Q. HORATII FLACCI EPISTOLARUM LIBER I. EPISTOLA I. AD MAECENATEM. Prima dicte mihi, summa dicende camena, Quid verum atque decens, curo et rogo, et omnis in hoc Condo, et conpono, quae mox depromere possim. v. 21. Vulg. Longa vid. 21. Diesque Longa videtur opus debentibus] Satis inconcinna_repetitio, Nox longa, dies longa. Quamobrem libens amplector, quod ex vetusto codice protulit Barthius Advers. XXXVII. 19. „Ui nox longa quíbus mentitur amica, diesque LENTA videtu: opus debentibus, ut piger annus." Elegantius enim hoc est, quam ut librario cuipiam acceptum Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis: V. 28. Vulg. Oculo. referri debeat. Variavit autem Noster dedita opera, Dies longa, nox lenta, annus piger. Dies lenta hic est, quae lente sive tarde procedere videtur. Ovid. Heroid. I. v. 8.,,Nec quererer tardos ire relicta dies." Silius Ital. XIII, 487. „At gente in Scythica suffixa cadavera truncis Lenta dies sepelit, putri liquentia_tabo." Sollemnis autem scribarum lapsus a lentus ad longus. Sic Ovid. Fast. II, 722. „Et patitur lentas obsidione moras.“ Ita Nic. Heinsius o návu ex melioribus membranis reposuit; cum prius longas circumferretur. Sic Martialis Spectac. XXIII. [v. 6],,I nunc, lentas corripe, turba, moras.“ Idem tamen alibi inconsulte, ex pluribus licet codicibus, longa in contextu edidit, ubi antea recte habebatur lenta, Trist. IV, 1. v. 86.,,Hic ego sollicitae iaceo novus incola sedis: Heu nimium fati tempora lenta mei.“ Queritur poëta diem mortis, quae se tantis malis eriperet, nimis lente et tarde accedere; aut certe, verbis Suetonii in Caesare c. 87. lentum hoc genus mortis (exilium) aspernatus, subitam sibi celeremque optat. et 28. Non possis oculo quantum contendere Lynceus] Lambini codex a prima manu oculos; quod ille admisit: ceteri omnes, ut nostri et aliorum, OCULO. Utrumque recte dici videtur. Contendere oculo, ut voce contendere: Cicero pro Ligario cap. III. [§ 6] „,,Quantum potero voce contendam, ut populus hoc Romanus exaudiat." Sed et hic vocem ex coniectura dedit Lambinus, invitis membranis. Atqui eo pacto et Celsi locus interpolandus fuerit, I, 4. [extr.] „Scribere, legere, voce contendere, huic minime opus est; utique post cenam." Neque tamen dubito, quin vocem contendere probe dicatur; unde vox contenta eidem Ciceroni in Oratore e. XVII. (§ 56],,Et contenta voce atrociter dicere; et summissa, leniter “ Sic et oculi contenti Suetonio in Tib. VII. „Et semel omnino ex occursu visam Agrippinam adeo contentis el tumentibus oculis prosecutus est.“ Et acies oculorum contenta Lucretio, I, 324.,,Nulla potest oculorum acies contenta tueri." Unde etiam rite colligas, contendere oculos legitimam esse locutionem. Poëta vetus apud Nonium in Derepente [p. 518, 10 Merc.]:,,Contendit oculos: derepente abiit celox." Seneca Epist. CX. [§ 6] Tanti putemus oculos intendere: iam apparebit quam brevis res, quam incerta, quam tuta timeatur." Lucretius IV, 806. [807],,Nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sint Cernere ceperunt, contendere se alque parare.“ Idem I, 66. ut Nonio Marcello (p. 411, 2 Merc.] citatur, „Primum Graius homo mortales tendere contra Est oculos ausus." Virg. Aen. V, 508. „Alta petens, pariterque oculos telumque tetendit." Sic utrumque apud scriptores invenias, contendere animum, et animo; contendere nervos, et nervis. Quare utramlibet lectionem tuto possis admittere. Pluralis tamen hic numerus arridet magis; quia Noster utrumque oculum collyrio inungere solebat, ut Serm. I, 5. v. 30.,,Hic oculis ego nigra meis collyria lippus Illinere." Nollet ergo singulari ambigue uti. Est quadam prodire tenus, si non datur ultra. 45 Inpiger extremos curris mercator ad Indos, 32. Est quodam prodire tenus] Editiones priscae quoddam; codices plerique quodam; quod et plures editiones occupavit. At in vetustissimo Blandinio alteroque notae optimae libro QUADAM invenit Cruquius: idque recte in contextum recepit; ut prior illo Lambinus ex coniectura. Germana sine dubio haec lectio est; ceterae ne Latinae quidem sunt. Tenus enim, ubi pronominibus iungitur, ablativum femininum semper exigit; Hactenus, Ealenus, Quatenus, Aliquatenus, Quadamtenus. Ergo hoc vult, Est, §ɛori, licet, quadamtenus sive aliquatenus prodire; si non datur ultra: Aliquantum saltem in philosophia proficere licet, si non plurimum. Plinius XIII, 7. [$ 58] Huic similis quadamtenus quae vocatur Cypria ficus.“ XV, 28. [§ 110] Citreis odor acerrimus, sapor asperrimus, quadamtenus et Cotoneis." XXIV, 14. [§ 124],,Alterum Rhamni genus est silvestre, nigrius, el quadamtenus rubens." Et alibi. 52. Vilius argentum est auro] Meliores codices Torrentii, „Vilius est argentum auro, virtutibus aurum.“ Liber Collegii Trinitatis,,,Vilius est auro argentum, virtutibus aurum.“ quod dulcius nescio quid et numerosius in se habet. 54. Haec Ianus summus ab imo Perdocet] Editiones veteres Praedocet; inde Perdocet paullatim obtinuit. At Membranae fere omnes Prodocet, ut praeter alias veterrimae nostrae Graevianae, Leidenses, Reginenses. Quod, etsi haud alibi quod sciam occurrat, recte tamen admisisse videntur Lambinus Cruquiusque, ob unanimem tot priscorum codicum consensionem. Ceterum falluntur, qui Ianos tres hinc sibi fingunt, summum, medium, imum: cum unus fuerit vicus, Iani nomine insignitus. Ovidius Ibide v. 181. de Tityo.,,lugeribusque novem qui summus distat ab imo, Visceraque assiduae debita praebet avi." An et tres Tityos hinc comminiscentur? Noster Serm. II, 3. v. 308. de seipso: „,ab imo Ad summum totus moduli |