Page images
PDF
EPUB

esse volunt, terras et honorem illius omni fidelitate cum eo servare, et ante eum contra inimicos defendere.

3. Volo autem ut omnes homines quos mecum adduxi aut post me venerunt sint in pace mea et quiete. Et si quis de illis occisus fuerit, dominus ejus habeat infra quinque dies homicidam ejus si potuerit; sin autem, incipiat persolvere mihi xlvi. marcas argenti quamdiu substantia illius domini perduraverit. Ubi vero substantia defecerit, totus hundredus in quo occisio facta est communiter persolvat quod remanet.

4. Et omnis Francigena qui tempore regis Edwardi propinqui mei fuit in Anglia particeps consuetudinum Anglorum, quod ipsi dicunt onhlote et anscote, persolvatur secundum legem Anglorum. Hoc decretum sancitum est in civitate Claudia.

5. Interdicimus etiam ut nulla viva pecunia vendatur aut ematur nisi infra civitates, et hoc ante tres fideles testes; nec aliquam rem vetustam sine fidejussore et waranto. Quod si aliter fecerit, solvat et persolvat, et postea forisfacturam. 6. Decretum est etiam ibi, ut, si Francigena appellaverit Anglum de perjurio aut murdro, furto, homicidio, ran, quod Angli dicunt apertam rapinam quae negari non potest, Anglus se defendat per quod melius voluerit, aut judicio ferri aut duello. Si autem Anglus infirmus fuerit, inveniat alium qui pro eo faciat. Si quis eorum victus fuerit, emendet xl. solidos regi. Si Anglus Francigenam appellaverit et probare noluerit judicio aut duello, volo tamen Francigenam purgare se sacramento non fracto.

7. Hoc quoque praecipio et volo, ut omnes habeant et teneant legem Edwardi regis in terris et in omnibus rebus, adauctis iis quae constitui ad utilitatem populi Anglorum.

8. Omnis homo qui voluerit se teneri pro libero sit in plegio, ut plegius teneat et habeat illum ad justitiam si quid offenderit. Et si quisquam talium evaserit, videant plegii ut simpliciter solvant quod calumniatum est, et purgent se quia in evaso nullam fraudem noverint. Requiratur hundredus et comitatus, sicut antecessores nostri statuerunt. Et qui juste venire deberent et venire noluerint, semel summoneantur; et si secundo venire noluerint, accipiatur unus bos, et summoneantur tertio. Et si non tertio venerint, accipiatur alius bos: quarta autem vice si non venerint, reddatur de rebus hominis illius qui venire noluerit quod calumniatum est, quod dicitur ceapgeld; et insuper forisfactura regis.

9. Ego prohibeo ut nullus vendat hominem extra patriam super plenam forisfacturam meam.

10. Interdico etiam ne quis occidatur aut suspendatur pro

aliqua culpa, sed eruantur oculi, et testiculi abscidantur.

Et

hoc praeceptum non sit violatum super forisfacturam meam plenam.-(MS. Bodl. Rawlinson, C. 641.)

ORDINANCE OF WILLIAM I, SEPARATING THE SPIRITUAL
AND TEMPORAL COURTS.

