Page images
PDF
EPUB

Filio Alani, Willelmo de Insula, Roberto de Lexinton, Magistro Roberto de Schardelawe, et Willelmo de Londonia, quos justitiarios nostros constituimus, audituri et facturi praeceptum nostrum. Facias etiam tunc venire coram iisdem omnia placita coronae quae placitata non sunt, et quae emerserunt postquam justitiarii nostri ultimo itineraverunt in partibus illis, ad omnia placita et omnia attachiamenta ad placita illa pertinentia, et omnes assisas et omnia placita quae posita sunt coram justitiariis ad primam assisam, cum brevibus assisarum et placitorum; ita quod assisae illae et placita pro defectu tui vel summonitionis tuae non remaneant. Faciatis etiam clamari et sciri per totam balliam tuam quod omnes assisae et omnia placita quae fuerunt atterminata et non finita coram justitiariis nostris apud Westmonasterium, vel coram justitiariis nostris qui ultimo itineraverunt in comitatu tuo de omnibus placitis, vel coram justitiariis illuc missis ad assisas novae disseisinae capiendas et gaiolas deliberandas, tunc sint coram praedictis justitiariis nostris apud Eboracum, in eodem statu in quo remanserunt per praeceptum nostrum vel per praeceptum praedictorum justitiariorum nostrorum itinerantium vel per justitiarios nostros de banco. Summone etiam omnes illos qui vicecomites fuerunt post ultimam itinerationem praedictorum justitiariorum in partibus illis, quod tunc sint ibidem coram praedictis justitiariis nostris, cum brevibus de assisis et placitis quae tempore suo receperunt, ad respondendum de tempore suo, sicut responderi debet coram justitiariis itinerantibus. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste H. de Burgo etc. apud Westmonasterium XXo die Aprilis. -(Shirley, Royal Letters, i. 395.)

WRIT FOR ASSEMBLING THE JURATI AD ARMA.'

This is a writ which helps us to realise very clearly the practical identity of the jurati ad arma, the local force armed by the Assize of Arms, with the ancient militia of the fyrd. The plan of commuting personal attendance for a contribution towards the equipment of a portion of the force, which had been applied to the feudal levy in 1205 (see p. 281), is here applied to the 'jurati.'

Mandatum est vicecomiti Gloucestriae quod, non obstante mandato regis ei facto de hominibus juratis ad arma et securibus veniendis ad exercitum regis, venire faciat tamen homines juratos

ad ferrum, videlicet loricas et haubiones et purpunctos; faciat revenire ad eundem exercitum ducentos homines cum ducentis securibus et cum victualibus suis quadraginta dierum, quae eis vicecomes faciat inveniri per homines comitatus sui juratos ad alia minuta arma, quos rex vult remanere in partibus suis. Venire etiam faciat omnes carpentarios comitatus sui ad denarios regis, quibus etiam vicecomes praestitum faciat veniendi ad regem, qui hoc ei faciet allocari, et omnes operationes carpentariorum in balliva sua iterum remaneant; nec permittat aliquo modo quod aliquod mercatum vel feria teneatur in comitatu suo, nec quod vina aliqua in eo vendantur, sed omnia vina sequi faciat exercitum regis.

Mittat autem vicecomes ad regem, cum praedictis viris ad arma et carpentariis, aliquem discretum de suis de quo confidat, qui de numero praedictorum juratorum ad arma et carpentariorum et de omnibus praedictis sufficienter respondere possit. Teste Rege apud Hereford, XVI. Julii.-(Foedera, i. p. 200.)

A.D. 1232. The assessment in this case is to be made by four men and the reeve in each township on oath: and the four men are to be fixed on by election; an important indication of the usual process in such selections. The grant of the 'fortieth' is said to be made by the archbishops, bishops, abbots, priors, clergy, earls, barons, freeholders, and villeins.' If these words are to be understood literally, the freeholders and villeins must have been consulted in the shiremoots, or else the lords must have been supposed to represent their own villein-tenants in the 'Commune Consilium,' as is the case in 1237 (see below, p. 365).

WRIT FOR THE COLLECTION OF THE 'FORTIETH.'

