Page images
PDF
EPUB

Seu per audaces nova Dithyrambos
Verba devolvit, numerisque fertur
Lege solutis ;

Seu Deos, regesve canit, Deorum

10

in dithyrambis audacibus, scribitque metris liberis ; sive canit Divos ac Reges Deo

Ascens.-11 Verba divolvit Venet. 1492. Locher. et Ascens. qui expl. diffluere facit.' Alt. 1. numerusque fertur Lege solutus.-13 Harl. 3. 4. 6. alii multi, cum edd. vett. regesque; Harl. 1. 2. 5. quidam Lambini, duo Bersmanni, Bentleii Græv. Gal. Bodl. 2. et Colbert. cum edd. Bentl. Vascos. Cuning. Sanad. Towers, Jani, Bipont. Mitsch. Wetzel. Wakef. Comb. et

NOTE

10 Dithyrambos] Hymnus seu Carmen erat in honorem Bacchi, qui et ipse dictus est Dithyrambus, quasi δὶς θύρας ἀμείβων, vel ἀμβαίνων, bis vitæ portas transiens, quia primum natus ex utero Semeles matris, deinde e Jovis femore, ut fabulantur. Alii alias etymologias afferunt. Apage qui Syriacam originem in mere Græca voce expiscantur. Ingeniose vero Moses, eruditis idem qui Bacchus, intelligitur hac appellatione Dithyrambi, utpote qui duas quasi matres habuerit, ab altera genitus, aquis et morti erep. tus ab altera atque educatus, scilicet a filia Pharaonis. Vide Suidam. Scalig. Poët. 1. 46. ubi etiam addit, Dithyrambici Carminis stylum tumidum esse, plenumque Baccho, numeris, et vocibus compositis, quas vocant ampullas et sesquipedales voces: atque idcirco audaces' ab Horatio dici dithyrambos: ab Eschylo vero Carmen tumens, exultans, totum Bacchum. Ibidemque ille affert Hegesandri Epigramma adversus Philosophos, ejusmodi vocabulis inflatum: sic incipit: Οφρυανασπασίδαι, ῥινεγκατα πηξιγένειοι, &c. Ex Athenæo χιν. 6. non semper veteres, cum libarent, usi sant dithyrambis, versibus tumultuosis, vehementibus, concitatis; sed duntaxat vino madidi, et Liberum

patrem si invocarent: sin Apollinem, placide canebant. Unde Epicharmus lepide ibid. Οὐκ ἔστι διθύραμβος, ἂν vdwp wins. Nullus est Dithyrambus, aquam si bibas. Cic. 11. de Orat. n. 181. Inde ille licentior et divitior fluxit Dithyrambus, cujus membra et pedes sunt in omni locuplete oratione diffusa.' Pindarus Olymp. Od. XIII. Corinthiis tribuit Dithyramborum inventionem.

11 Numerisque fertur Lege solutis] Non quod in Dithyrambis nulla esset lex aut mensura pedum, sed quia magna erat metrum variandi licentia; et quod in his Poëtæ vehementiam impetumque animi potissimum sequerentur, magisque attenderent modulationem Carminis, quam pedum certam ubique legem. Vide Alex. ab Alex. 1v. 17. sub finem.

13 Pindarus enim pæanas cecinit, seu Hymnos in honorem Apollinis. Porro notat hic Horatius præcipua Lyricorum argumenta, ut et ad Pisones Epist. vs. 83. 'Musa dedit fidibus Divos, puerosque Deorum, Et pugilem victorem, et equum certamine primum, Et juvenum curas, et libera vina referre.'