Willelmus gratia Dei Rex Anglorum, R. Bainardo et G. de Magnavilla, et P. de Valoines, ceterisque meis fidelibus de Essex et de Hertfordschire et de Middelsex, salutem. Sciatis vos omnes et ceteri mei fideles qui in Anglia manent, quod episcopales leges, quae non bene nec secundum sanctorum canonum praecepta usque ad mea tempora in regno Anglorum fuerunt, communi concilio et consilio archiepiscoporum et episcoporum et abbatum et omnium principum regni mei emendandas judicavi. Propterea mando et regia auctoritate praecipio, ut nullus episcopus vel archidiaconus de legibus episcopalibus amplius in hundret placita teneant, nec causam quae ad regimen animarum pertinet ad judicium secularium hominum adducant, sed quicunque secundum episcopales leges, de quacunque causa vel culpa interpellatus fuerit, ad locum quem ad hoc episcopus elegerit vel nominaverit veniat, ibique de causa vel culpa sua respondeat, et non secundum hundret, sed secundum canones et episcopales leges, rectum Deo et episcopo suo faciat. Si vero aliquis per superbiam elatus ad justitiam episcopalem venire contempserit vel noluerit, vocetur semel, secundo et tertio ; quod si nec sic ad emendationem venerit, excommunicetur, et si opus fuerit ad hoc vindicandum, fortitudo et justitia regis vel vicecomitis adhibeatur. Ille autem qui vocatus ad justitiam episcopi venire noluerit pro unaquaque vocatione legem episcopalem emendabit. Hoc etiam defendo, et mea auctoritate interdico, ne ullus vicecomes aut praepositus seu minister regis, nec aliquis laicus homo, de legibus quae ad episcopum pertinent se intromittat, nec aliquis laicus homo alium hominem sine justitia episcopi ad judicium adducat. Judicium vero in nullo loco portetur, nisi in episcopali sede aut in illo loco quem ad hoc episcopus constituerit. (Ancient Laws and Institutes, p. 213.)

A.D. 1086.

EXTRACTS FROM DOMESDAY BOOK,

Next to the laws and charters of the early kings, the record of local customs in Domesday-book is the source of the most

certain information as to the common law of England before the Conquest. It is probable that everything in the so-called laws of Edward the Confessor (above, p. 76), which has any sort of authenticity, is derived from these memoranda. The following extracts are given here as illustrating 1. The aristocratic character of the municipal government in the towns which contained the germs of an organisation of their own; 2. The financial system of the counties previous to its organisation under the Court of Exchequer, and whilst still administered by. ealdormen or earls, superior to the sheriffs who take their place under the Norman system, although the earl retains the third penny' of the county; 3. The 'consuetudines' or financial and legal customary settlement which it was the object of the municipal charters of the next century to conserve or amend ; 4. The method of raising and supporting the customary military force of the fyrd or expeditio; and 5. The early application of the method of inquest by jury for the ascertaining of these legal and financial 'consuetudines,' exemplified in the heading of the Ely Survey.

TITLE OF THE DOMESDAY INQUEST FOR ELY.

Hic subscribitur Inquisitio Terrarum quomodo barones regis inquirunt, videlicet, per sacramentum Vicecomitis scirae et omnium baronum et eorum Francigenarum et totius centuriatus, presbiteri, praepositi, vi. villanorum uniuscujusque villae. Deinde quomodo vocatur mansio, quis tenuit eam tempore Regis Eadwardi; quis modo tenet; quot hidae; quot carrucae in dominio, quot hominum; quot villani; quot cotarii; quot servi; quot liberi homines; quot sochemani; quantum silvae; quantum prati; quot pascuorum; quot molendina; quot piscinae; quantum est additum vel ablatum; quantum valebat totum simul; et quantum modo; quantum ibi quisque liber homo, vel sochemannus habuit vel habet. Hoc totum tripliciter; scilicet tempore Regis Aeduardi, et quando Rex Willelmus dedit; et quomodo sit modo; et si potest plus haberi quam habeatur.(Inquisitio Eliensis, Domesday, iii. 497.)

CUSTOMS OF CHESTER.

Civitas de Cestre tempore Regis Edwardi geldabat pro 1. hidis. Tres hidae et dimidia quae sunt extra civitatem. Hoc est, una hida et dimidia ultra pontem, et ii. hidae in Neutone et Redeclive et in burgo episcopi; hae geldabant cum civitate.

Tempore Regis Edwardi erant in ipsa civitate cccc. et xxxi. domus geldantes. Et praeter has habebat episcopus lvi. domus geldantes. Tunc reddebat haec civitas x. markas argenti et dimidiam. Duae partes erant regis et tertia comitis; et hae leges erant ibi;

Pax data manu regis vel suo brevi vel per suum legatum, si ab aliquo fuisset infracta, inde rex c. solidos habebat. Quod si ipsa pax regis jussu ejus a comite data fuisset infracta, de centum solidis qui pro hoc dabantur tertium denarium comes habebat. Si vero a praeposito regis aut ministro comitis eadem pax data infringeretur, per xl. solidos emendabatur, et comitis erat tertius denarius.