HENRICUS, Dei gratia, Rex Anglorum, Petro de Thaneo, Willelmo de Culewurthe et Adae filio Willelmi collectoribus quadragesimae, salutem. Sciatis quod archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, et clerici terras habentes quae ad ecclesias suas non pertinent, comites, barones, milites, liberi homines, et villani de regno nostro, concesserunt nobis in auxilium quadragesimam partem omnium mobilium suorum apparentium, sicut ea habuerunt in crastino Sancti Matthaei, anno regni nostri XVIo, videlicet de bladis, carrucis, ovibus, vaccis, porcis, haraciis, equis carettariis et deputatis ad wainnagium in maneriis,

exceptis bonis quae praedicti archiepiscopi, episcopi et aliae personae ecclesiasticae habent de ecclesiis parochialibus, et de ecclesiis praebendalibus et praebendis, et terris ad praebendas pertinentibus, et ecclesias parochiales spectantibus. Provisum est generaliter a praedictis fidelibus nostris, quod praedicta quadragesima hoc modo assideatur et colligatur; quod videlicet de qualibet villa integra eligantur quatuor de melioribus et legalioribus hominibus una cum praepositis singularum villarum, per quorum sacramentum quadragesima pars omnium mobilium praedictorum taxetur et assideatur super singulos, in praesentia militum assessorum ad hoc assignatorum ; et postea per sacramentum duorum legalium hominum earundem villarum inquiratur et assideatur quadragesima omnium mobilium quae praedicti quatuor homines et praepositi habent, et districte imbrevietur et aperte de cujus vel de quorum baronia quaelibet villa fuerit in parte vel in toto. Et postquam quadragesima fuerit assisa et in scriptum redacta, rotulus omnium particularum de singulis villis et singulis comitatibus liberetur senescallo singulorum baronum, vel attornato ipsius senescalli, vel baillivo libertatis, ubi aliquis libertatem habuerit, scilicet, quod baro vel dominus libertatis velit et possit praedictam quadragesimam colligere, et pro ea habenda distringere ; si vero non velit vel non possit, vicecomites districtionem faciant praedictam, ita quod nil inde recipiant, sed tota quadragesima praedicta praedictis militibus assessoribus liberetur, in majori et securiori villa singulorum comitatuum; et de qualibet villa fiat summa tallia inter senescallum baronis vel ejus attornatum, vel senescallos domini libertatis et praedictos assessores. Et deponatur pecunia per eosdem assessores in aliquo loco tutiori ejus villae, ita quod assessores habeant sigilla sua et seras et claves suas, super pecuniam praedictam, et vicecomites similiter sigilla sua, et seras et claves suas. Et assessores, statim ex quo quadragesima assisa fuerit per ipsos, mittant rotulos suos ad scaccarium de toto itinere suo: et similiter ex quo dicta pecunia ab eis collecta fuerit, mittant rotulos suos ad scaccarium de recepta sua, et praedicta pecunia reservetur in locis ubi deposita fuerit, donec ad mandatum nostrum deferatur usque ad Novum Templum Londoniis. Nihil autem capietur ab aliquo homine nomine quadragesimae, qui non habuerit de hujusmodi bonis mobilibus ad valentiam quadraginta denariorum ad minus. Ad praedictam siquidem quadragesimam assidendam in comitatu Hertfordiae assignavimus vos, et mandavimus vicecomiti de Hertford, quod singulas villatas comitatus sui certis diebus et locis, quos ei scire facietis, ad mandatum nostrum coram vobis venire faciat, et in omnibus

quae ad dictum negotium pertinent vobis intendant et obediant. Vale. (M. Paris, p. 380.)

A.D. 1233.

WRIT FOR THE CONSERVATION OF THE
РЕАСЕ.

This is a valuable illustration of the permanence of the old English regulations for the security of peace in the country, which may be traced from the laws of Edgar and Canute, and through the statutory injunctions of William the Conqueror, Henry II, and Richard (above, pp. 144, 264). The principle thus expanded is here developed into a complete system of watch and ward, which a few years later is brought into conjunction with the Assize of Arms, and completed by Edward I in the Statute of Winchester, and by the assignment of justices of the peace under Edward III.

De forma pacis conservanda.

