Page images
PDF
EPUB

15

Namque et nobilis et decens

Et pro solicitis non tacitus reis,
Et centum puer artium,

Late signa feret militiæ tuæ :
Et quandoque potentior

Largis muneribus riserit æmuli,
Albanos prope te lacus

Ponet marmoream, sub trabe Cypria.

20

juvenis, et nobilis, et pulcher, et pro reis anxiis haud mutus, ac multiplici industria præditus, longe portabit vexilla tuæ militiæ. Et cum rivalis donis amplis superbi victor gaudebit, prope lacus Albanos te e marmore effictam locabit sub trabe e citro.

Harl. 2. 3. 4. 5. 6. Comitabere Harl. 1.-13 Harl. 2. et nobilis et potens.—17 Duo Torrentii, unus Bersmanni, Bentleii Græv. a m. sec. Reg. Soc. et Vigorn. Lips. 14. Bentl. Cuning. Wakef. et Kidd. Largi; ceteri omnes codd. et edd. Largis.-20 • Cypria duo Vatt. et nonnulli alii Lamb, duo Bersm. item multi Cruq. Torrent. Pulm. et aliorr. ex nostris Lips. 2. pro var. lect. Lips. 3. 4. Helmst. Dess. 2. Alt. 1. Item sic Venett. Locher. Basill. Ascens. Muret. Land. Fabr. Heins. Rutgers. Vascos. Baxt, Gesn. Præfert etiam Turneb. Adversarr. XXVIII. 10. Cypriam trabem fere explicant de ligno Cyprio, inpr. cedro (vid. Strab. xiv. extr. Plin. xvi. 40.): quo etiam nomine gratiorem Veneri trabem esse. Sed cum hoc ultimum subtilius, tum materiam Cypriam, etiam cedrum, viliorem fuisse, et modo navibus ædificandis adhi. bitam, e Plin. I. I. patet. Igitur æs Cyprium advocant alii e Plin. xxx11.5.

NOTE 13 Nobilis) Fabiæ gentis clarita. 17 Et quandoque potentior, &c.] Ille tem omnes fasti loquuntur : vel hoc vero Paulus si quando per tuum, o fidem non modo facit sed prope su. Venus, favorem apud amicam plus perat, quod plus trecenti ex eadem valuerit, quam suus rivalis muneribus hac familia una die pro Republica pugnans, tum eriget tibi statuam e ceciderint; cum sibi unis Veientium marmore in æde constructa e lignis expugnationem demandari petiissent. pretiosis, ' prope lacus Albanos, ubi Ovid. Fast. 11. 235. “Una dies Fabios prædia ille habet. ad bellum miserat omnes. Ad bellum 19 Albanos lacus] Non procul erant missos perdidit una dies.'

urbe Roma civitas, mons, et lacus 14 Pro solicitis non tacitus reis] In Albani. Cic. de Divin. 1. 100. “Veiforo sese, ex laudabili nobilium ado. enti bello, cum lacus Albanus præter lescentium more, exercens agendis modum crevisset, responsum est, dum causis, defendendis reis, de bonis, de is lacus redundaret, “si in mare fluxvita periclitantibus adeoque solicitis: isset, Romam perituram ; si repres. diserte perorans, bonis artibus abun. sus esset, Veios. Inde admirabilis illa de instructus.

Albanæ aquæ facta deductio est.' Et · 16 Late signa feret militiæ tuæ de Divin. 11. 69. ' Ad atilitatem agri Ovid. Art. Am. Ji. 233. ' Militiæ spe- suburbani Albana aqua dedncta est.' cies amor est...sæviqne labores Mol- 20 Sub trabe Cypria (citrea) Duplex libus his castris et dolor omnis inest.' citrus arbor; altera humilis et fructiIlic plurima naribus

