Page images
PDF
EPUB

agentem, detrahere cupis? quid illum oblatrantem tibi, humilem quidem et contemtum, sed superioribus acidum ac molestum, exterrere viribus tuis tentas? Quid servo, quid domino, quid regi, quid clienti tuo irasceris? Sustine paulum: venit ecce mors, quae nos pares faciat. 2. Ridere solemus inter matutina arenae spectacula, tauri et ursi pugnam inter se colligatorum: quos, quum alter alterum vexarit, suus confector exspectat. Idem facimus: aliquem nobiscum alligatum lacessimus: quum victo victorique finis, et quidem matutinus, immineat. Quieti potius, pacatique, quantulumcunque superest, exigamus. nulli cadaver nostrum iaceat invisum. 3. Saepe rixam conclamatum in vicino incendium solvit, et interventus ferae latronem viatoremque diducit. Colluctari cum minoribus malis non vacat, ubi metus maior apparuit. Quid nobis cum dimicatione et insidiis? Numquid amplius isti, cui irasceris, quam mortem optas? etiam te quiescente morietur. Perdis operam: facere vis, quod futurum est. 4.,,Nolo," inquis,,,utique occidere, sed exsilio, ,,sed ignominiâ, sed damno afficere." Magis ignosco ei, qui vulnus inimici, quam qui insulam concupiscit; hic enim non tantum mali animi est, sed pusilli. Sive de ultimis suppliciis cogitas, sive de levioribus ; quantulum est temporis, quo aut ille poenâ suâ torqueatur, aut tu malum gaudium ex aliena percipias? 5. Iam ipsum spiritum exspuimus, interim dum trahimus. Dum inter homines sumus, colamus humanitatem: non timori cuiquam, non periculo simus : detrimenta, iniurias, convicia, vellicationes contemnamus, magno animo brevia feramus incommoda. Dum respicimus, quod aiunt, versamusque nos, iam mortalitas aderit.

AD HELVIAM MATREM

DE CONSOLATIONE

LIBER UNUS.

Saepe iam, mater optima, impetum cepi consolandi te; saepe continui. Ut auderem, multa me impellebant. Primum, videbar depositurus omnia incommoda, quum lacrimas tuas, etiamsi supprimere non potuissem, interim certe abstersissem. Deinde plus habiturum me auctoritatis non dubitabam ad excitandam te, si prior ipse consurrexissem. Praeterea timebam,ne a me[non]victa Fortuna aliquem meorum vinceret. 2 Itaque utcunque conabar, manu super plagam meam imposita, ad obliganda vulnera vestra reptare. Hoc propositum meum erant rursus quae retardarent. Dolori tuo, dum recens saeviret, sciebam occurrendum non esse, ne illum ipsa solatia irritarent et accenderent: nam in morbis quoque ni hil est perniciosius, quam immatura medicina. 3. Exspectabam itaque dum ipse vires suas frangeret, et ad sustinenda remedia morâ mitigatus, tangi se ac tractari pateretur. Praeterea, quum omnia clarissimorum ingeniorum monumenta, ad compescendos moderandosque luctus composita evolverem, non inveniebam exemplum eius, qui consolatus suos esset, quum ipse ab illis comploraretur. 4. Ita in re nova

haesitabam, verebarque, ne haec non consolatio, sed exulceratio esset. Quid quod novis verbis, nec ex vulgari et quotidiana sumtis allocutione, opus erat homini ad consolandos suos ex ipso rogo caput allevanti? Omnis autem magnitudo doloris modum excedentis necesse est dilectum verborum eripiat, quum saepe vocem quoque ipsam intercludat. Utcunque, connitar, non fiduciâ ingenii, sed quia possum instar efficacissimae consolationis esse consolator. Cui nihil negares, huic hoc utique te non esse nega. turam (licet omnis moeror contumax sit) spero, ut desiderio tuo velis a me modum statui.

II. Vide quantum de indulgentia tua promiserim mihi: potentiorem me futurum apud te non dubito, quam dolorem tuum, quo nihil est apud miseros potentius. Itaque ne statim cum eo concurram, adero prius illi, et quibus excitetur, ingeram: omnia proferam, et rescindam quae iam obducta sunt. 2. Dicet aliquis: ,,Quod hoc genus est consolandi, obliterata ,,mala revocare, et animum in omnium aerumnarum ,,suarum conspectu collocare, vix unius patientem?" Sed is cogitet, quaecunque usque eo perniciosa sunt, ut contra remedium convaluerint, plerumque contrariis curari. Omnes itaque luctus illi suos, omnia lugubria admovebo: hoc erit, non molli via mederi, sed urere ac secare. Quid consequar? ut pudeat animum, tot miseriarum victorem, aegre ferre unum vulnus in corpore tam cicatricoso. 3. Fleant itaque diutius, et gemant, quorum delicatas mentes enervavit longa felicitas, et ad levissimarum iniuriarum motus collabantur: at quorum omnes anni per calamitates transierunt, gravissima quoque forti etimmobili constantia perferant. Unum habet assidua infelicitas bonum, quod quos saepe vexat, novissime indurat. Nullam tibi fortuna vacationem dedit a gravissimis luctibus: ne natalem quidem tuum excepit. Amisisti

