Page images
PDF
EPUB

undique inspexeritis, meliora maioraque. Permisi vobis, metuenda contemnere, cupiditates fastidire. Non fulgetis extrinsecus: bona vestra introrsus obversa sunt. Sic mundus exteriora contemsit, spectaculo sui laetus. Intus omne posui bonum: non egere felicitate, felicitas vestra est. 5.,,At multa inci. ,,dunt tristia, horrenda, dura toleratu !" Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros adver sus omnia armavi. Ferte fortiter: hoc est, quo Deum antecedatis. Ille extra patientiam malorum est, vos supra patientiam. Contemnite paupertatem: nemo tam pauper vivit, quam natus est. Contemnite dolorem: aut solvetur, aut solvet. Contemnite fortu

nam: nullum illi telum, quo feriret 'animum, dedi. Contemnite mortem: quae vos aut finit, aut transfert. 6. Ante omnia cavi, ne quis vos teneret invitos: patet exitus. Si pugnare non vultis, licet fugere. Ideoque ex omnibus rebus, quas esse vobis necessarias volui, nihil feci facilius, quam mori. Prono animam loco posui: trahitur. Attendite modo, et videbitis, quam brevis ad libertatem, et quam expedita ducat via. Non tam longas in exitu vobis, quam intrantibus, moras posui: alioqui magnum in vos regnum fortuna tenuisset, si homo tam tarde moreretur, quam nascitur. 7. Omne tempus, omnis vos locus doceat, quam facile sit renuntiare naturae, et munus suum illi impingere. Inter ipsa altaria et solemnes sacrificantium ritus, dum optatur vita, mortem condiscite. Corpora opima taurorum exiguo concidunt vulnere, et magnarum virium animalia humanae manus ictus impellit. Tenui ferro commissura cervicis abrumpitur: et quum articulus ille, qui caput collumque connectit, incisus est, tanta illa moles corruit. 8. Non in alto latet spiritus, nec útique ferro eruendus est: non sunt vulnere impresso penitus scrutanda praecordia: in proximo mors est. Non certum ad

hos ictus destinavi locum: quacunque pervium est. Ipsum illud quod vocatur mori, quo anima discedit a corpore, brevius est, quam ut sentiri tanta velocitas possit. Sive fauces nodus elisit; sive spiramentum aqua praeclusit; sive in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit; sive haustus ignis cursum animae remeantis interscidit: quidquid est, propeEcquid erubescitis? Quod tam cito fit, timetis

rat. diu?

DE

TRANQUILLITATE

ANIMI

AD ANNAEUM SERENUM.

Inquirenti mihi in me quaedam vitia apparebant,

Seneca, in aperto posita, quae manu prenderem: quaedam obscuriora, et in recessu: quaedam non continua, sed ex intervallis redeuntia, quae vel molestissima dixerim, ut hostes vagos, et ex occasionibus assilientes, per quos neutrum licet, nec tanquam in bello paratum esse, nec tanquam in pace securum. Illum tamen habitum in me maxime deprehendo (quare enim non verum, ut medico, fatear?) nec bona fide liberatum iis, quae timebam et oderam, nec rursus obnoxium. 2. In statu ut non pessimo, ita maxime querulo et moroso positus sum: nec aegroto, nec valeo. Non est quod dicas, omnium virtutum tenera esse principia: tempore ipsis duramentum et

robur accedere. Non ignoro, etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico, et eloquentiae famam, et quidquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere: et quae veras vires parant, et quae ad placendum fuco quodam subornantur, exspectant annos, donec paulatim colorem diuturnitas ducat: sed ego vereor, ne consuetudo, quae rebus affert constantiam, hoc vitium in me altius figat. 3. Tam bonorum quam malorum longa conversatio amorem induit. Haec animi inter utrumque dubii, nec ad recta fortiter, nec ad prava vergentis, infirmitas qualis sit, non tam semel tibi possum quam per partes ostendere. Dicam quae accidant mihi: tu morbo nomen invenies. 4. Tenet me summus amor parcimoniae, fateor: placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata vestis, non mille ponderibus aut tormentis splendere cogentibus pressa: sed domestica et vilis, nec servata, nec sumenda sollicite placet cibus, quem nec parent familiae, nec spectent: non ante multos imperatus dies, nec multorum manibus ministratus, sed parabilis facilisque, nihil habens arcessiti pretiosive, ubilibet non defuturus, nec patrimonio gravis, nec corpori, nec rediturus qua intraverat. Placet minister incultus et rudis vernula: argentum grave rustici patris, sine ullo opere et nomine artificis; et mensa non varietate macularum conspicua, nec per multas elegantium dominorum successiones civitati nota: sed in usum posita, quae nullius convivae oculos nec voluptate moretur, nec accendat invidia. 5. Quum bene ista placuerunt, praestringit animum apparatus alicuius paedagogii, diligentius, quam in tralatu, vestita, et auro culta mancipia, et agmen servorum nitentium. Iam domus, etiam qua calcatur, pretiosa, et divitiis per omnes angulos dissipatis, tecta ipsa fulgentia, et assectator comesque patrimoniorum

