Page images
PDF
EPUB

lia. Ideo cito cadunt, mutantur in contrarium: et quum acerrime saevierunt, expaveruntque, pascuntur, et ex fremitu discursuque vesano statim quies soporque sequitur.

IV. Quid esset ira, satis explicatum est: quo distet ab iracundia, apparet; quo ebrius ab ebrioso, et timens a timido. Iratus potest non esse iracundus: iracundus potest aliquando iratus non esse. 2. Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo: etiamsi amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum: quae omnia irarum differentiae sunt. 3. Inter hos morosum ponas licet, delicatum iracundiae genus. Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant, quaedam non minus pertinaces, quam frequentes ; quaedam saevae manu, verbis parciores; quaedam in verborum maledictorumque amaritudinem effusae; quaedam ultra querelas et aversationes non exeunt: quaedam altae gravesque sunt, et introrsus versae. Mille aliae species sunt mali multiplicis.

V. Quid esset ira, quaesitum est: an in ullum aliud animal, quam in hominem caderet: quo ab iracundia distaret, et quae eius species sint. Nunc quaeramus, an ira secundum naturam sit, et an utilis, atque ex aliqua parte retinenda. 2. An secundum naturam sit, manifestum erit, si hominem inspexerimus: quo quid est mitius, dum in recto animi habitu est? quid autem ira crudelius est? Homine quid aliorum amantius? quid ira infestius? Homo in adiutorium mutuum generatus est: ira in exitium. Hie congregari vult, illa discedere: hic prodesse, illa nocere: hic etiam ignotis succurrere, illa etiam carissimos petere: hic aliorum commodis vel impendere se paratus est, ira in periculum, dummodo deducat, de

scendere. 3. Quis ergo magis naturam rerum ignorat, quam qui optimo eius operi, et emendatissimo, hoc ferum ac perniciosum vitium assignat? Ira, ut diximus, avida poenae est: cuius cupidinem inesse pacatissimo hominis pectori, minime secundum eius naturam est. Beneficiis enim humana vita consistit, et concordia: nec terrore, sed mutuo amore, in foedus auxiliumque commune constringitur. 4.,,Quid ergo? ,,non aliquando castigatio necessaria est?" Quidni? sed haec sincera, cum ratione: non enim nocet, sed medetur specie nocendi. Quemadmodum quaedam hastilia detorta, ut corrigamus, adurimus, et adactis cuneis, non ut frangamus, sed ut explicemus, elidimus: sic ingenia vitio prava, dolore corporis animique corrigimus. 5. Nempe medicus primo in levibus vitiis tentat non multum ex quotidiana consuetudine inflectere, et cibis, potionibus, exercitationibus ordinem ponere, ac valetudinem tantum mutata vitae dispositione firmare: proximum est, ut modus proficiat: si modus et ordo non proficit, subducit aliqua, et circumcidit: si ne adhuc quidem respondet, interdicit cibis, et abstinentia corpus exonerat: si frustra molliora cesserunt, ferit venam, membrisque, si adhaerentia nocent, et morbum diffundunt, manus affert: nec ulla dura videtur curatio, cuius salutaris effectus est. 6. Ita legum praesidem, civitatisque rectorem decet, quamdiu potest verbis, et his mollioribus, ingenia curare, ut facienda suadeat, cupiditatemque honesti et aequi conciliet animis, faciatque vitiorum odium, pretium virtutum: transeat deinde ad tristio rem orationem, qua moneat adhuc et exprobret: novissime ad poenas, et has adhuc leves et revocabiles, decurrat: ultima supplicia sceleribus ultimis ponat, ut nemo pereat, nisi quem perire etiam pereuntis intersit.

VI. Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi,

quibus vitam non potuerunt largiri, facilem exitum praestant: hic damnatum cum dedecore et traductione vitâ exigit: non quia delectetur ullius poena (procul est enim a sapiente tam inhumana feritas) sed ut documentum omnium sint; et qui vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum respublica utatur. 2. Non est ergo natura hominis poenae appetens: et ideo nec ira quidem secundum naturam hominis, quia poenae appetens est. Et Platonis argumentum afferam: quid enim prohibet alienis uti, ex parte quâ nostra sunt?,,Vir bonus," inquit,,,non laedit, poena lae,,dit: bono ergo poena non convenit: ob hoc nec ira: quia poena irae convenit." Si vir bonus poenâ non gaudet, non gaudebit nec eo quidem affectu, cui poena voluptati est: ergo non est naturalis ira.

