Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small]

The re

Hiis

19-37. Correspond with M. C. 1217, artt. 23-45. maining article is as follows:-Pro hac autem concessione et donatione libertatum istarum et aliarum libertatum contentarum in carta nostra de libertatibus forestae, archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, comites, barones, milites, libere tenentes et omnes de regno nostro, dederunt nobis quintam decimam partem omnium mobilium suorum. Concessimus etiam eisdem pro nobis et haeredibus nostris quod nec nos nec haeredes nostri aliquid perquiremus per quod libertates in hac carta contentae infringantur vel infirmentur, et si ab aliquo aliquid contra hoc perquisitum fuerit, nihil valeat, et pro nullo habeatur. testibus; domino S. Cantuar. archiepiscopo, E. London., J. Bathon., P. Winton., H. Linc., R. Sarr., B. Roffen., W. Wigornen., J. Elien., H. Hereford., R. Cicestr., W. Exon., episcopis ; abbate Sancti Edmundi, abbate Sancti Albani, abbate de Bello, abbate Sancti Augustini Cant., abbate de Evesham, abbate de Westmon., abbate de Burgo Sancti Petri, abbate de Rading., abbate de Abendon., abbate de Maumebir., abbate de Winchecumb., abbate de Hida, abbate de Certes., abbate de Sireburn., abbate de Cern., abbate de Abotebir., abbate de Midelton., abbate de Seleby, abbate de Wyteby, abbate de Cirenc.; H. de Burgo, justiciario; R. comite Cestr. et Linc., W. comite Sarr., W. comite Warenn., G. de Clare comite Glouc. et Hertford., W. de Ferrar. comite de Derb., W. de Mandeville comite Essex., H. le Bigod comite Norff., W. comite Aubemarl., H. comite Hereford., Johanne constabulario Cestr., Roberto de Ros, Roberto filio Walteri, Roberto de Veteri Ponte, Willelmo Brigwerr., Ricardo de Munfich., Petro filio Herberti, Mathaeo filio Herberti, Willelmo de Albiniaco, Roberto Gresl., Reginaldo de Brahus, Johanne de Munem., Johanne filio Alani, Hugone de Mortuo Mari, Waltero de Bello Campo, Willelmo de Sancto Johanne, Petro de Malo lacu, Briano de Insula, Thoma de Muleton, Ricardo de Argentein, Gaufrido de Nevill., Willelmo Mauduit, Johanne de Baalun. Datum apud Westmonasterium undecimo die Februarii anno regni nostri nono.-(Statutes of the Realm -Charters of Liberties, 22-25.)

A.D. 1225. WRIT FOR THE COLLECTION OF THE

FIFTEENTH.

The aid which was granted by the council of the nation as the price of the reissue of the charters, was a tax of a fifteenth on 'mobilia,' or personal property of certain specified descriptions. The mode of assessing and collecting this impost is prescribed in the following writ, which also limits the incidence of the tax. The method seems to be devised so as to unite all the expedients of the former precedents. The assessment is to be made by the oath of the owner of taxable property: disputes are to be settled by reference to juries; the proceeds. are to be collected by the reeve and four men of each township; and to be paid to four elected knights of the hundreds, and these are to hand over the money to the persons assigned by the king, and to whom the writ is addressed. Another expedient will be found further on, devised for the collection of the 'fortieth' in 1232.

