Page images
PDF
EPUB

5.

5 Nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno
Nec sit in Attalico mors mea nixa toro.
Desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint
Plebei parvae funeris exsequiae.

10

Sat mea, sat magna est, si tres sint pompa libelli,
Quos ego Persephonae maxima dona feram.

Tu vero nudum pectus lacerata sequeris

Nec fueris nomen lassa vocare meum
Osculaque in gelidis pones suprema labellis,
Cum dabitur Syrio munere plenus onyx.
15 Deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor,
Accipiat manes parvula testa meos

20

Et sit in exiguo laurus super addita busto,

Quae tegat exstincti funeris umbra locum,
Et duo sint versus, 'qui nunc iacet arida pulvis,
Unius hic quondam servus amoris erat'.
Nec minus haec nostri notescet fama sepulcri,
Quam florent Phthii busta cruenta viri.
Tu quoque si quando venies ad fata, memento
Hoc iter ad lapides cana veni memores.
25 Interea cave sis nos aspernata sepultos:
Nonnihil ad verum conscia terra sapit.

3, 24.

Iuppiter, adfectae tandem miserere puellae:
Tam formosa tuum mortua crimen erit.

[ocr errors]

6. Attalico] die Könige von Pergamum waren durch Reichtum und Pracht berühmt, namentlich kam dort die Kunst auf, Gold in Stoffe zu weben. 9. tres lib.] Somit waren zur mors corpus mortuum. Zeit der Abfassung dieses Gedichts 3 Bücher fertig und dieses Gedicht selbst stand wohl im 3ten Buch, wenn nicht etwa die Gedichte (außer Buch I) nach dem Tod des Dichters ohne chronologische Genauigkeit herausgegeben worden sind. 18. funeris] rogi. 24. lapides] welche auf seinem Grab stehen; memores mit Beziehung auf v. 19 f. Zu betonen ist cana: erst in hohem Alter. 26. terra nicht cinis, pulvis, sondern die Erde, das Grab hat noch Bewußtsein und Verständnis für das, was recht ist.

5. Krankheit der Cynthia.

[ocr errors]

-

[ocr errors]

Venit enim tempus, quo torridus aestuat aer,
Incipit et sicco fervere terra Cane.

5 Sed non tam ardoris culpa est neque crimina caeli,
Quam totiens sanctos non habuisse deos.
Hoc perdit miseras, hoc perdidit ante puellas:
Quidquid iurarunt, ventus et unda rapit.
Num sibi collatam doluit Venus? ipsa peraeque
10 Prae se formosis invidiosa dea est.

An contempta tibi Iunonis templa Pelasgae?
Palladis aut oculos ausa negare bonos?
Semper, formosae, non nostis parcere verbis.
Hoc tibi lingua nocens, hoc tibi forma dedit.
15 Sed tibi vexatae per multa pericula vitae
Extremo veniet mollior hora die.

20

Io versa caput primos mugiverat annos:
Nunc dea, quae Nili flumina vacca bibit.
Ino etiam prima Thebis aetate vagata est:
Hanc miser implorat navita Leucothoen.
Andromede monstris fuerat devota marinis :
Haec eadem Persei nobilis uxor erat.
Callisto Arcadios erraverat ursa per agros:
Haec nocturna suo sidere vela regit.
25 Quod si forte tibi properarint fata quietem,
Illa sepulturae fata beata tuae.

30

Narrabis Semelae, quo sit formosa periclo,
Credet et illa suo docta puella malo;

Et tibi Maeonias inter heroidas omnes
Primus erit nulla non tribuente locus.
Nunc, utcumque potes, fato gere saucia morem :

4. Cane] Sirio. 9. coll. sc. te.

[ocr errors]

10. Prae se zu formosis: solche, welche im Vergleich mit der Göttin schön sind oder sein wollen. 12. oculos bonos] der уλavxшлÇ. 19. Ino, Tochter des Cadmus, sprang, von ihrem Gemahl Athamas verfolgt, ins Meer und wurde zur Göttin Leucothea. 23. Callisto, von Juno aus Eifersucht in eine Bärin verwandelt, von Juppiter unter die Sterne versetzt als großer Bär. 29. Maeonias] von dem Maeonier, Lyder Homer besungen.

Et deus et durus vertitur ipse dies.
Hoc tibi vel poterit, coniunx, ignoscere Iuno:
Frangitur et Iuno, siqua puella perit.

2, 8.

6. Sic igitur prima moriere aetate, Properti?
Sed morere, interitu gaudeat illa tuo.
Exagitet nostros Manes, sectetur et umbras
Insultetque rogis, calcet et ossa mea.