pereuntium populus. Quid perlucentes ad imum aquas, et circumfluentes ipsa convivia? quid epulas loquar, scena sua dignas? 6. Circumfudit me ex longo frugalitatis situ venientem multo splendore luxuria, et undique circumsonuit. Paulum titubat acies: facilius'adversus illam animum, quam oculos attollo. Recedo itaque non peior, sed tristior: nec inter illa frivola mea tam altus incedo, tacitusque morsus subit, et dubitatio, numquid illa meliora sint. Nihil horum me mutat, nihil tamen non concutit. Placet vim praeceptorum sequi, et in mediam ire Rempublicam: placet honores fascesque, non purpura aut virgis adductum capessere, sed ut amicis propinquisque, et omnibus civibus, omnibus deinde mortalibus paratior utiliorque sim. 7. Propius compositus sequor Zenonem, Cleanthem, Chrysippum: quorum tamen nemo ad Rempublicam accessit, nemo ́non misit. Ubi aliquid animum, insolitum arietari, percussit, ubi aliquid occurrit, aut indignum (ut in omni vita humana multa sunt) aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad otium convertor, et quemadmodum pecoribus, fatigatis quoque, velocior domum gradus est placet intra parietes suos vitam coërcere. 8. Nemo ullum auferat diem, nihil dignum tanto impendio redditurus. Sibi ipse animus haereat, se colat, nihil alieni agat, nihil quod ad iudicem spectet: ametur expers publicae privataeque curae tranquillitas. Sed ubi lectio fortior erexit animum, et aculeos subdiderunt exempla nobilia: prosilire lihet in forum, commodare alteri vocem, alteri operam, etsi nihil profuturam, tamen conaturam prodesse: alicuius coërcere in foro superbiam, male secundis rebus elati. 9. In studiis, puto mehercule, melius esse, res ipsas intueri et harum causa loqui, ceterum verba rebus permittere, ut qua duxerint,

hac inelaborata sequatur oratio. Quid opus est seculis duratura componere? Vis tu nunc id agere, ne te posteri taceant? Morti natus es: minus molestiarum habet funus tacitum. Itaque occupandi temporis causa, in usum tuum, non in praeconium, aliquid simplici stylo scribe: minore labore opus est studentibus in diem. 10. Rursus, ubi se animus cogitationis magnitudine levavit, ambitiosus in verba est, altiusque ut spirare, ita eloqui gestit, et ad dignitatem rerum exit oratio: oblitus tum legis pressiorisque iudicii, sublimis feror, et ore iam non meo. Ne singula diutius persequar, in omnibus rebus haec me sequitur bonae mentis infirmitas: cui ne paulatim defluam vereor, aut quod est solicitius, ne semper casuro similis pendeam, et plus fortasse sit, quam quod ipse provideo: familiariter enim domestica aspicimus, et semper iudicio favor officit. 11. Puto, multos potuisse ad sapientiam pervenire, nisi putassent se pervenisse, nisi quaedam in se dissimulassent, quaedam apertis oculis transiluissent. Non est enim, quod nos magis aliena iudices adulatione perire, quam nostra. Quis sibi verum dicere ausus est? quis non inter laudantium blandientiumque positus greges, plurimum tamen sibi ipse assentatus est? 12. Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas, dignum putes me, qui tibi tranquillitatem debeam. Non esse periculosos motus animi, nec quidquam tumultuosi afferentes, scio. Ut vera tibi similitudine id de quo queror exprimam, non tempestate vexor, sed nausea. Detrahe ergo quidquid hoc est mali, et succurre in conspectu terrarum laboranti.

II. Quaero mehercule iamdudum, Serene, ipse tacitus, cui talem affectum animi similem putem: nec ullius propius admoverim exemplo, quam eorum qui ex longa et gravi valetudine expliciti, motiuncu

« PreviousContinue »