio, primus

« PreviousContinue »