REX vicecomiti Kantiae, salutem. Scias quod ad pacem et tranquillitatem terrae nostrae observandam et malefactores reprimendos provisum fuit, coram nobis et magnatibus nostris, de communi consilio eorum, quod vigiliae in singulis villis de nocte teneantur usque ad festum Sancti Michaelis, anno XVIIo, secundum quod villae fuerint magnae vel parvae; ita tamen quod quatuor homines ad minus faciant vigiliam illam si villa fuerit parva, et si magna fuerit, plures eam faciant secundum quantitatem villae. Ita etiam quod nullus extraneus transeat per aliquam villam de nocte, quin arestetur usque mane; et si vigilatores illum non possint arestare, tunc levent clamorem et uthesium super eum. Et si aliquis defectus fuit in vigiliis vel sectis ad uthesium faciendis, nullus propter hoc a vicecomitis ballivis occasionetur, sed omnes hujusmodi emendae integre reserventur usque ad adventum Justitiarum proximo itinerantium, per atachiamenta vicecomitis in comitatu coram natoribus. Item nullus hospitetur aliquem extraneum ultra unam noctem nisi possit invenire plegios de fidelitate et quod nullum damnum eveniet per eum, et respondeat pro eo sicut pro uno de familia sua, et hoc coram Justitiis itinerantibus. Item si aliqui habeant libertatem et homines eorum noluerint facere vigiliam, nec venire ad clamorem et uthesium, sicut

coro

praedictum est, bene licebit vicecomiti atachiare eos qui nec vigilias facere voluerint, nec ad clamorem venire, quod sint coram Justitiis proximo itinerantibus, inde responsuri absque quod aliquid ab eis capiat occasione illa. Et si aliquid fuerit transgressum infra tales libertates pro defectu vigiliarum vel sectarum cum uthesio, illi quorum libertates sunt satisfaciant illis quibus damnum fuerit illatum, et respondeant nobis de hoc quod pacem nostram non observaverunt. Item singuli vicecomites nostri et ballivi eorum, forestarii et eorum servientes de eisdem balliis in comitatibus suis, omnem quam poterunt diligentiam apponant ad pacem nostram secundum formam praedictam custodiendam, et si audierint quod aliqui malefactores exerceant in aliquo bosco, vel alibi receptentur, propinquae villae et aliae quae ad hoc fuerint necessariae sequentur cum eis ad dictos malefactores capiendos. Et si quis miles vel alius, quicunque fuerit, aliquem hujusmodi malefactorem ceperit, vicecomites vel eorum ballivi recipiant illum sine dilatione et difficultate, ita quod nihil capiant ab eo qui ipsum cepit pro eo recipiendo. Si quis etiam ignotus inventus fuerit itinerans armatus, statim capiatur et liberetur vicecomiti vel ejus ballivo, vel alicui villae propinquiori quae habeat potestatem custodiendi eum, et in prisona custodiatur donec salvos plegios invenerit, quod erit ad pacem nostram et stabit recto, si quis versus eum loqui voluerit; et si plegios invenire non possit et postea in curia nostra convincatur de roberia vel hujusmodi transgressione, per judicium ejusdem curiae deducatur; et nos respiciemus eos qui tales ceperint de hutesio eorum vel alio modo, sicut nobis placuerit.

Ceterum si aliquis malefactor captus fuerit in parcis vel in vivariis cum manuopere vel pro suspicione, vel per indictamentum patriae, et inde in curia nostra convincatur, tunc liberetur prisonae nostrae et ibi custodiatur per unum annum et unum diem; et tunc si habeat unde redimi possit, rationabiliter redimatur, et inveniat plegios de fidelitate, et quod de cetero talem transgressionem non faciet. Si vero nihil habeat unde redimi possit, nec plegios possit invenire, tunc regnum nostrum abjuret.

Praecipimus igitur quod, sicut te ipsum et omnia tua diligis, haec omnia praedicta in pleno comitatu tuo et per totum comitatum tuum, tam in mercatis quam in hundredis et nundinis clamari facias et firmiter observari, sicut praedictum est, ne pro defectu tui in hac parte ad te nos graviter capere debeamus. Teste meipso apud Fecham, primo die Junii.-(Foedera, i. 209.)

« PreviousContinue »