REX Willelmo Basset, Radulfo de Crumbwell, Willelmo de Vernun, Henrico de Derlegh canonico Suwellae, et Roberto de Lee clerico, salutem. Assignavimus vos justitiarios nostros ad quintam decimam omnium mobilium assidendam et colligendam ad opus nostrum in comitatibus Notingeham et Dereby, in hac forma. Vicecomes noster Notingeham et Dereby coram vobis venire faciet omnes milites comitatuum suorum die Dominica proxima ante mediam Quadragesimam apud Notingeham, ad quem diem eligi facietis quatuor legales milites de singulis hundredis vel wapentaccis, vel plures vel pauciores, secundum magnitudinem hundredorum vel wapentaccorum, ituros per singulos hundredos vel wapentaccos ad assidendum et colligendum quintam decimam omnium mobilium praedictorum. Exceptis tamen ab hac quinta decima quantum ad archiepiscopos, episcopos, abbates, priores et ceteros viros religionis, comites, barones, milites et liberos homines qui non sunt mercatores, omnimodis libris suis, et ornamentis ecclesiarum et capellarum, et equis ad equitandum, et equis carectariis et summariis et armis omnimodis; jocalibus, vasis, utensilibus, lardariis, cellariis et foenis; et exceptis bladis ad warnisturam castrorum emptis. Exceptis etiam ab hac quinta decima quantum ad mercatores

qui de omnibus mercandisis et mobilibus suis quintam decimam dabunt, armis ad quae jurati sunt, et equis suis ad equitandum, et utensilibus domorum suarum, cellariis et lardariis ad victum suum. Exceptis etiam quantum ad villanos armis ad quae jurati sunt, et utensilibus suis, carne et pisce et potu suo quae non sunt ad vendendum, et foenis suis et furragio suo quae non sunt ad vendendum. Milites autem illi non ibunt in hundredos vel wapentaccos in quibus sunt residentes, sed in hundredos vel wapentaccos vicinos alios. Jurabit autem unusquisque exceptis comitibus, baronibus et militibus, propriorum mobilium suorum, et similiter mobilium duorum vicinorum suorum propinquorum, numerum, quantitatem et valorem. Et si forte inter ipsum cujus mobilia sunt et vicinos suos juratos de eisdem mobilibus dissensio ex hoc orta fuerit, milites ipsi per sacramentum duodecim proborum et legalium hominum vicinorum, vel totidem quot sufficere viderint ad veritatem inde inquirendam, veritatem inquirant et secundum illam veritatem quintam decimam capiant. Servientes vero et praepositi de terris comitum, baronum et militum, vel praepositi tantum si servientes ibi non fuerint, idem et eodem modo jurabunt de mobilibus dominorum suorum in singulis villis. Medietas autem hujusmodi quintae decimae perpacabitur ad festum Sanctae Trinitatis anno nono, et alia medietas ad festum Sancti Michaelis proxime sequens. Quam quidem quintam decimam milites illi recipient per manus quatuor legalium hominum et praepositorum singularum villarum, per tallias inter eos inde factas, et sic receptam ferent ad vos, et vos eam reponetis in loco tuto, sive in ecclesia cathedrali, sive in abbatia, sive in prioratu ejusdem comitatus, sub sigillis vestris et sigillis militum, donec provisum fuerit quo mitti debeat. Reddent autem vobis milites illi, statim ex quo quinta decima fuerit assisa, scripta et rotulos suos inde factos, reservatis sibi eorum transcriptis: vos vero reservabitis vobis aliquas partes comitatuum praedictorum in quibus haec exsequamini in propriis personis vestris, quamdiu opus fuerit. Milites illi vel plures vel pauciores electi, coram vobis, sicut praedictum est, jurabunt, tactis sacrosanctis coram vobis quod haec omnia exsequentur fideliter et diligenter; et quod nec pro amore vel odio, vel pro aliqua re in mundo hoc facere omittent; vos autem jurabitis coram vicecomite et militibus congregatis ad diem illum, quod hanc formam per omnia perficietis per vos et alios, sicut praedictum est, fideliter et diligenter pro posse vestro. Si quis vero ex vobis, sive sit clericus sive sit laicus, his interesse non possit propter causam manifestam rationabilem et necessariam, residui vestrum potestatem habeatis adhibendi vobis loco

ejus alium ad hoc utilem, qui idem juramentum faciet quod vos feceritis, de his fideliter una vobiscum exsequendis. Idem autem faciatis de feodis archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, priorum et aliorum virorum religionis, exceptis eorum dominicis et villanis suis propriis, de quibus archiepiscopi et episcopi quintam decimam assideri et colligi facient in forma praedicta, et per manum suam nobis inde respondebunt ad eosdem terminos. Et ideo vobis mandamus firmiter injungentes in fide. qua nobis tenemini, quatenus ad haec fideliter exsequenda, sicut superius scriptum est, curam et operam apponatis.