VII. Numquid, quamvis non sit naturalis ira, assumenda est, quia utilis saepe fuit? Extollit animos, et incitat: nec quidquam sine illa magnificum in bello fortitudo gerit, nisi hinc flamma subdita est, et hic stimulus peragitavit, misitque in pericula audaces. 2. Optimum itaque quidam putant, temperare iram, non tollere, eoque detracto quod exundat, ad salutarem modum cogere: id vero retinere, sine quo languebit actio, et vis ac vigor animi resolvetur. 3. Primum, facilius est excludere perniciosa, quam regere, et non admittere, quam admissa moderari. Nam cum se in possessione posuerunt, potentiora rectore sunt, nec recîdi se minuive patiuntur. 4. Deinde ratio ipsa, cui freni traduntur, tamdiu potens est, quamdiu diducta est ab affectibus: si miscuit se illis et inquinavit, non potest continere, quos submovere potuisset. Commota enim semel et excussa mens ei servit, a quo impellitur. 5. Quarundam rerum initia in nostra potestate sunt: ulteriora nos sua vi rapiunt, nec regressum relinquunt. Ut in praeceps datis corporibus nullum sui arbitrium est, nec resistere morarive de

iecta potuerunt, sed consilium omne et poenitentiam irrevocabilis praecipitatio abscidit, et non licet eo non pervenire, quo non ire licuisset: ita animus si in iram, amorem, aliosque se proiecit affectus, non permittitur reprimere impetum: rapiat illum oportet, et ad imum agat suum pondus, et vitiorum natura proclivis.

VIII. Optimum est, primum irritamentum irae protinus spernere, ipsisque repugnare seminibus, et dare operam ne incidamus in iram. Nam si coeperit ferre transversos, difficilis ad salutem recursus est. Quoniam nihil rationis est, ubi semel affectus inductus est, iusque illi aliquod voluntate nostra datum est. Faciet de cetero quantum volet, non quantum permiseris. 2. In primis, inquam, finibus hostis arcendus est: nam quum intravit, et portis se intulit, modum a captivis non accipit. Neque enim sepositus est animus, et extrinsecus speculatur affectus, ut illos non patiatur ultra, quam oportet, procedere, sed in affectum ipse mutatur: ideoque non potest utilem illam vim et salutarem, proditam iam infirmatamque, revocare. 3. Non enim, ut dixi, separatas ista sedes suas diductasque habent: sed affectus et ratio in melius peiusque mutatio animi est. Quomodo ergo ratio occupata et oppressa vitiis resurget, quae irae cessit? aut quemadmodum a confusione se liberabit, in qua peiorum mixtura praevaluit? 4.,,Sed quidam, ,,inquit, in ira se continent." Utrum ergo ita, nihil ut faciant eorum quae ira dictat, an ut aliquid? Si nihil faciunt, apparet non esse ad actiones rerum necessariam iram, quam vos, quasi fortius aliquid ratione haberet, advocabatis. 5. Denique interrogo, valentior est quam ratio, an infirmior? Si valentior: quomodo illi modum ratio poterit imponere, cum parêre nisi imbecilliora non soleant? Si infirmior est: sine hac per se ad rerum effectus sufficit ratio,

6. „At irati

nec desiderat imbecillioris auxilium. ,,quidam constant sibi, et se continent." Quomodo? quum iam ira evanescit, et sua sponte decedit, non quum in ipso fervore est: tunc enim potentior est. „Quid ergo? non aliquando in ira quoque et dimittunt incolumes intactosque quos oderunt, et a nocen. do abstinent?" Faciunt. Quomodo? quum affectus repercussit affectum, et aut metus, aut cupiditas aliquid impetravit; non rationis tunc beneficio quievit, sed affectuum infida et mala pace.

IX. Denique nihil habet in se utile, nec acuit animum ad res bellicas. Nunquam enim virtus vitio adiuvanda est, se contenta. Quoties impetu opus est, non irascitur, sed exsurgit, et in quantum putavit opus esse, concitatur remittiturque: non aliter, quam quae tormentis exprimuntur tela, in potestate mittentis sunt, in quantum torqueantur. 2. „Ira,“ inquit Aristoteles, „necessaria est: nec quidquam sine illa ,,expugnari potest, nisi illa impleat animum, et spiri,,tum accendat. Utendum autem illa est non ut duce, ,,sed ut milite." Quod est falsum. Nam si exaudit rationem, et sequitur qua ducitur, iam non est ira: cuius proprium est contumacia. Si vero repugnat, et non ubi iussa est quiescit, sed libidine ferociaque provehitur: tam inutilis animi minister est, quam miles, qui signum receptui negligit. 3.Itaque si moduni adhibere sibi patitur, alio nomine appellanda est; desinit ira esse, quam effrenatam indomitamque intelligo: si non patitur, perniciosa est, nec inter auxilia numeranda. Ita aut ira non est, aut inutilis est. Nam si quis poenam exigit, non ipsius poenae avidus, sed quia oportet; non est annumerandus iratis. 4. Hic erit utilis miles, qui scit parere consilio. Affectus quidem tam mali ministri, quam duces sunt. Ideo nunquam assumet ratio in adiutorium improvidos et violentos impetus, apud quos nihil ipsa auctoritatis

« PreviousContinue »