Page images
PDF
EPUB

325

non satis diu vixerit Hortensius, tamen hunc cursum confecerit. Annis ante sedecim causas agere coepit quam tu es natus; idem quarto et sexagesumo anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum tuum defendit Appium. Dicendi autem genus quod fuerit in utroque, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.

95 Sed si quaerimus, cur adulescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissumas duas. Primam, quod genus erat orationis Asiaticum, adulescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam concinnis et venustis; qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis, ut Asiatico in genere, laudabiles. Aliud autem genus est non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque incitatum, quali est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et facto genere verborum; in quo fuit Aeschylus Gnidius et meus aequalis Milesius Aeschines. In eis erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinni326 tas non erat. Haec autem, ut dixi, genera dicendi aptiora sunt adulescentibus, in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere florens clamores faciebat adulescens. Ha

[blocks in formation]

bebat enim et Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum, in quibus, ut in illo Graeco sic in hoc, erant quaedam magis venustae dulcesque sententiae quam aut necessariae aut interdum utiles; et erat oratio cum incitata et vibrans tum etiam accurata et polita. Non probabantur haec senibus: saepe videbam cum irridentem tum etiam irascentem et stomachantem Philippum; sed mirabantur adulescentes, multitudo movebatur. Erat excellens iudicio vulgi et facile primas tenebat 327 adulescens. Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur; et certe, quod et ingeni quaedam forma lucebat exercitatione perfecta eratque verborum astricta comprehensio, summam hominum admirationem excitabat. Sed cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque remiserat, quod in eo fuerat acerrumum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis, quo consueverat, ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit quam placuisset, si illum flagrantem studio et florentem facultate audire potuisses. Tum Brutus, ego vero, inquit, et ista, quae dicis, video qualia 96 sint et Hortensium magnum oratorem semper putavi maxumeque 328 probavi pro Messalla dicentem, cum tu abfuisti. Sic ferunt, in

vibrans, vom zuckenden Blitz wie von dem durch die Luft geschwungenen Wurfspeer übertragen. orat. 70, 234: cuius (Demosthenis) non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur. Quint. XI, 3, 20: adicias licet eos, qui sententias vibrantes digitis iaculantur. X, 1, 60: summa vis elocutionis, cum validae tum breves vibrantesque sententiae.

Philipp. 173. 230.

327. erat adulescens. Cicero wiederholt die oben ausgesprochene Behauptung, um das folgende daran anknüpfen zu können, worin er nachweist, warum Hortensius wohl als Jüngling, aber weniger als Mann gefallen habe. Denn im Vorhergehenden hat er bemerkt, dass er mehr Beifall bei der Jugend, als den Aelteren gefunden habe. prim. 83.

[blocks in formation]

329

quam, idque declarat totidem quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio. Ergo ille a Crasso consule et Scaevola usque ad Paulum et Marcellum consules floruit, nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere consules: sic Q. Hortensi vox exstincta fato suo est, nostra publico.

Melius, quaeso, ominare, inquit Brutus. Sit sane ut vis, inquam, et id non tam mea causa quam tua; sed fortunatus illius exitus, quid ea non vidit cum fierent, quae providit futura. Saepe enim inter nos impendentes casus deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam videremus. Sed illum videtur felicitas ipsius, qua semper est usus, ab eis miseriis quae consecutae 330 sunt morte vindicasse. Nos autem, Brute, quoniam post Hortensi clarissumi oratoris, mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam septam liberali custodia et hos ignotos atque impudentes procos repudiemus, tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum impetu, quantum possumus, prohibeamus. Equidem, etsi doleo, me in vitam paulo serius tamquam in viam ingressum, prius quam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor, quam tu mihi, Brute, adhibuisti tuis suavissumis litteris; quibus me forti animo esse oportere censebas, quod ea gessissem, quae de me etiam me tacente ipsa loquerentur mortuoque viverent; quae si recte esset, salute rei publicae, sin secus, interitu ipso testimonium meorum de republica consiliorum da

totid. Dies war keineswegs die
Regel, meistens wurden die Reden
beim Aufschreiben umgearbeitet,
abgekürzt (160), auch wohl weiter
ausgeführt.

Crasso cons. im J. 659 (95). Die
Wortstellung ebenso p. Arch. 3, 5:
Mario consule et Catulo. de rep. I,
9, 14: Tuditano consule et Aquilio.

Paul. im J. 704 (50).
dict. im J. 673 (81).

exst. Serenus Sammon. 261: sic est Hortensius olim Absumptus; causis etenim confectus agendis Obticuit, cum vox domino vivente periret Et nondum exstincti moreretur lingua deserti. Dieses wird sonst nirgends erzählt.