Regésve] Hieronem Syracusanum. Olymp. Od. 1. &c. Deorum sanguinem.' Reges Deorum filii appellan

Sanguinem, per quos cecidere justa
Morte Centauri, cecidit tremendæ

Flamma Chimæræ ;

Sive, quos Elea domum reducit

Palma cœlestes, pugilemve equum ve

Dicit, et centum potiore signis

Munere donat;

Flebili sponsæ juvenemve raptum

Plorat; et vires animumque mores

15

20

rum filios, a quibus Centauri legitima cæde prostrati sunt, atque extinctus est ignis Chimera horrenda; sive laudat eos qui domum redeunt Elea victoria gloriosi, canitque vel pugilem vel equitem, et donum eis tribuit excellentius statuis centenis ; sive deflet adolescentem morte ablutum nuptæ mæstæ, illiusque virtutem animumque

Kidd. regesve: est distributio, ut vs. 18. canet Lips. 4. et Dess. 2.-18 'Male post cœlestes colon ponunt edd. vulg. tanquam nova sententia sit, pugilemve equumve dicit. Rectius Bentl. Cuning. et Sanad, uti nos.' Jani. pugilemque Lips. 3. Venett. Locher. et Ascens.-19 Dicet Lips. 1. Dicat Dess. 2.21 Unus Bersmanni, Lips. 2. Dess. 2. Helmst, et Harl. 2. 3. 4. juvenemque.— 22 Lips. 4. animumve. Unus Bersmanni, et Lips. 3. 4. mores, omisso que. Vide

[ocr errors]

NOTE

tur. Vel designat Poëta noster Herculem Jovis, et Theseum Neptuni filios, item Pirithoum a Marte genus trahentem: per quos Centauri cecidere.' Vide 1. Od. 18. 1. Od. 4. De Chimæra per Bellerophontem a Neptuno adjutum deleta, 1. Od. 27. Pindarus autem Olymp. Od. xIII.

17 Sive quos Elea, &c.] Quando laudat victores in certaminibus apud Elidem Peloponnesi regionem, seu pugilatu; Pindar. Olymp. Od. vII. X. XI. seu equorum cursu, ibid. Od. I. et alibi multis locis. Virgil. Georg. 1. 59. 'Eliadum palmas' mittit 'Epirus equarum.' Georg. III. 202. Ad Elei metas et maxima campi Sudabit spatia, et spumas aget ore cruentas.' Elis et Pisa, quæ et Olympia, urbes sunt Elidis regionis: ibidem fanum Jovis Olympii, et ludorum Olympi

corum celebritas. Vide 1. Od. 1. 3. et seq. Not.

18 Cœlestes] Od. 1. ‘Palmaque nobilis... evehit ad Deos.' Gloria sublimes quasi cœlum Deosque attingunt.

Equumve] Equus ipse, qui velociore cursu ac pernicitate sua victoriam pepererat, coronabatur etiam, necnon carmine pariter ut eques celebrari consueverat. Pindar. Olymp. Od. 1. Pyth. Od. III.

19 Potiore signis] Vide postea, Od. VIII. hujus libri.

21 Flebili sponsæ juvenemve raptum Plorat] Seu cum struit et componit Epitaphium sponsi morte præmatu ra extincti, sponsæque luctum describit.

22 Mores aureos] Castos, sanctos, antiquos, quales ætate aurea.

[blocks in formation]

ac bonos mores extollit usque ad cœlum, atrisque Inferis eximit. O Antoni, fortis volatus effert cycnum Thebanum, quotiescumque assurgit in superas cœli regiones. Ego exiguus, velut apis thyma dulcia in Matino monte maximu sedulitate colligit, sic ingenti labore condo versus, prope sylvas et fontes Tiburis humidi. Tu, vates

ad vs. 1.-23 Aureos deducit nonnulli Lamb. Pulmanni Diesth. aliique, item Basill. Muret. Fabr. Steph. Rutg. Fab. et Dacer. Diu fuit vulgata lectio. reducit, s. redducit plures Torrent. (cui placet) nonnulli Cruq. Pulm. Hunn. Gemblac. 1. et Beller. unus Bersm. Bentleii Leid. et Regin. a m. pr. Franeq. Lipss. Helmst. Venet. 1492. Locher. Ascens. educit plerique Lamb. antiquiss. Bland. Cruq. tres Torrent. Pulm. Gemblac. 2. duo Bersm. Bentl. Græv. Mentel. Altt. Dess. 2. Venet. 1478. Lamb. Cruq. Torr. Heins. Bentl. Cun. San. et recentt. Mox nigro, omisso que, unus Bersm. Vide ad vs. 1.— 26 Bentl. quotiens, antiqua scriptura.-29 Post laborem comma ponit Bentl. ut jungatur vs. 30. plurimum circa nemus. quemadmodum ' plura sylva,' Ovid. Met. XIV. 361. Per laborem ait esse pro, laboriose, uti dicatur per vim,' 'per jocum,' &c. Sed recte jungitur, per laborem Plurimum; nam e sensu lyrico per laborem non potest h. 1. esse sine epitheto, nemori idem additum