Teste rege apud Westmonasterium, XV. die Februarii.— (Foedera, i. 177.)

WRIT FOR THE SUMMONING OF FOUR KNIGHTS
OF THE SHIRE,

The following writ is an interesting illustration of the extending use of the election of representatives to act for the shire, in matters neither judicial nor exclusively financial. The business. on which they are called together, the disputed interpretation of some articles of the Great Charter, although not distinctly declared, is more of the character of political deliberation than anything that has hitherto been laid before them. It is not however, in this aspect, of any great significance.

REX vicecomiti Gloucestrescirae, salutem. Scias quod, ad petitionem magnatum nostrorum qui ad mandatum nostrum nuper convenerant apud Wintoniam, diem statuimus, videlicet in crastino Sancti Matthaei Apostoli anno regni nostro Xmo, apud Lincolniam ad terminandum contentiones ortas inter quosdam vicecomites nostros et homines comitatuum suorum super quibusdam articulis contentis in carta libertatis eis concessae ; et ideo tibi praecipimus quod si qua hujusmodi contentio inter te et homines bailliae tuae orta fuerit pro qua averia sua ceperis, averia illa eis replegiari facias usque ad diem praedictum, et in proximo comitatu tuo dicas militibus et probis hominibus bailliae. tuae quod quatuor de legalioribus et discretioribus militibus ex se ipsis eligant, qui ad diem illum sint apud Lincolniam pro toto comitatu, ad ostendendum ibi querelam quam habent versus te super articulis praedictis. Et tu ipse ibidem sis ad ostendendum rationem de demanda quam inde facies versus illos. Et

habeas ibi nomina militum et hoc breve. Teste me ipso apud Wintoniam, XXII. die Junii, anno etc. Xmo.

Eodem modo scribitur vicecomitibus Dorset. et Sumerset.; Bedeford. et Bukingeham.; Westmerilande; Norhamt.; Linc.— (Report on the Dignity of a Peer, App. i. p. 4.)

A.D. 1231.

WRIT FOR ASSEMBLING THE COUNTY COURT
BEFORE THE JUDGES ITINERANT.

From the following document we gather what was the exact composition of the shiremoot at this period. No change seems to have taken place in it since the reign of Henry I. It contains all the elements that were united in the 'Commune Consilium regni' at the time, archiepiscopos, episcopos, abbates, priores, comites, barones, milites, et omnes libere tenentes,' the very words in which the national councils of Henry II's reign are described; but it contains further the representative bodies; the ancient English townships each represented by the reeve and four men; the new municipalities represented by the twelve. legal men from each borough. We begin to see more clearly the process by which the national council becomes the representative parliament. It will, when it is completed, be the concentration of all the constituents of the shiremoots in a central assembly; the permanence of the ancient popular elements, and the assimilation to them of the new municipal ones, make a perfect parliament possible. And these elements, which are the peculiar feature of the English parliament, are distinctly Teutonic in origin, and not a creation of feudalism.

REX vicecomiti Eboracensi, salutem. Summone per bonos summonitores omnes archiepiscopos, episcopos, abbates, priores, comites, barones, milites et omnes libere tenentes, de tota ballia tua, et de qualibet villa quatuor legales homines et praepositum, et de quolibet burgo duodecim legales burgenses per totam balliam tuam, et omnes alios qui coram justitiariis itinerantibus venire solent et debent, quod sint apud Eboracum in octavis Sanctae Trinitatis anno regni nostri decimo quinto, coram dilecto et fideli nostro S. de Segrave, Randulfo Filio Roberti, Briano

« PreviousContinue »