Selected letters, with notes by C.E. Prichard and E.R. Bernard

Front Cover

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 104 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Page 104 - Romani erant , adnotavi in urbem remittendos. Mox ipso tractatu , ut fieri solet , diffundente se crimine plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum adferri, ture ac vino supplicarent, praeterea maledicerent Christo , quorum nihil posse cogi dicuntur qui sunt re vera Christiani, dimittendos esse putavi.
Page 105 - Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est : quae videtur sisti et corrigi posse.
Page 67 - Subit indignatio cum lomiseratione, post decimum mortis annum reliquias neglectumque cinerem sine titulo, sine nomine iacere, cuius memoria orbem terrarum gloria pervagetur. At ille mandaverat caveratque ut divinum illud et inmortale factum versibus inscriberetur, 15 Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam Imperium adseruit non sibi sed patriae.
Page 105 - Conquirendi non sunt: si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut qui negaverit se Christianum esse, idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex poenitentia impetret.
Page 81 - Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur. Nam interdiu quoque, quamquam abscesserat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longiorque causis timoris timor erat. Deserta inde et damnata solitudine domus totaque illi monstro relicta; proscribebatur tamen, seu quis emere seu quis conducere ignarus tanti mali vellet. Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum auditoque pretio quia suspecta vilitas, percunctatus...
Page 104 - Christo, quasi deo, dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere. sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent: quibus peractis morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen, et innoxium : quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram.
Page 68 - Nubes, incertum procul intuentibus, ex quo monte (Vesuvium fuisse postea cognitum est) oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur...
Page 112 - Convictus, thermae, stationes, omne theatrum De Rutilo' Juv. II. 4. 13. Wem ¡an um. M.ServiliusNonianus was celebrated both as an historian and an orator. When relating his death (AD 60), Tacitus speaks of him as 'diu foro, mox tradendis rebus Romanis Celebris et elegantia vitae
Page 104 - Sollemne est mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui numquam : ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri.

Bibliographic information