Page images
PDF
EPUB
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed]

rannus, libertatis, iustitiae, legum exitium, dominationis cupidus etiam post Platonem, vitae etiam post exsilium: alios uret, alios verberabit, alios ob levem offensam iubebit detruncari; arcesset ad libidinem mares feminasque, et inter foedos regiae intemperantiae greges parum erit, simul binis coire. 5. Audisti quid te invitare possit, quid absterrere: proinde aut naviga, aut resiste. Post hanc denuntiationem, si quis dixisset intrare se Syracusas velle, satisne iustam querelam de ullo, nisi de se, habere posset, qui non incidisset in illa, sed prudens sciensque venisset? Dicit omnibus nobis natura: Neminem decipio. Tu si filios sustuleris, poteris habere formosos, poteris et deformes: et si fortasse tibi multi nascentur, esse ex illis aliquis tam servator patriae, quam proditor poterit. Non est quod desperes tantae dignationis futuros, ut nemo tibi propter illos maledicere audeat: propone tamen et tantae futuros turpitudinis, ut ipsi maledictum sint. Nihil vetat illos tibi suprema praestare, et laudari te a liberis tuis sed sic te para, tanquam in ignem positura, vel puerum, vel iuvenem, vel senem. Nil enim ad rem pertinent anni: quoniam nullum non acerbum funus est, quod parens sequitur. Post has leges propositas, si liberos tollis, omni deos invidia liberas, qui tibi nihil spoponderunt.

XVIII. Ad hanc imaginem agedum totius vitae introitum referamus. Syracusas visere deliberanti tibi, quidquid delectare poterat, quidquid offendere, exposui: puta nascenti me tibi venire in consilium, Intratura es urbem diis hominibusque communem, omnia complexam, certis legibus aeternisque devînctam, indefatigata coelestium officia volventem. Vi, debis illic innumerabiles stellas, miraberis uno sidere omnia impleri, solem quotidiano cursu diei noctisque spatia signantem, annuo aestates hiemesque

aequaliter dividentem. 2. Videbis nocturnam lunae successionem, a fraternis occursibus lene remissumque lumen mutuantem, et modo occultam, modo toto ore terris imminentem, accessionibus damnisque mutabilem, semper proximae dissimilem. Videbis quinque sidera diversas agentia vias, et in contrarium praecipiti mundo nitenti: ex horum levissimis motibus fortunae populorum dependent, et maxima ac minima perinde formantur, prout aequum iniquumve sidus incessit. Miraberis collecta nubila, et cadentes aquas, et obliqua fulmina, et coeli fragorem. 3. Quum satiatos spectaculo supernorum in terram oculos deieceris, excipiet te alia forma rerum, aliterque mirabilis. Hinc camporum in infinitum patentium fusa planities: hinc montium magnis et nivalibus surgentium iugis erecti in sublime vertices: deiectus fluminum, et ex uno fonte in Orientem Occidentemque defusi amnes; et summis cacuminibus nemora nutantia, et tantum silvarum cum suis animalibus, aviumque concentu dissono. Varii urbium situs, et seclusae nationes locorum difficultate; quarum aliae se in erectos subtrahunt montes, aliae ripis, lacu, vallibus, palude circumfunduntur: adiuta cultu seges, et arbusta sine cultore fertilia, et rivorum lenis inter prata discursus, et amoeni sinus, et litora in portum recedentia, sparsae tot per vastum insulae, quae interventu suo maria distinguunt. 4. Quid lapidum gemmarumque fulgor, et inter rapido. rum cursum torrentium aurum arenis interfluens, et in mediis terris, medioque rursus mari nitentes ignium faces, et vinculum terrarum Oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens, et ingenti licentia exaestuans? Videbis his inquietis, et sine vento fluctuantibus aquis immani et excedenti terrestria magnitudine animalia, quaedam gravia et alieno se magisterio moventia, quaedam velocia,

concitatis perniciora remigiis, quaedam haurientia undas, et magno praenavigantium periculo efflantia 5. Videbis hic navigia, quas non novere terras, quaerentia. Videbis nihil humanae audaciae intentatum, erisque et spectatrix, et ipsa pars magna conantium disces docebisque artes, alias quae vitam instruant, alias quae ornent, alias quae regant. Sed istic erunt mille corporum et animorum pestes, et bella, et latrocinia, et venena, et naufragia, et intemperies coeli corporisque, et carissimorum acerba de. sideria, et mors, incertum, facilis, an per poenam eruciatumque. 6. Delibera tecum, et perpende quid velis. Ut in illa venias, per ista exeundum est. Respondebis, velle te vivere? Quidni? Immo, puto, ad id non accedes, ex quo tibi aliquid detrahi doles. Vive ergo, ut convenit. Nemo, inquis, nos consuluit. Consulti sunt de nobis parentes nostri: qui quum conditionem vitae nossent, in hanc nos sustulerunt.

XIX. Sed ut ad solatia veniam, videamus primum quid curandum sit, deinde quemadmodum. Movet lugentem desiderium eius, quem dilexit. Id per se tolerabile apparet. Absentes enim abfuturosque, dum viverent, non flemus, quamvis omnis usus illorum nobis et conspectus ereptus sit. Opinio est ergo, quae nos cruciat: et tanti quodque malum est, quanti illud taxavimus. In nostra potestate remedium habemus. Iudicemus illos abesse, et nosmetipsi nos fallamus. Dimisimus illos: immo consecuturi praemisimus. 2. Movet et illud lugentem,,Non erit qui ,,me defendat, qui a contemtu vindicet." Ut minime probabili, sed vero solatio utar: in civitate nostra plus gratiae orbitas confert, quam eripit. Adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent, et liberos eiurent, et orbitatem manu faciant. Scio quid dicas:,,Non movent me detrimenta mea: ete

,,nim non est dignus solatio, qui filium sibi decessis,,se, sicut mancipium, moleste fert: cui quidquam ,,in filio respicere, praeter ipsum, vacat." 3. Quid igitur te, Marcia, movet? utrum, quod filius tuus decessit: an, quod non diu vixit? Si, quod decessit, semper debuisti dolere; semper enim scisti mori. Cogita, nullis defunctum malis affici; illa quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulam esse; nullas imminere mortuis tenebras, nec carcerem, nec flumina flagrantia igne, nec oblivionis amnem, nec tribunalia, et reos, et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos. Luserunt ista poëtae, et vanis nos agitavere terroribus.

4. Mors omnium dolorum et solutio est et finis: ultra quam mala nostra non exeunt, quae nos in illam tranquillitatem, in qua, antequam nasceremur, iacuimus, reponit. Si mortuorum aliquis miseretur, et non natorum misereatur. Mors nec bonum nec malum est. Id enim potest aut bonum aut malum esse, quod aliquid est: quod vero ipsum nihil est, et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit. Mala enim bonaque circa aliquam versantur materiam. Non potest id fortuna tenere, quod natura dimisit: nec potest miser esse, qui nullus est. 5. Excessit filius tuus terminos, intra quos servitur. Excepit illum magna et aeterna pax: non paupertatis metu, non divitiarum cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis stimulis incessitur, non invidia felicitatis alienae tangitur, nec suae premitur, nec conviciis quidem ullis verecundae aures verberantur: nulla publica clades prospicitur, nulla privata: non solicitus futuri pendet ex eventu, semper in deteriora dependenti. Tandem ibi constitit, unde nil eum pellat, ubi nil terreat.

XX. O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur! quae sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive

« PreviousContinue »