Page images
PDF
EPUB

impenetrabilis est iniuriis. 4-7. Nihil ei potest eripere iniuria. 7-8. A malitia virtus, ut ab infirmo fortis, laedi nequit. Exemplo Socratis. 8-10. Neque iniustitiam in sapientem cadere, cui nec prodesse quisquam possit; nec spe nec metu tangi, nec mente moveri. Usui potius esse sapienti iniuriam. 10-11. De contumelia et calumnia. Non sentire eam sapientem. 11-12. Spernere insolentes. Contemni proprie non posse. Ridere in se dicta, ut ioculos puerorum. Castigare autem, non quia malum acceperit, sed ut desinant facere. 13-14. Sic medicum non irasci phreneticis. Omnes autem insanire, nisi qui ex philosophiae praeceptis vivant. 15. De securitate sapientis. 16-18. Haec praecepta non repugnare naturae. Tiro, et is qui ad philosophiam accedat, quomodo ferre debeant iniurias.

L. ANNAEI SENECAE

DE IRA AD NOVATUM

LIBER I.

CAPUT I.

Exegisti a me, Novate, ut scriberem, quemadmodum

posset ira leniri: nec immerito mihi videris hunc praecipue affectum pertimuisse, maxime ex omnibus tetrum ac rabidum. Ceteris enim aliquid quieti placidique inest; hic totus concitatus, et in impetu doloris est: armorum, sanguinis, suppliciorum, minime humana furens cupiditate: dum alteri noceat, sui negligens, in ipsa irruens tela, et ultionis secum ultorem tracturae avidus. 2. Quidam itaque e sapientibus viris iram dixerunt brevem insaniam; aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit, pertinax et intenta, rationi consiliisque praesclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id, quod oppressere, franguntur. 3. Ut autem scias, non esse sanos, quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuere. Nam ut furentium certa indicia sunt, audax et minax vultus, tristis frons, torva facies, citatus gradus, inquietae manus, color versus, crebra et vehementius acta suspiria: ita irascentium eadem signa sunt. 4. Flagrant et micant oculi, multus ore toto rubor, exaestuante ab imis praecordiis SENECA Vol. I.

A

sanguine; labia quatiuntur, dentes comprimuntur horrent ac subriguntur capilli; spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus, mugitusque, et parum explanatis vocibus sermo praeruptus, et complosae saepius manus, et pulsata humus pedibus, et totum concitum corpus, magnasque minas agens, foeda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium. Nescias, utrum magis detestabile vitium sit, an deforme. 5. Cetera licet abscondere, et in abdito alere: ira se profert, et in faciem exit, quantoque maior est, hoc effervescit manifestius. Non vides, ut omnium animalium, simul ad nocendum insurrexerunt, procurrant notae, ac tota corpora solitum quietumque egrediantur habitum, et feritatem suam exasperent? Spumant apris ora, dentes acuuntur attritu: taurorum cornua iactantur in vacuum, et arena pulsu pedum spargitur: leones fremunt, inflantur irritatis colla serpentibus, rabidarum canum tristis aspectus est. 6. Nullum est animal tam horrendum, tamque perniciosum naturâ, ut non appareat in illo, simul ira invasit, nova feritatis accessio. Nec ignoro, ceteros quoque affectus vix occultari; libidinem, metumque, et audaciam dare sui signa, et posse praenosci. Neque enim ulla vehementior intra cogitatio est, quae nihil moveat in vultu. Quid ergo interest? Quod alii affectus apparent, hic eminet.