NOTE

24 Invidet Orco] Oblivioni præripit, immortali memoriæ consecrat.

25 Multa Dircæum levat aura cycnum] Pindarum alte volantem et suave canentem instar cycni idem semper vigor, eadem vis sublevat et sustinet.

Cycnum] Vide 11. Od. 20.

Dirceum] Dirce fons Bootiæ, item fluvius Thebas alluens in Ismenium devolvitur. Strabo, &c. Hinc Dircaus pro Thebano.

26 Antoni] Inlus hic Antonius M. Antonii Triumviri ac Fulviæ filius, post cæsum extinctumque patrem, Augusti gratiam nactus ejus etiam

neptem duxit. Romæ consulatum gessit anno Urbis conditæ 743. cum Paulo Maximo, cui prior Ode est scripta. Dio lib. LI.

27 Ego, apis Matina More, &c.] Ego Horatius non ita celsa peto, sed velut apis inferiora circumvolo, et flores humiles carpo. Matinus Calabriæ mons thymo abundat, e quo mel optimum apes conficiunt. Eam porro memorat Horatius regionem, quod non longe ab ea natus, ut dixi alibi.

30 Uvidi Tiburis] Vide 1. Od. 7. et 18. II. Od. 6. 11. Od. 29. Od. vero seq. Tibur aquæ perfluunt.'

[ocr errors]

Concines majore Poëta plectro
Cæsarem, quandoque trahet feroces
Per Sacrum clivum, merita decorus
Fronde, Sicambros;

35

eximius, celebrabis Augustum carmine sublimiori, quoties debita insignis corona ducet Sicambros immanes per collem sacrum: qão Cæsare grandius aut pretiosius nihil fata

friget ac otiosum est. Denique floreum circa n. mallet idem Bentl.' Jani.-31 Tiberis Lips. 3. rivos pro ripas emend. Bentl. ex eoque Sanad. Vid. ad 11. Od. 26. 13.-33 Lips. 3. Concinis.-34 Basil. 1555. quandoque trahit.— 35 Bentl. et Kidd. clivom.—36 Sicambros vulgo scribitur, item in nonnullis Sigumbros, Sycambros. Sed Sygambros tres Blandd. Cruq. nonnulli Torrent. Lips. 2. 3. Bentl. Cun. Recte, nam Dioni et Ptolemæo semper dicuntur Zúyaußpoi. Et vetustissimi codd. alibi etiam Sygambros scribunt. Vid. N. Heins. ad Ovid. Am. 1. 14. 49. Tacitus Sugambros vocat, Strabo Zovydu.

NOTE

31 Operosa parvus Carmina fingo] Scilicet opus accuratum absque magno labore nullum. Deterere multa ac recidere, immo et recudere, stylumque sæpius vertere oportet, sæpe caput etiam scabere, vivosque ungues rodere, ut plane docet Noster 1. Sat. 10. At Poëtastri Carmen contra, ut canit Pers. Sat. 1. 106. Nec pluteum cædit, nec demorsos sapit ungues.'

Parvus] Animadverte, Lector, quam se deprimat istic Horatius, alias certe non mediocriter extollens sese. Vide Od. ult. lib. 11. et II. Atenim præ Pindaro se parvum dicit, et operosa Carmina vix fingere, forte quod inops Latinus sermo multoque inferior ubertate et copia cedit Græcæ linguæ tanquam locupletiori.

33 Concines majore Poëta plectro Cæsarem] Tu, Iule, scribes elogia Cæsaris, grandiori stylo, carmine heroico. Iulus Antonius heroicis versibus Diomedeas conscripsit duodecim libris.

