Page images
PDF
EPUB

5

ΧΙ

Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos, quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis, Smyrna quid et Colophon? maiora minorane fama? cunctane prae campo et Tiberino flumine sordent? an venit in votum Attalicis ex urbibus una?

an Lebedum laudas odio maris atque viarum?

'Scis Lebedus quid sit. Gabiis desertior atque Fidenis vicus: tamen illic vivere vellem

oblitusque meorum obliviscendus et illis

10

Neptunum procul e terra spectare furentem.'

Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque
aspersus, volet in caupona vivere, nec qui
frigus collegit, furnos et balnea laudat

10

15

20

ut fortunatam plene praestantia vitam;
nec si te validus iactaverit auster in alto,
idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod
paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
per brumam Tiberis, sextili mense caminus:
dum licet ac voltum servat Fortuna benignum,

15

20

Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.

tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam
grata sume manu, neu dulcia differ in annum,

ut, quocumque loco fueris, vixisse libenter

25

te dicas. nobis ratio et prudentia curas,

non locus effusi late maris arbiter aufert:

caelum, non animum mutant qui trans mare currunt.

VARIA LECTIO. 25 nobis R nam si libri.

25

[blocks in formation]

strenua nos exercet inertia; navibus atque

quadrigis petimus bene vivere: quod petis, hic est,
est Ulubris, animus si te non deficit aequus.

XII

Fructibus Acrillae Siculis, quos colligis, Iti,
si recte frueris, non est ut copia maior
ab love donari possit tibi. tolle querellas:
pauper enim non est cui rerum suppetit usus.
si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
divitiae poterunt regales addere maius.

si forte in medio positorum abstemius herbis
vivis et urtica, sic vives protinus ut te
confestim liquidus Fortunae rivus inauret,
vel quia naturam mutare pecunia nescit,
vel quia cuncta putas una virtute minora.
cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter,
dives et importunus, ad umbram lucis ab ortu
silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae deus humanae, fatalis in unum
quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater.
miramur, si Democriti pecus edit agellos

cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox:
cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
nil parvum sapias et adhuc sublimia cures,
quae mare compescant causae, quid temperet annum,
stellae sponte sua iussaene vagentur et errent,
quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,

VARIA LECTIO. 1 Acrillae Horkelius Agrippae libri Iti Fulvius Ur-
icci BHSg 17 fatalis R mortalis libri.

sinus icti

30

من

10

II 2, 184

190

I 12, 12

15

30

35

LO

5

quid velit et possit rerum concordia discors,
Empedocles an Stertinium deliret acumen.

Verum seu pisces seu porrum et caepe trucidas, utere Pompeio Grospho et, si quid petet, ultro defer: nil Grosphus nisi verum orabit et aequum. vilis amicorum est annona, bonis ubi quid dest.

Ne tamen ignores quo sit Romana loco res,
Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis.
Armenius cecidit; ius imperiumque Prahates
Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
Italiae pleno defundit Copia cornu.

XIII

Ut proficiscentem docui te saepe diuque, Augusto reddes signata volumina, Vini, si validus, si laetus erit, si denique poscet; ne studio nostri pecces odiumque libellis sedulus importes opera vehemente minister. si te forte meae gravis uret sarcina chartae, abicito potius quam quo perferre iuberis clitellas ferus impingas Asinaeque paternum cognomen vertas in risum et fabula fias. 10 viribus uteris per clivos flumina lamas:

10

15

victor propositi simul ac perveneris illuc,

sic positum servabis onus, ne forte sub ala
fasciculum portes librorum ut rusticus agnum,
ut vinosa glomus furtivae Pyrria lanae,
ut cum pileolo soleas conviva tribulis.

neu volgo narres te sudavisse ferendo

carmina quae possint oculos auresque morari
Caesaris. oratus multa prece nitere porro,

vade, vale: cave ne titubes mandataque frangas.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

XIV

Vilice silvarum et mihi me reddentis agelli, quem tu fastidis habitatum quinque focis et quinque bonos solitum Variam dimittere patres, certemus, spinas animone ego fortius an tu evellas agro, et melior sit Horatius an res.

Rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum:
cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.
stultus uterque locum inmeritum causamur inique:
in culpa est animus, qui se non effugit umquam.
nunc, age, quid nostrum concentum dividat audi.
tu mediastinus tacita prece rura petebas,
nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas;
me constare mihi scis et discedere tristem,
quandocumque trahunt invisa negotia Romam.
non eadem miramur: eo disconvenit inter

meque et te. nam quae deserta et inhospita tesqua
credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit
quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popina
incutiunt urbis desiderium, video, et quod

angulus iste feret piper et tus ocius uva,

nec vicina subest vinum praebere taberna

quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius

ad strepitum salias terrae gravis: et tamen urgues
iam pridem non tacta ligonibus arva bovemque
disiunctum curas et strictis frondibus exples;
addit opus pigro rivus, si decidit imber,
multa mole docendus aprico parcere prato.
me quamvis Lamiae pietas et cura moratur
fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis.

VARIA LECTIO.

8 causamur Doederlinus causatur libri.

[blocks in formation]

30

35

40

5

insolabiliter: tamen istuc mens animusque

fert et avet spatiis obstantia rumpere claustra.
non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
limat, non odio obscuro morsuque venenat:
rident vicini glaebas et saxa moventem.
quem tenues decuere togae nitidique capilli,
quem scis inmunem Cinarae placuisse rapaci,
quem bibulum liquidi media de luce Falerni
(nec lusisse pudet, sed non incidere ludum)
cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba.
cum servis urbana diaria rodere mavis;
horum tu in numerum voto ruis: invidet usum
lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti.

optat ephippia bos, piger optat arare caballus.
quam scit uterque, libens censebo exerceat artem.

XV

Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni

quorum hominum regio et qualis via. nam mihi Baias
Musa supervacuas Antonius, at tamen illis.

me facit invisum, gelida cum perluor unda

9

37

32

36

35

40

5

per medium frigus. sane murteta relinqui

dictaque cessantem nervis elidere morbum
sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris,

10

qui caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
mutandus locus est, et deversoria nota

praeteragendus equus. 'quo tendis? non mihi Cumas
est iter aut Baias' laeva stomachosus habena
dicet eques [sed equis frenato est auris in ore].

VARIA LECTIO.

31 avet Bentleius amat libri XV 3 at R et libri

13 equis equi BHSgw.

10

« PreviousContinue »