II. Iam vero si effectus eius damnaque intueri velis, nulla pestis humano generi pluris stetit. Videbis caedes ac venena, et reorum mutuas sordes, et urbium clades, et totarum exitia gentium, et principum sub civili hasta capita venalia, et subiectas tectis faces, nec intra moenia coërcitos ignes, sed ingentia spatia regionum hostili flamma relucentia. 2. Aspice nobilissimarum civitatum fundamenta vix notabilia: has ira deiecit. Aspice solitudines, per multa millia sine

habitatione, desertas: has ira exhausit. Aspice tot memoriae proditos duces, mali exempla fati: alium ira in cubili suo confodit; alium inter sacra mensae ira percussit; alium inter leges celebrisque spectaculum fori lancinavit; alium filii parricidio dare sanguinem iussit; alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruces membra dividere. 3. Et adhuc singulorum supplicia narro: quid? tibi si libuerit, relictis in quos ira viritim exarsit, aspicere caesas gladio conciones, et plebem immisso milite contrucidatam, et in perniciem promiscuam totos populos capitis damna passos ***

* * *

tanquam aut curam nostram deserentibus, aut auctoritatem contemnentibus. Quid? gladiatoribus quare populus irascitur, et tam inique, ut iniuriam putet, quod non libenter pereunt? contemni se iudicat, et vultu, gestu, ardore, de spectatore in adversarium vertitur. 4. Quidquid est, certe non estira,sed quasi ira: sicut puerorum, qui si ceciderunt, terram verberari volunt, et saepe ne sciunt quidem, cui irascantur, sed tantum irascuntur sine causa et sine iniuria, non tamen sine aliqua iniuriae specie, nec sine aliqua poenae cupiditate. Deluduntur itaque imitatione plagarum, et simulatis deprecantium lacrimis placantur, et falsa ultione falsus dolor tollitur.

III.,,Irascimur, inquit, saepe non illis qui laese,,runt, sed his qui laesuri sunt : ut scias iram non tan,,tum ex iniuria nasci." Verum est, irasci nos laesuris: sed ipsa cogitatione nos laedunt, et iniuriam qui facturus est, iam facit.,,Ut scias, inquit, non esse ,,iram poenae cupiditatem, infirmissimi saepe poten,,tissimis irascuntur: nec poenam concupiscunt, quam ,,non sperant." 2. Primum diximus, cupiditatem esse poenae exigendae, non facultatem: concupiscunt autem homines et quae non possunt. Deinde nemo tam humilis est, qui poenam vel summi hominis sperare

non possit; ad nocendum potentes sumus. Aristotelis finitio non multum a nostra abest; ait enim, iram esse cupiditatem doloris reponendi. Quid inter nostram et hanc finitionem intersit, exsequi longum est. Contra utramque dicitur, feras irasci nec iniuria irritatas, nec poenae dolorisve alieni causa. Nam etiamsi hoc efficiunt, non hoc petunt. 3. Sed dicendum est,feras ira carere, et omnia praeter hominem. Nam quum sit inimica rationi, nusquam tamen nascitur, nisi ubi rationi locus est. Impetus habent ferae, rabiem, feritatem, incursum: iram quidem non magis, quam luxuriam. Et in quasdam voluptates intemperantiores homine sunt. Non est quod credas illi, qui dicit:

Non aper irasci meminit, non fidere cursu

Cerva, nec armentis incurrere fortibus ursi. Irasci dicit, incitari, impingi. 4. Irasci quidem non magis sciunt, quam ignoscere. Muta animalia humanis affectibus carent: habent autem similes illis quosdam impulsus. Alioqui si amor in illis esset, et odium esset; si amicitia, et simultas; si dissensio, et concordia; quorum aliqua in illis quoque exstant vestigia; ceterum humanorum pectorum propria bona malaque sunt. Nulli nisi homini concessa providentia est, diligentia, cogitatio: nec tantum virtutibus humanis animalia, sed etiam vitiis prohibita sunt. Tota illorum ut extra, ita intra, forma humanae dissimilis est. 5. Regium illud et principale aliter dictum, ut vox, est quidem, sed non explanabilis, et perturbata, et verborum inefficax : ut lingua, sed devincta, nec in motus varios soluta; ita ipsum principale parum subtile, parum exactum. Capit ergo visus speciesque rerum, quibus ad impetus evocetur, sed turbidas et confusas. Ex eo procursus illarum tumultusque vehementes sunt: metus autem, solicitudinesque, et tristitia, et ira non sunt; sed his quaedam simi

« PreviousContinue »