Page images
PDF
EPUB

AD MARCIAM

CONSOLATI O.

LIBER UNUS.

Nisi te, Marcia, scirem tam longe ab infirmitate muliebris animi, quam a ceteris vitiis recessisse, et mores tuos velut antiquum aliquod exemplar aspici: non auderem obviam ire dolori tuo, cui viri quoque libenter haerent et incubant, nec spem concepissem, tam iniquo tempore, tam inimico iudice, tam invidioso crimine, posse me efficere, ut fortunam tuam absolveres. Fiduciam mihi dedit exploratum iam robur animi, et magno experimento approbata virtus tua. 2. Non est ignotum, qualem te in personam patris tui gesseris, quem non minus quam liberos dilexisti, excepto eo, quod non optabas superstitem: nec scio an et optaveris. Permittit enim sibi quaedam et contra bonum morem magna pietas. Mortem A. Cremutii Cordi, parentis tui, quantum poteras, inhibuisti. Postquam tibi aperuit, inter Seianianos satellites illam unam patere servitutis fugam, non favisti consilio eius, sed dedisti manus victa, fudistique lacrimas palam, et gemitus devorasti quidem, non tamen hilari fronte texisti: ethocillo seculo, quo magna pietas erat, nihil impie facere. 3. Ut vero aliquam occasionem mutatio temporum dedit,

ingenium patris tui, de quo sumtum erat supplicium, in usum hominum reduxisti, et a vera illum vindicasti morte, ac restituisti in publica monumenta libros, quos vir ille fortissimus sanguine suo scripserat. Optime meruisti de Romanis studiis; magna illorum pars arserat: optime de posteris, ad quos veniet incorrupta rerum fides, auctori suo magno imputata: optime de ipso, cuius viget vigebitque memoria, quamdiu fuerit in pretio, Romana cognosci; quamdiu quisquam erit, qui reverti velit ad acta maiorum; quamdiu quisquam, qui velit scire, quid sit vir Romanus, quid subactis iam cervicibus omnium, et ad Seianianum iugum adactis, indomitus sit homo, ingenio, animo, manu liber. 4. Magnum mehercule detrimentum respublica ceperat, si illum ob duas partes pulcherrimas in oblivionem coniectum, eloquentiam et libertatem, non eruisses. Legitur, floret, in manus hominum, in pectora receptus, vetustatem nullam timet. At illorum carnificum cito scelera quoque, quibus solis memoriam meruerunt, tacebunt. Haec magnitudo animi tui vetuit me ad sexum tuum respicere, vetuit ad vultum, quem tot annorum continua tristitia, ut semel obduxit, tenet. 5. Et vide quam non surrepam tibi, nec fucum facere affectibus tuis cogitem. Antiqua mala in memoriam reduxi: et vis scire hanc quoque plagam esse sanandam? ostendi tibi aeque magni vulneris cicatricem. Alii itaque molliter agant, et blandiantur: ego confligere cum tuo moerore constitui, et defessos exhaustosque oculos, si verum audire vis, magis iam ex consuetudine, quam ex desiderio fluentes, continebo, si fieri potuerit, te favente remediis tuis; sin minus, vel invita. Teneas licet et amplexeris dolorem tuum, quem tibi in filii locum superstitem fecisti. 6. Quis enim erit finis? Omnia in supervacuum tentata sunt. Fatigatae allocutiones amicorum; au

ctoritates magnorum et affinium tibi virorum ; studia, hereditarium et paternum bonum, surdas aures, irrito ac vix ad brevem occupationem proficiente so latio, transeunt. Illud ipsum naturale remedium temporis, quod maximas aerumnas quoque componit, in te una vim suam perdidit. 7. Tertius iam praeteriit annus, quum interim nihil ex primo illo impetu cecidit: renovat se, et corroborat quotidie luctus, et iam sibi ius morâ fecit, eoque adductus est, ut putet turpe, desinere. Quemadmodum omnia vitia penitus insidunt, nisi, dum surgunt, oppressa sint ita quoque haec tristia et misera, et in se sae vientia, ipsa novissime acerbitate pascuntur, et fit infelicis animi prava voluptas dolor. 8. Cupissem itaque primis temporibus ad istam curationem accedere. Leviore medicina fuisset oriens adhuc restinguenda vis: vehementius contra inveterata pugnandum est. Nam vulnerum quoque sanitas facilis est, dum a sanguine recentia sunt: tunc et uruntur, et in altum revocantur, et digitos scrutantium recipiunt. Ubi corrupta in malum ulcus veterarunt, difficilius curantur. Non possum nunc per obsequium, nec molliter assequi tam durum dolorem: frangendus est.

