Page images
PDF
EPUB

Difplicui, nam funt et apud me munera veftra
Fifcellae, calathique, et cerea vincla cicutae,
Quin et noftra fuas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et ftudiis noti, Lydorum fanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Haec mihi tum laeto dictabat rofcida luna,
Dum folus teneros claudebam cratibus hoedos.
Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios fibi quod fit in ufus!
Et quae tum facili fperabam mente futura
Arripui voto levis, et praefentia finxi,

Heus bone numquid agis? nifi te quid forte retardat,
Imus et arguta paulum recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caffibelauni?

Fu mihi percurres medicos, tua gramina, fuccos, [thi,
Helleborumque, humilefque crocos, foliumque hyacin-
Quafque habet ista palus herbas, artesque medentum.
Ah pereant herbae, pereant artefque medentum,
Gramina, poftquam ipfe nil profecere magiftro.
Ipfe etiam, nam nefcio quid mihi grande fonabat
Fiftula, ab undecima jam lux eft altera nocte,
Et tum forte novis admoram labra cicutis,
Diffiluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere fonos, dubito quoque ne fim
Turgidulus, tamen et referam, vos cedite filvae.

Ite domum impali, domino jam non vacat, agni. Ipfe ego Dardanias Rutupina per aequora puppes Dicam, et Pandrafidos regnum vetus Inogeniae, Brennumque Arvigarumque duces, prifcumque Bellinum,

Et tandem Armoricos Britonum fub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iogernem,
Mendaces vultus, affumtaque Gorlois arma,
Merlini dolus. O mihi tum fi vita fuperfit,
Tu procul annofa pendebis fiftula pinu

Multum oblita mihi, aut patriis mutata Camoenis,
Brittonicum ftrides, quid enim? omnia non licet uni,
Non fperafle uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (fim ignotus in aevum
Tum licet,, externo penitufque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Ufa, et potor Alauni,
Vorticibufque frequens Abra, et nemus omne Treantae,
Et Thamefis meus ante omnes, et fufca metallis
Tamara, et cxtremis me difcant Orcades undis.

Ite domum impafli, domino jam non vacat, agni.
Haec tibi fervabam lenta fub cortice lauri,

Haec, et plura fimul, tum quae mihi pocula Manfus,
Manfus Chalcidicae non ultima gloria ripae,

Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipfe,
Et circum gemino caelaverat argumento:

In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et fudantes balfama fylvae,
Has inter Phoenix divina avis, unica terris
Caeruleum fulgens divericoloribus alis

Auroram vitreis furgentem refpicit undis.

Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quis putet? hic quoq; Amor, pictaeq; in nube pharetrae,
Arma corufca, faces, et fpicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pecufque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circum farmantia lumina torquens
Semper in erectum fpargit fua tela per orbes

Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus;
Hinc mentes ardere facrae, formaeque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit fpes lubrica, Damon, Tu quoque in his certe es, nam quo tua dulcis abiret Sanctaque fimplicitas, nam quo tua candida virtus? Nec te Lethaco fas quaefiviffe fub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymae, nec flebimus ultra :
Ite procul lacrymae, purum colit aethera Damon,
Aethera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroumque animas inter, divofque perennes,
Æthereos haurit latices, et gaudia potat
Ore facro. Quin tu coeli poft jura recepta

Dexter ades, placidufque fave quicunque vocaris,
Seu tu nofter cris Damon, five aequior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Coelicolae norint, filvifque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et fine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei fervantur honores;
Ipfe caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lactaque frondentis geftans umbracula paimae
Aeternum perages immortales hymenaeos;
Cantus ubi, choreifque furit lyra mista beatis,
Fefta Sionaec bacchantur et Orgia Thyrfo.

Jan. 23. 1646.

Ad JOANNEM ROUSIUM Oxonienfis Academiae Bibliothecarium.

De libro Poematum amiffo, quem ille fibi denuo mitti poftulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.

Strophe 1.

G

Emelle cultu fimplici gaudens liber,
Fronde licet gemina,

Munditieque nitens non operofa,

Quam manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetae ;

Dum vagus Aufonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lufit

Infons populi, barbitoque devius

Indulfit patrio, mox itidem pectine Dauni

Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede :

Antiftrophe.

Quis te, parve liber, quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo?

Cum tu miffus ab urbe,

Do&to jugiter obfecrante amico,

Illuftre tendebas iter

Thamefis ad incunabula

Caerulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyafufque facer

Orbi notus per immenfos

Temporum lapfus redeunte coelo,

Celeberque futurus in acvum;

Strophe 2.

Modo quis deus, aut editus deo,
Priftinam gentis miferatus indolem,
(Si fatis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet ftudia fanctus,
Et relegatas fine fede Mufas

Jam pene totis finibus Angligenum;

Immundafque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollinca pharetra,

Phineamque abigat peftem procul amne Pegafeo.

Antiftrophe.

Quin tu, libelle, nuncii licet mala

Fide, vel ofcitantia,

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat fpecus,

Seu qua te latebra, forfan unde vili
Callo tereris inftitoris infulfi,
Lactare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget poffe profundam
Fugere Lethen, vehique fuperam
In Jovis aulam remige penn;

« PreviousContinue »