Duces thura, lyræque et Berecyntiæ
Delectabere tibiæ

Mistis carminibus, non sine fistula.
Illic bis pueri die

Numen cum teneris virginibus tuum

25

Ibi thus multum naso hauries, et recreaberis carminibus junctis citharæ, et tibia Berecynthiæ et fistula. Ibi pueri cum puellis numen tuum bis in die collaudantes

quo nexa vel obducta trabs cogitanda sit; qnod sane longius petitum, et valde arbitrarium. Pessime autem, qui expl. templom, quale in Cypro Ve. nus habet. Quare cum trabs Cypria nullo modo satis probari l. 1. possit sensui poëtico; inpr. quod aperte vult Horatius sacellum Veneris quam ele. gantissimum ac pretiosissimum describere, quo Cypria materia non admodum valet: tum magna suspicio est, irrepsisse huc trabem Cypriam ex i, Od. 1. 12. et sane probabilius, lectionem Cypria esse a librariis, quam alteram citrea, quam habent Comment. Croq. Cler, et Russard. Lamb. antiquiss. et alter Bland. Cruq. duo meliores Torrent. Pulm. Gemblac. 1. 2. et Diesth. pro var. lect. a m. ant. Mentel. Alt. 2. Lips. 1. Lips. 2. a m. pr. Franeq. Lamb. Cruq. Torrent. Fab. Steph. Dacer. Bentl. e suis codd. Cup. Talb. Jon. Sivr. probante etiam Sanad. ad 11. Od. 18. 3. Itaque hanc lectionem præferendam censui. Vid. Obss. ubi et diluuntur, quæ de nimio citreæ trabis pretio Gesner. et alii objecere.' Jani. citrea habent etiam Harl, 3. 6. Delph. Pine, Sandby, Bipont. Francis, Mitsch. Wetzel. Wakef. et Kidd. Cypria Harl. 1. 2. 4. 5.—22 • Bentleio post Heinsium magis placuit lyraque et Berecyntia tibia ; atque hoc auctoritate quorundam veterum librorum : Ego tamen nihil moveo, cum constructio sit magis Horatiana.' Baxt. • Mibi propter alternationem vocalium maxime placet lectio primarum Landini editionum, lyraque et Berecyntiæ, &c. Gesn. lyraque et Berecynthia ....tibia, Mixtis carminibus antiqniss. Bland. Cruquii, unus Bersmauni a m. sec. ei Lips. 1. (nisi quod Berecyntiæ habet.) 'Probavit Nic. Heins. ap. Bentl. et sic etiam Cuning. et Kidd. Harl. vero 1. 2. 3. 4. 5. 6. ceteri ompes et edd. lect. nostram servant.--25 Mentel. bis pueri in die.—28 Pulmanni Diesth.

NOTÆ

fera : altera sylvestris et infructuosa, nusque cantabitur musicis instrumensed grandis; e qua fiebant opera mag- tis. 11. Od. 15. 'copia narium.' ni pretii, lecti, mensæ, trabes, &c. 22 Lyræque, &c.] Lyra ab Apolline Vide Plin. XI. 16. Pers. Sat, 1. 53. vel Mercurio, fistula a Pane, tibia a &c. Quidam legunt, sub trabe Cypria, Marsya fertur inventa. In Berecynquod multæ erant arbores faciendis tho vero Phrygiæ monte matris Deum operibus, navibus præsertim fabri. sacra celebrabantur variis instrumencandis, idoneæ, in insula Cypro Ve. tis, tibia præsertim, quæ inde coguoderi sacra, ut dictum est i. Od. 1. men habuit. Vide 1. Od. 16. et 18. et 2.

sub finem : et jui. Od. 19. 18, et seq. 21 Mlic plurima naribus Duces thura] 25 Bis die] Mane et vesperi tuas In eo templo quod tibi consecrabitur, laudes canent pueri cum teneris viribus plurimum incendetny tibi, hym- ginibus.' Vide 1. Od, 21. init.

30

Laudantes, pede candido

In morem Salium ter quatient humum.
Me nec foemina, nec puer

Jam, nec spes apimi credula mutui,
Nec certare juvat mero,

Nec vincire novis tempora floribus.
Sed cur, heu! Ligurine, cur

Manat rara meas lacryma per genas?
Cur facunda parum decoro

Inter verba cadit lingua silentio ?
Nocturnis ego somniis

Jam captum teneo; jam volucrem sequor

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

albis pedibus terram pulsabunt ter, ritu Saliorum. Modo me neque mulier, neque puer, neque facilis spes mutui umoris oblectat, nec vino contendere, neque floribus caput coronare. At quare, Ligurine, eheu quare per malas meas suunt aliquot stillæ ? quare lingua diserta in vocibus hæsitat silentio non decenti? Ego te nocte in somnis modo prehensum amplector, modo te per herbam campi Marti, te per un