Si quis liber homo regis pacem datam infringens in domo hominem occidisset, terra ejus et pecunia tota regis erat, et ipse utlagh fiebat. Hoc idem habebat comes de suo tantum homine hanc forisfacturam faciente. Cuilibet autem utlagh nullus poterat reddere pacem nisi per regem.

Qui sanguinem faciebat a mane secundae feriae usque ad nonam sabbati, x. solidis emendabat. A nona vero sabbati usque ad mane secundae feriae sanguis effusus xx. solidis emendabatur. Similiter xx. solidos solvebat qui hoc faciebat in xii. diebus Nativitatis, et in die Purificationis Sanctae Mariae, et primo die Paschae, et primo die Pentecostes, et die Ascensionis, et in Assumptione vel Nativitate Sanctae Mariae, et in die festo Omnium Sanctorum.

Qui in istis sanctis diebus hominem interficiebat iiii. libris emendabat; in aliis autem diebus xl. solidis. Similiter Heinfaram vel forestel in his festis diebus et die Dominico qui faciebat, iiii. libras exsolvebat. In aliis diebus xl. solidos.

Hangewitham faciens in civitate x. solidos dabat. Praepositus autem regis vel comitis hanc forisfacturam faciens xx. solidis emendabat.

Qui revelach faciebat vel latrocinium vel violentiam feminae in domo inferebat, unumquodque horum xl. solidis emendabatur.

Vidua si alicui se non legitime commiscebat xx. solidis emendabat; puella vero x. solidis pro simili causa.

Qui in civitate terram alterius saisibat et non poterat diratiocinare suam esse, xl. solidis emendabat. Similiter et ille qui clamorem inde faciebat, si suam esse debere non posset diratiocinare.

Qui terram suam vel propinqui sui relevare volebat x. solidos dabat.

Quod si non poterat vel nolebat, terram ejus in manu regis praepositus accipiebat.

Qui ad terminum quod debebat gablum non reddebat, x. solidis emendabat.

Si ignis civitatem comburebat, de cujus domo exibat emendabat per iii. oras denariorum, et suo propinquiori vicino dabat ii. solidos. Omnium harum forisfacturarum ii. partes erant regis et tertia comitis.

Si sine licentia regis ad portum civitatis naves venirent vel a portu recederent, de unoquoque homine qui navibus esset, xl. solidos habebat rex et comes. Si contra pacem regis et super ejus prohibitionem navis adveniret, tam ipsam quam homines cum omnibus qui ibi erant habebat rex et comes.

Si vero cum pace et licentia regis venisset, qui in ea erant quiete vendebant quae habebant: sed cum discederet, iiii. denarios de unoquoque lesth habebat rex et comes. Si habentibus

martrinas pelles juberet praepositus regis ut nulli venderent donec sibi prius ostensas compararet, qui hoc non observabat xl. solidis emendabat.

Vir sive mulier falsam mensuram in civitate faciens, deprehensus, iii. solidis emendabat. Similiter malam cervisiam faciens, aut in cathedra ponebatur stercoris, aut iiii. solidos dabat praepositis. Hanc forisfacturam accipiebat minister regis et comitis in civitate, in cujuscunque terra fuisset, sive episcopi sive alterius hominis. Similiter et theloneum, si quis illud detinebat ultra tres noctes, xl. solidis emendabat.

Tempore regis Edwardi erant in civitate hac vii. monetarii, qui dabant vii. libras regi et comiti extra firmam quando moneta vertebatur.

Tunc erant xii. judices civitatis, et hi erant de hominibus regis et episcopi et comitis: horum si quis de hundret remanebat die quo sedebat, sine excusatione manifesta, x. solidis emendabat inter regem et comitem.

Ad murum civitatis et pontem reaedificandum de unaquaque hida comitatus unum hominem venire praepositus edicebat. Cujus homo non veniebat, dominus ejus xl. solidis emendabat regi et comiti. Haec forisfactura extra firmam erat.

Haec civitas tunc reddebat de firma xlv. libras et iii. timbres pellium martrinium. Tertia pars erat comitis et duae regis.

« PreviousContinue »