329. mel. omin. εὐφημεῖν.

fort. 4.

providit, 'mit Sorge voraussah'. 330. eloq. Cicero führt hier das Gleichniss zwischen der eloquentia und einer als Waise hinterlassenen Jungfrau durch. Diese wurde nach der Sitte der Alten im Frauengemach gehalten (παρθένος κατάxhεotos, virgo clausa) und verliess nur selten das Haus, nie allein, sondern unter der Obhut von Angehörigen und von Dienerinnen. Aengstliche und argwöhnische bestellten auch eigene custodes, φύλακες zur Bewachung der Frauen; doch war das keine liberalis custodia.

serius, weil er früher geboren diese Zeit wahrscheinlich nicht mehr erlebt haben würde.

litt. 11.

rent. Sed in te intuens, Brute, doleo, cuius in adulescentiam per 97 medias laudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit mi- 331 sera fortuna rei publicae. Hic me dolor tangit, haec me cura sollicitat, et hunc mecum, socium eiusdem et amoris et iudici. Tibi favemus, te tua frui virtute cupimus, tibi optamus eam rem publicam, in qua duorum generum amplissumorum renovare memoriam atque augere possis. Tuum enim forum, tuum erat illud curriculum, tu illuc veneras unus, qui non linguam modo acuisses exercitatione dicendi, sed et ipsam eloquentiam locupletavisses graviorum artium instrumento et eisdem artibus decus omne virtutis cum summa eloquentiae laude iunxisses. Ex 332 te duplex nos afficit sollicitudo, quod et ipse re publica careas et illa te. Tu tamen, etsi cursum ingeni tui, Brute, premit haec importuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et effice id quod iam propemodum vel plane potius effeceras, ut te eripias ex ea, quam ego congessi in hunc sermonem, turba patronorum. Nec enim decet te ornatum uberrumis artibus, quas cum domo haurire non posses, arcessivisti ex urbe ea, quae domus est semper habita doctrinae, numerari in vulgo patronorum. Nam quid te exercuit Pammenes, vir longe eloquentissumus Graeciae? quid illa vetus academia atque eius heres Aristus,

331. dol. 21f.

per med.-veh. Cicero gebraucht das oft angewendete Gleichniss vom Wagenrennen, in das bei den Römern sich oft die Vorstellung von dem prächtigen Aufzug des Triumphators mischt. Das stattliche drückt quadrigis aus; vgl. Plaut. asin. II, 2, 13:

nám si occasióni huic tempus sése subterduxerit, númquam edepol quadrigis albis indipiscet póstea. Brutus fährt per medias laudes auf der Strasse des Ruhms durch das ihm von allen Seiten zugerufene Lob hindurch, wie per medium populum. In ähnlicher Weise sagt luvenalis I, 72: per famam et populum nigros (vergiftet) efferre maritos.

vehens, statt des gebräuchlicheren vectus findet sich auch sonst. transversa, 'in den Weg tretend'. tangit, 'trifft, berührt mich'. Liv. III, 17, 3: si vos urbis, si vestri nulla

Brutus. 3. Aufl.

[blocks in formation]
[ocr errors]

hospes et familiaris meus, si quidem similes maioris partis ora333 torum futuri sumus? Nonne cernimus, vix singulis aetatibus binos oratores laudabilis constitisse? Galba fuit inter tot aequalis unus excellens, cui, quem ad modum accepimus, et Cato cedebat senior et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt, Lepidus postea, deinde Carbo nam Gracchi in contionibus usi sunt multo faciliore et liberiore genere dicendi, quorum tamen ipsorum ad aetatem laus eloquentiae perfecta nondum fuit Antonius Crassus, post Cotta Sulpicius Hortensius. Nihil dico amplius: tantum dico, si mihi accidisset, ut numerarer in multis, si operosa est concursatio magis opportunorum,

Aristus. Plut. Brut. 2: pílov xai συμβιωτὴν τὸν ἀδελφὸν αὐτοῦ (Αντιόχου, 315) πεποιημένος Αριστον, ἄνδρα τῇ μὲν ἐν λόγοις ἕξει πολλῶν φιλοσόφων λειπόμε νον, εὐταξίᾳ δὲ καὶ πραότητι τοῖς πρώτοις ἐνάμιλλον.

333. bin. de orat. I, 2, 8: cum boni perdiu nulli, vix autem singulis aetatibus invenirentur.

[ocr errors]

nihil. Statt zu sagen, 'Hortensius und ich', fährt er fort nihil u. s. w.

si mihi acc., nämlich: 'So würde ich auf die Laufbahn als Redner Verzicht geleistet haben'.

Der Schluss fehlt und die letzten Worte sind in einer Weise verstümmelt, dass sich dieselben nicht herstellen lassen.

« PreviousContinue »