II. Scio, a praeceptis incipere omnes qui monere aliquem volunt, et in exempla desinere. Mutari hunc interim morem expedit. Aliter enim cum alio agendum est. Quosdam ratio ducit: quibusdam nomina clara opponenda sunt, et auctoritas, quae liberum non relinquat animum ad speciosa stupentem. 2. Duo tibi ponam ante oculos maxima, et sexus et seculi tui, exempla: alterius, feminae, quae se tradidit ferendam dolori: alterius, quae pari affecta casu, maiore damno, non tamen dedit longum in se malis suis dominium, sed cito animum in sedem suam reposuit.

Octavia et Livia, altera soror Augusti, altera

uxor, amiserunt filios iuvenes, utraque spe futuri principis certâ. 3. Octavia Marcellum, cui et avunculus et socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinare, adolescentem animo alacrem, ingenio potentem; sed et frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandum; patientem laboris, voluptatibus alienum ; quantumcunque imponere illi avunculus, et (ut ita dicam) inaedificare voluisset, laturum. Bene legerat nulli cessura ponderi fundamenta. 4. Nullum finem, per omne vitae suae tempus, flendi gemendique fecit: nec ullas admisit voces, salutare aliquid afferentes. Ne avocari quidem se passa est. Intenta in unam rem et toto animo affixa, talis per omnem vitam fuit, qualis in funere: non dico, non ausa consurgere, sed allevari recusans; secundam orbitatem iudicans, lacrimas mittere. Nullam habere imaginem filii carissimi voluit, nullam sibi fieri de illo mentionem. 5. Oderat omnes matres, et in Liviam maxime furebat, quia videbatur ad illius filium transisse sibi promissa felicitas. Tenebris et solitudini familiarissima, ne ad fratrem quidem respiciens, carmina celebrandae Marcelli memoriae composita aliosque studiorum honores reiecit, et aures suas adversus omne solatium clausit: a solemnibus officiis seducta, et ipsam magnitudinis fraternae nimis circumlucentem fortunam exosa, defodit se, et abdidit. Assidentibus liberis, nepotibus, lugubrem vestem non deposuit, non sine contumelia omnium suorum, quibus salvis orba sibi videbatur.

III. Livia amiserat filium Drusum, magnum futurum principem, iam magnum ducem. Intraverat penitus Germaniam, et ibi signa Romana fixerat, ubi vix ullos esse Romanos notum erat. In expeditione victor decesserat, ipsis illum hostibus aegrum cum veneratione et pace mutua prosequentibus, nec opta

re quod expediebat audentibus. Accedebat ad hanc mortem, quam ille pro republica obierat, ingens civium provinciarumque et totius Italiae desiderium, per quam, effusis in officium lugubre municipiis coloniisque, usque in urbem ductum erat funus triumpho simillimum. 2. Non licuerat matri, ultima filii oscula gratumque extremi sermonem oris haurire. Longo itinere reliquias Drusi sui prosecuta, tot per omnem Italiam ardentibus rogis, quasi totiens illum amitteret, irritata, ut primum tamen intulit tumulo, simul et illum et dolorem suum posuit: nec plus doluit quam aut honestum erat Caesari, aut aequum matri. Non desiit itaque Drusi sui celebrare nomen, ubique illum sibi privatim publiceque repraesentare, et libentissime de illo loqui, de illo audire: quum memoriam alterius nemo posset retinere ac frequentare, quin illam tristem sibi redderet. 3. Elige itaque, utrum exemplum putas probabilius. Si illud prius sequi vis, eximis te numero vivorum: aversaberis et alienos liberos et tuos ipsumque, desiderans; triste matribus omen occurres: voluptates honestas, permissas, tanquam parum decoras fortunae tuae reiicies, invisam habebis lucem, et aetati tuae, quod non praecipitet te quamprimum, et finiat, infestissima eris: quod turpissimum alienissimumque est animo tuo, in meliorem noto partem, ostendes te vivere nolle, mori non posse. 4. Si ad hoc maximae feminae te exemplum applicueris, moderatius ac mitius eris in aerumnis, nec te tormentis macerabis. Quae enim, malum, amentia est, poenas a se infelicitatis exigere, et mala sua augere? Quam in omni vita servasti morum probitatem et verecundiam, in hac quoque re praestabis: est enim quaedam et dolendi modestia. Illum ipsum iuvenem dignissime quietum, semper nominans cogitansque, facies, et meliore po

« PreviousContinue »