5 Quid? non Antigonae tumulo Boeotius Haemon
Corruit ipse suo saucius ense latus

10

Et sua cum miserae permiscuit ossa puellae,
Qua sine Thebanam nollet inire domum?
Sed non effugies: mecum moriaris oportet:
Hoc eodem ferro stillet uterque cruor.
Quamvis ista mihi mors est inhonesta futura,

Mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.
Ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles
Cessare in thecis pertulit arma sua.
15 Viderat ille fuga stratos in litore Achivos,
Fervere et Hectorea Dorica castra face,
Viderat informem multa Patroclon arena
Porrectum et sparsas caede iacere comas,
Omnia formosam propter Briseida passus :
Tantus in erepto saevit amore dolor.
At postquam sera captiva est reddita poena,
Fortem idem Haemoniis Hectora traxit equis.
Inferior multo cum sim vel matre vel armis,
Mirum, si de me iure triumphat Amor?

20

33. coniunx] Juppiter. 34. frang. sie wird gerührt.

6. Cynthia wird untreu, der Dichter kann nicht länger leben. 13. coniuge] Briseis. - 21. poena nový, Genugthuung. - 22. Haemonia älterer Name von Thessalien.

3, 2.

7. Scribant de te alii vel sis ignota licebit:

Laudet, qui sterili semina ponit humo.
Omnia, crede mihi, secum uno munera lecto
Auferet extremi funeris atra dies:

5 Et tua transibit contemnens ossa viator,
Nec dicet 'cinis hic docta puella fuit.'

4, 21.

8. Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas,
Ut me longa gravi solvat amore via.
Crescit enim adsidue spectanti cura puellae:

Ipse alimenta sibi maxima praebet amor.
5 Omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari
Possit: at ex omni me premit iste deus.
Unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris
Quantum oculis, animo tam procul ibit amor.
Nunc agite, o socii, propellite in aequora navem
Remorumque pares ducite sorte vices
Iungiteque extremo felicia lintea malo:

10

Iam liquidum nautis aura secundat iter.
Romanae turres et vos valeatis amici,
Qualiscumque mihi tuque puella vale.

15 Ergo ego nunc rudis Adriaci vehar aequoris hospes,
Cogar et undisonos nunc prece adire deos.
Deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo
Sedarit placida vela phaselus aqua,

20

Quod superest, sufferre, pedes, properate, laborem,
Isthmos qua terris arcet utrumque mare.

Inde ubi Piraei capient me litora portus,

7. Cynthia aufgegeben.

langt.

[ocr errors]
[ocr errors]

2. qui sterili etc. wer keinen Dank ver

3. munera] die Gedichte des Prop. auf die Cynthia und damit das Andenken an letztere.

6. ex omni] ab omni parte.

19. labo

8. Flucht vor Cynthia. rem zu Fuß über den Isthmus zu gehen.

Scandam ego Theseae bracchia longa viae.
Illic aut studiis animum emendare Platonis

Incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis,
25 Persequar aut studium linguae, Demosthenis arma,
Libaboque tuos, scite Menandre, sales;

30

Aut certe tabulae capient mea lumina pictae
Sive ebore exactae seu magis aere manus;
Aut spatia annorum aut longa intervalla profundi
Lenibunt tacito vulnera nostra sinu:

Seu moriar, fato, non turpi fractus amore,
Atque erit illa mihi mortis honesta dies.

4, 25.

9. Risus eram positis inter convivia mensis
Et de me poterat quilibet esse loquax.
Quinque tibi potui servire fideliter annos:
Ungue meam morso saepe querere fidem.
5 Nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte;
Semper ab insidiis, Cynthia, flere soles.
Flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincet:

Tu bene conveniens non sinis ire iugum.
Limina iam nostris valeant lacrimantia verbis
10 Nec tamen irata ianua fracta manu.
At te celatis aetas gravis urgeat annis
Et veniat formae ruga sinistra tuae.
Vellere tum cupias albos a stirpe capillos,
Ah speculo rugas increpitante tibi,

15 Exclusa inque vicem fastus patiare superbos,
Et quae fecisti, facta queraris anus.

22. br. 1. = τὰ σκέλη. 24. hortis] weil Epicur in einem Garten lehrte, daher οἱ ἀπὸ τῶν κήπων Schüler des Ep. 26. Menander (hier Menandrus) Lustspieldichter um 320.-29. profundi] maris; tac. sinu

= pectore.

[ocr errors]

30. fato sc. moriar, eines natürlichen Todes.

9. Abschied von Cynthia.

[blocks in formation]
[ocr errors]

5. sum captus, nämlich früher. 6. 9. lacr. gerührt.

aus, causativ =

perfiderweise.

« PreviousContinue »