Die Grundlagen des römischen Besitzrechts

Front Cover
Franz Vahlen, 1883 - Possession (Roman law) - 464 pages

From inside the book

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 72 - ... namque nisi ante exploratum fuerit, utrius eorum possessio sit, non potest petitoria actio institui, quia et civilis et naturalis ratio facit, ut alius possideat, alius a possidente petat. et quia longe commodius est possidere potius quam petere, ideo plerumque et fere semper ingens existit contentio de ipsa possessione. commodum autem possidendi in eo est, quod, etiamsi...
Page 127 - Publiciana vocatur. datur autem haec actio ei qui ex iusta causa traditam sibi rem nondum usucepit eamque amissa possessione petit. nam quia non potest eam ex iure Quiritium suam esse intendere, fingitur rem usucepisse, et ita, quasi ex iure Quiritium dominus factus esset, intendit hoc modo : IUDEX ESTO.
Page 217 - Qui ad nundinas profectus neminem reliquerit et, dum ille a nundinis redit, aliquis occupaverit possessionem, videri eum clam possidere Labeo scribit (retinet ergo possessionem is qui ad nundinas abiit): verum si revertentem dominum non admiserit, vi magis intelligi possidere, non clam.
Page 106 - Publiciana actio non ideo comparata est ut res domino auferatur (ejusque rei argumentum est primo aequitas, deinde exceptio si EA RES POSSESSORIS NON SIT), sed ut is qui bona fide emit posses sionemque ejus ex ea causa nactus est potius rem habeat.
Page 457 - ... jus meum amitto, si tu per hoc tempus aedes tuas altius sublatas habueris ; alioquin, si nihil novi feceris, retineo servitutem. Item, si tigni immissi aedes tuae servitutem debent, et ego exemero tignum, ita demum amitto jus meum, si tu foramen, unde exemptum est tignum, obturaveris et per constitutum tempus ita habueris. Alioquin, si nihil novi feceris, integrum permanet.
Page 123 - In rem actio est, per quam rem nostram, quae ab alio possidetur, petimus: et semper adversus eum est qui rem possidet. In personam actio est, qua cum eo agimus, qui obligatus est nobis ad faciendum aliquid vel dandum: et semper adversus eundem locum habet.
Page 232 - ... nee idem est possidere et alieno nomine possidere : nam possidet cuius nomine possidetur, procurator alienae possessioni praestat ministerium.
Page 348 - Quod autem diximus et corpore et animo adquirere nos debere possessionem, non utique ita accipiendum est, ut qui fundum possidere velit omnes glebas circumambulet : sed sufficit quamlibet partem eius fundi introire, dum mente et cogitatione hac sit, uti totum fundum usque ad terminum velit possidere
Page 353 - Labeo libris Epistolarum ait, si -is cui ad tegularum vel columnarum usucapionem decem dies superessent, in aedificium eas conjecisset, nihilominus eum usucapturum, si aedificium possedisset. Quid ergo in his quae non quidem implicantur rebus soli sed mobilia permanent, ut in annulo gemma? In quo verum est et aurum et gemmam possideri et usucapi, cum utrumque maneat integrum.
Page 134 - Vim facit qui non sinit possidentem eo, quod possidebit, uti arbitrio suo, sive inserendo sive fodiendo sive arando sive quid aedificando sive quid omnino faciendo, per quod liberam possessionem adversarii non relinquit.

Bibliographic information