Bentleii Græv. et Regin. Lips. 1. 2. 4. et Helmstad. quatiunt ; et sic Cuning. -29 Novum hic Carmen orditur Sivr. Post puer, von post Jam, vs. 30. com• ma habent multæ edd. vett. Nostram interponctionem servant Delph. Schrevel. Fab. Rutgers. Dacer. Bentl. Cuning. Gesn. Zein. Jani, Bipont. Mitsch. Wetzel. Wakef. Francis, Comb. et Kidd.-30 Lips. 4. nuntia pro credula ; ' memorabilis lectio.' Jani.-34 Manat crebra emend. Withof. improbante Jani.--37 Nocturnis te ego ex edd. Lamb, et Torrent, in alias plurimas venit: item Venett. ap. Zeun. Chabot. Muret. Steph. Heins. Fab, et Dacer. et sic est in Lips. 2. a m. sec. N. ego te somniis Bentleii Græv. et Bodl. 2. et Lips. 4. N.'te somniis Bentleii Regio. et Lips. 2. a m. pr. Sed

NOTÆ 28 In morem Salium ter quatient hu- nos quinquaginta natus sum, cur ad mum) Choreas etiam in sacris adhibi- juvenilem me lasciviam revocas ? tas, annotavi tum alibi, tum 1. Od. 36. 34 Manat rara meas lacryma per geubi et de Saliis Martis Sacerdotibus. nas] Amor elicit lacrymas, paucas

29 Me nec fæmina, nec, &c.] Ver- tamen, præ pudore : nam ex Ovid. gens ego ad senium, minus aptus sum Amor, 1. 'Turpe senex miles, turpe amoribus, immo nec jocis et certami. senilis amor.' nibus poculorum. Sed neque juvat 35 Cur facunda parum decoro, $c.] me floribus coronare inter epulan. Quod etiam indicium amoris est ardum, ex more, de quo lib. 1.

dentissimi, lingua alioqui facunda 33 Sed cur, heu! Ligurine, &c.] Me jam titubat, verbaque intercepta prævero ea ætate cur tamen amore tuo focantur : quod sane indecorum mihi incendis, o Ligurine, puer forma con- est. Virgil. Eneid. iv. 76. ' Incipit spicue? Cur, o Venus, rursus bella effari, mediaque in voce resistit.' moves, post acceptam rudem et va. 37 Nocturnis ego somniis, &c.] locationem a tua militia ? siquidem an- ter sompiandum te mente verso, modo

Te per gramina Martii

Campi; te per aquas, dure, volubiles.

40

das fluentes, o crudelis, fugientem prosequor.

abest le a Porphyr. Pulmanni Gemblac. 1. 2. Beller. et Diesth, duobus . Bersmanni, plerisque Bentleii, Mentel. Helmst. Franeq. Altt. 1. 2. Lips. 1. a m. pr. Dess. 2. et ab edd. primis, Venett. Locher. al. item a Basil. Ascens. Fabr. Rutgers. Baxt. Gesn. Zeun. Bentl. Cuning. Jani, Bipont. Mitsch, Wetzel. Wakef. Comb, et Kidd.

NOTE mihi videor amplecti te, modo te fu. de natatione in Tiberi proximo post gientem persequi.

exercitationem, ad polverem sudo39 Per gramina Martii Campi, &c.] remque detergendum, ut annotavi In campo Martio exercebat se ju- fuse 1. Od. 8. ventus cursu, lucta, equitatione, dein

ODE II.

AD ANTONIUM JULUM.

Iolas Antonius Triumviri (ex Fulvia) filius Octaviæque privignos rogarat

Horatium, ut Pindarica quædam in Sicambricam Augusti Victoriam con. scriberet; cui rei dum simulat se minus idoneum, atque ipsum Antonium id melins præstare posse affirmat, Pindarum pihilominus ipsum sublimitate superat.

PINDARUM quisquis studet æmulari, IO lule, quicumque vult imitari Pindarum, sublevatur alis cera compactis auxilio

Ode ondecima Libri quinti in Ed. Sanad. Omnes codd. Torrentii hanc babent Epigraphen : Ad Antonium Iulum, sive Jullum; nonnulli ap. H. Steph. Diatr. Sec. ul. Ad Iulum Antonium M. Antonii Triumviri F. Veneto. Locher, Ascens. Pindarum celebrat. Nonnulli ap. H. Steph. I. 1. Antiquorum Poëta. rum teneratio.-1 lule in duo versus distrahendum, ut I ad primam, ule ad alteram pertineret, primus Passeratius censuit. Ex eo sic Lambin. atque ex hoc plurimi editores, etiam Fab. Dacer. Baxt. Cuning. et Sanad. Gesnero non liquet. Certum tamen, omnes codd. et edd. vett. integrum nomen ad