34 Quandoque trahet feroces, &c.] Cum subactos hostes in triumpho ducens ascendet Capitolium per viam

sacram clivo Capitolino adhærentem pergens, &c.

36 Sicambros] Hos leviter si præteriero, piaculum admisisse videar, quippe quos majores agnoscimus, nosque Francos ab eis ortos. Illorum Regi Clodovæo, cum ad sacrum baptisma accederet, Remigius Rhemensis Præsul sanctissimus ita locutus fertur: Mitis depone colla Sicamber: adora quod incendisti, incende quod adorasti.' Gregor. Turon. Germaniæ Inferioris populi erant, Rheni accolæ, hodie Gheldrenses. Strabo lib. VII. &c. Feroces non sine ratione gravi Horatius vocat. Nam Dio refert exercitus Romanos ab eis fusos, tantumque terrorem incussum, ut adversus eos Augustus profectus sit, qui dare obsides, re composita, adegerit: unde seq. Od. XIV. vs. 51. 'Te cæde gaudentes Sicambri Compositis venerantur armis.' Addunt præterea Centuriones Romanos ad exigenda tributa missos cruci ab eis suffixos: : eorum vero mulieres, cum deessent lapides jaciendi, filios etiam parvulos humi allisos in hostium ora contorquere non veritas. Vide Oros. &c. Tandem Sicambros tamen sube

[blocks in formation]

et numina propitia terris donaverunt aut donabunt, etiamsi revocetur sæculum vetus aureum. Cantabis festos dies et communem lætitiam civitatis, forumque contentionibus vacuum, ob reditum invicti Augusti a Diis concessum. Tunc, si canam aliquid auditu dignum, cantus mei maxima pars adjicietur: et beatus dicam, o læta, o

...........

Bpovs.-41 Unus Bersmanni, Dess. 2. et Cuning. lætasque dies.—45 Lips. 2. a m. pr. si quod loquor. Quidam Lambini, Harl. 1. Bentleii Græv. Regin. Magdal. et Bodl. 1. Lips. 2. Fab. Dacer. Bentl. Cuning. Sanad. et Towers, al. si quid loquor; Harl. 2. 3. 4. 5. 6. ceteri codd. cum edd. antiq. et recentt. -46 Vocis a. b. p. ego sol Basil. 1531. pro v. 1.-47 Lips. 1. pro v. 1. et lau

[ocr errors]

NOTE

git Augustus, ac dedentes se tra duxit in Galliam, atque in proximis Rheno agris collocavit.' Sueton. Octav. cap. 21. Lucius antem Florus cap. ult. sic testatur: Validissimas nationes Cheruscos, Suevos, Sicambros pariter aggressus est, qui viginti Centurionibus incrematis, hoc velut sacramento bellum sumserant, adeo certa victoria spe, ut prædam in antecessum dividerent. Cherusci equos, Suevi aurum et argentum, Sicambri captivos elegerant. Sed omnia retrorsum. Victor namque Drusus equos, pecora, torques eorum, ip. sosque in prædam divisit ac vendi. dit.'

43 Augusti reditu] Ex Hispania et ex bello Cantabrico, quod multis annis protractum fuerat. 1. Od. 12. sub finem. 111. Od. 5. et 14. hujus etiam libri Od. v. &c. Reditum Augusti ex

[ocr errors]

Gallia, cum Sicambros profligasset, hic intelligunt alii. Sueton. Octav. cap. 20. Reliqua bella per legatos administravit, ut tamen quibusdam Pannonicis atque Germanicis aut interveniret aut non longe abesset.'

Forum Litibus orbum] Ferias, justitium, seu vacationem a litibus dirimendis et a forensi strepitu, mos erat indici in ludis, festis, triumphis, supplicationibus, adeoque in omni publica lætitia, vel etiam luctu.

45 Tum mea (si quid, &c.] Tum vero sublimibus tuis Carminibus, o Antoni, meos etiam qualescumque versus adjungam, in tam solenni occasione, reverso incolumi e belli periculis Augusto, exoptato jam diu. Sueton. Octav. cap. 57. Revertentem ex provincia non solum faustis ominibus sed et modulatis Carminibus prosequebantur.'

« PreviousContinue »