matrem statim nata, immo dum nascereris, et ad vitam quodammodo exposita es. Crevisti sub noverca, quam tu quidem omni obsequio et pietate, quanta vel in filia conspici potest, matrem fieri coëgisti; nulli tamen non magno constitit et bona noverca. Avunculum indulgentissimum, optimum ac fortissimum virum, quum adventum eius exspectares, amisisti. Et ne saevitiam suam fortuna leviorem diducendo faceret, intra tricesimum diem, carissimum virum tuum, ex quo mater trium liberorum eras, extulisti. 5. Lugenti tibi luctus nuntiatus est, omnibus quidem absentibus liberis: quasi de industria in id tempus coniectis malis tuis, ut nihil esset ubi se dolor tuus reclinaret. Transeo tot pericula, tot metus, quos sine intervallo in te incursantes pertulisti: modo in eundem sinum, ex quo tres nepotes emiseras, ossa trium nepotum recepisti. Intra vicesimum diem, quam filium meum in manibus et in osculis tuis mortuum funeraveras, raptum me audisti; hoc adhuc defuerat tibi, lugere vivos.

III. Gravissimum est ex omnibus, quae unquam in corpus tuum descenderunt, recens vulnus: fateor: non summam cutem rupit: pectus et viscera ipsa divisit. Sed quemadmodum tirones leviter saucii tamen vociferantur, et manus medicorum magis, quam ferrum horrent, at veterani, quamvis confossi, patienter ac sine gemitu, velut aliena corpora, exsecari patiuntur: ita tu nunc debes te fortiter praebere curationi. 2. Lamentationes quidem et ululatus, et alia per quae fere muliebris dolor tumultuatur, amove: perdidisti enim tot mala, si nondum misera esse didicisti. Ecquid videor tecum timide egisse? Nil tibi subduxi ex malis tuis, sed omnia coacervata ante te posui. Magno id animo feci: constitui enim vincere dolorem tuum, non circumscribere.

IV. Vincam autem, puto: primum, si ostendero nihil me pati, propter quod possim dici miser, nedum propter quod miseros etiam, quos contingo, faciam: deinde, si ad te transiero, et probavero, ne tuam quidem gravem esse fortunam, quae tota ex mea pendet. 2. Hoc prius aggrediar, quod pietas tua audire gestit, nihil mali esse mihi: si potero, ipsas res quibus me putas premi, non esse intolerabiles, faciam manifestum. Sin id credi non potuerit: at ego mihi ipse magis placebo, quod inter eas res beatus ero, quae miseros solent facere. Non est quod de me aliis credas ipse tibi, ne quid incertis opinionibus perturberis, indico me non esse miserum. Adiiciam, quo securior sis, nec fieri quidem posse miserum.

[ocr errors]

V. Bona conditione conditi sumus, si eam non deseruerimus. Id egit rerum natura, ut ad bene vivendum non magno apparatu opus esset: unusquisque facere se beatum potest. Leve momentum in adventitiis rebus est, et quod in neutram partem magnas vires habeat: nec secunda sapientem evehunt, nec adversa demittunt. Laboravit enim semper, ut in se plurimum poneret, intra se omne gaudium peteret. 2. Quid ergo? sapientem me esse dico? minime: nam id quidem si profiteri possem, non tantum negarem miserum me esse, sed omnium fortunatissimum,et in vicinum Deo perductum praedicarem.Nunc, quod satis est ad omnes miserias leniendas, sapientibus viris me dedi, et nondum in auxilium mei validus, in aliena castra confugi, eorum scilicet, qui facile se et sua tuentur. 3. Illi me iusserunt stare assidue, velut in praesidio positum, et omnes conatus fortunae, et omnes impetus prospicere multo ante quam incurrant. Illis gravis est, quibus est repentina: facile eam sustinet, qui semper exspectat. Nam et hostium adventus eos prosternit, quos inopinate occupavit: at qui futuro se bello ante bellum para

« PreviousContinue »