NOTÆ Metrum idem quod supra 1. Od. 2. Pindarum] Is Lyricorum antesigna

1 Pindarum, &c.] Landaverat Ho. nus Thebis in Beotia patus, ' auris ratium Iulas Antonius, æmulumque Bæoticæ,' id est, crassi, stupidi, inPindari dixerat. Rescribit hanc Oden sulsique Bæotiorum ingenii, famam et Horatius, qua mire Pindarum extol. proverbium abstersit. Floruit circa lit supra se, pariterque facundiam et Olympiadem 76. seu apnis ante Chris. modestiam expromit suam.

tum 476. Quo tempore Æschylus et

5

ule, ceratis ope Dædalea
Nititur pennis, vitreo daturus

Nomina ponto.
Monte decurrens velut amnis, imbres
Quem super notas aluere ripas,
Fervet immensusque ruit profundo

Pindarus ore,
Laurea donandus Apollinari,

Dadali, et mari pellucido cognomen præbebit. Pindarus abundans alto sermone volvitur et rapide fertur instar fluminis e monte labentis, quod pluviæ supra consuetas ripas extulerunt. Lauream Apollinis merelur, sive profert voces insolitas

[ocr errors]

V8. 5. referre. Similis ratio vs. 22. et 23.-3 Nonnulli codd. Lambini, tres Bland. Cruquii, Mentel. Lips. 1. et Lips. 2. a m. pr. pinnis.-6 Lips. 3. pro v. l. et Harl. 1. Cum super. Aliquot Lambini, antiquiss. Bland. Cruquii, duo Torrentii, Pulmanni Hinn. unus Bersmanni, Bentleii Græv. et Leid. Mentel. Lips. 2. a m. sec. Cum super notas saliere ; duo illi Torrentii pro v. l. Sax, et Lips. 2. a m. pr. Cum s. n. saluere ; duo Fabr. Cum super totas saluere, cui placet. Has omnes ineptas vocat Jani.—7 Fervit unus Cruquii et recepit Cuning, et immensus ruit et Lips. 3. 4. Venet. 1492. Locher. fuit et

NOTÆ
Anacreon. Dorice scripsit. Threnos dit, ac de suo nomine Icarium fecit
ejus, Dithyrambos, et alia quædam appellari. Vide 1. Od. 3. 11. Od. 20.
subtraxit nobis injuria temporam : 2 Iule] Dissyllabam alii faciunt
restant encomia, seu Olympia, Py- istam vocem : alii cum Passeratio
thia, Isthmia, Nemea. Ælianus lib. synalæpham ponunt ex prima vocali
XII. refert idem Pindaro contigisse, vel syllaba bujus nominis cum prima
quod Platoni ; nimirum infantem ex. præcedentis versus : quemadmodum
positum melle ab apibus nútritum : 1. Od. 2. in voce uxorius. Vide in-
et alibi, quinquies in Poëtarum com- fra ad vocem ' Antoni.'
missionibus prælatam ei tamen Co- 3 Vilreo] Non abs re interpreteris,
rinnam, auditorum quidem inscitia. cæruleo.
Memoria porro ejus tam venerabilis, 5 Velut amnis] Copiosa Pindari ora.
ut Lacedæmonii, Bæotiam vastantes, tio similis est fluvio exundanti.
propter Pindarum, Thebis peperce- 7 Immensus ruit profundo Pindarus
ript; Alexander vero Magnus, cam ore] Quintil. x. 1. Novem Lyrico-
eam urbem expugnasset, domum Pin. rum Pindarus longe princeps, spiri.
dari intactam servari jusserit. Vide tus magoificentia, sententiis, figuris,
Val. Max. Plin. vii. 29. Plutarch. in beatissima rerum verborumque co-
Alexandro, Cæl. Rhodig. XXI. 44.&c. pia, et velut quodam eloquentiæ flu-

Quisquis studet æmulari, &c.] Qui mine, propter quæ Horatius eum me.
Pindarum contendit imitatione asse. rito credidit nemini imitabilem.'
qui, is eandem habebit sortem cum 9 Laurea Apollinari] Vide mi. Od.
Icaro Dædali filio, qui affixis cera

30. in fine, peonis volare tentans io mare deci.

« PreviousContinue »