Page images
PDF
EPUB

3. Omnes autem bosci qui fuerunt afforestati per regem Ricardum avunculum nostrum, vel per regem Johannem patrem nostrum usque ad primam coronationem nostram, statim deafforestentur, nisi fuerit dominicus boscus noster.

4. Archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, comites et barones et milites et libere tenentes, qui boscos suos habent in forestis, habeant boscos suos sicut eos habuerunt tempore primae coronationis praedicti regis Henrici avi nostri, ita quod quieti sint in perpetuum de omnibus purpresturis, vastis et assartis, factis in illis boscis, post illud tempus usque ad principium secundi anni coronationis nostrae. Et qui de cetero vastum, purpresturam, vel assartum sine licentia nostra in illis fecerint, de vastis et assartis respondeant.

5. Reguardores nostri eant per forestas ad faciendum reguardum sicut fieri consuevit tempore primae coronationis praedicti regis Henrici avi nostri, et non aliter.

6. Inquisitio, vel visus de expeditatione canum existentium in foresta, de cetero fiat quando debet fieri reguardum, scilicet de tertio anno in tertium annum; et tunc fiat per visum et testimonium legalium hominum et non aliter. Et ille cujus canis inventus fuerit tunc non expeditatus det pro misericordia tres solidos, et de cetero nullus bos capiatur pro expeditatione. Talis autem sit expeditatio per assisam communiter quod tres ortilli abscidantur sine pelota de pede anteriori; nec expeditentur canes de cetero nisi in locis ubi consueverunt expeditari tempore primae coronationis regis Henrici avi nostri.

7. Nullus forestarius vel bedellus de cetero faciat scotale, vel colligat garbas vel avenam vel bladum aliud vel agnos vel porcellos, nec aliquam collectam faciant; et per visum et sacramentum duodecim reguardorum quando facient reguardum, tot forestarii ponantur ad forestas custodiendas, quod ad illas custodiendas rationabiliter viderint sufficere.

8. Nullum suanimotum de cetero teneatur in regno nostro nisi ter in anno; videlicet in principio quindecim dierum ante festum Sancti Michaelis quando agistatores conveniunt ad agistandum dominicos boscos nostros; et circa festum Sancti Martini quando agistatores nostri debent recipere pannagium nostrum ; et ad ista duo suanimota conveniant forestarii, viridarii et agistatores, et nullus alius per districtionem; et tertium suanimotum teneatur in initio quindecim dierum ante festum Sancti Johannis Baptistae, pro feonatione bestiarum nostrarum, et ad istud suanimotum tenendum conveniant forestarii et viridarii et nulli alii per districtionem. Et praeterea singulis quadraginta diebus per totum annum conveniant viridarii et forestarii ad videndum

attachiamenta de foresta, tam de viridi, quam de venatione, per praesentationem ipsorum forestariorum, et coram ipsis attachiatis. Praedicta autem suanimota non teneantur nisi in comitatibus in quibus teneri consueverunt.

9. Unusquisque liber homo agistet boscum suum in foresta pro voluntate sua et habeat pannagium suum. Concedimus etiam quod unusquisque liber homo possit ducere porcos suos per dominicum boscum nostrum, libere et sine impedimento, ad agistandum eos in boscis suis propriis vel alibi ubi voluerit. Et si porci alicujus liberi hominis una nocte pernoctaverint in foresta nostra, non inde occasionetur ita quod aliquid de suo perdat.

10. Nullus de cetero amittat vitam vel membra pro venatione nostra, sed si aliquis captus fuerit et convictus de captione venationis, graviter redimatur, si habeat unde redimi possit ; et si non habeat unde redimi possit, jaceat in prisona nostra per unum annum et unum diem; et, si post unum annum et unum diem plegios invenire possit, exeat a prisona; sin autem, abjuret regnum Angliae.

II. Quicunque archiepiscopus, episcopus, comes vel baro transierit per forestam nostram, liceat ei capere unam vel duas bestias per visum forestarii, si praesens fuerit; sin autem, faciat cornari, ne videatur furtive hoc facere.

12. Unusquisque liber homo de cetero sine occasione faciat in bosco suo, vel in terra sua quam habeat in foresta, molendinum, vivarium, stagnum, marleram, fossatum, vel terram arabilem extra cooperatum in terra arabili, ita quod non sit ad nocumentum alicujus vicini.

13. Unusquisque liber homo habeat in boscis suis aereas accipitrum et speruariorum et falconum, aquilarum, et de heyrinis, et habeant similiter mel quod inventum fuerit in boscis suis.

14. Nullus forestarius de cetero, qui non sit forestarius de feudo reddens nobis firmam pro balliva sua, capiat chiminagium aliquod in balliva sua; forestarius autem de feudo firmam nobis reddens pro balliva sua capiat chiminagium; videlicet pro careta per dimidium annum duos denarios, et per alium dimidium annum duos denarios, et pro equo qui portat sumagium per dimidium annum unum obolum, et per alium dimidium annum obolum, et non nisi de illis qui extra ballivam suam, tanquam mercatores, veniunt per licentiam suam in ballivam suam ad buscam, meremum, corticem vel carbonem emendum, et alias ducendum ad vendendum ubi voluerint: et de nulla alia careta vel sumagio aliquod chiminagium capiatur: et non

capiatur chiminagium nisi in locis ubi antiquitus capi solebat et debuit. Illi autem qui portant super dorsum suum buscam, corticem, vel carbonem, ad vendendum, quamvis inde vivant, nullum de cetero dent chiminagium. De boscis autem aliorum nullum detur chiminagium forestariis nostris, praeterquam de dominicis boscis nostris.

15. Omnes utlagati pro foresta tantum, a tempore regis Henrici avi nostri usque ad primam coronationem nostram, veniant ad pacem nostram sine impedimento, et salvos plegios inveniant quod de cetero non forisfaciant nobis de foresta

nostra.

16. Nullus castellanus vel alius teneat placita de foresta sive de viridi sive de venatione, sed quilibet forestarius de feudo attachiet placita de foresta tam de viridi quam de venatione, et ea praesentet viridariis provinciarum, et cum irrotulata fuerint et sub sigillis viridariorum inclusa, praesententur capitali forestario cum in partes illas venerit ad tenendum placita forestae, et coram eo terminentur.

17. Has autem libertates de forestis concessimus omnibus, salvis archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, militibus et aliis tam personis ecclesiasticis quam saecularibus, Templariis et Hospitalariis, libertatibus et liberis. consuetudinibus in forestis et extra, in warenniis et aliis, quas prius habuerunt. Omnes autem istas consuetudines praedictas et libertates, quas concessimus in regno nostro tenendas quantum ad nos pertinet erga nostros, omnes de regno nostro tam clerici quam laici observent quantum ad se pertinet erga suos. Quia vero sigillum nondum habuimus, praesentem cartam sigillis venerabilis patris nostri domini Gualonis tituli Sancti Martini presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati, et Willelmi Marescalli comitis Penbrokiae, rectoris nostri et regni nostri, fecimus sigillari. Testibus praenominatis et aliis multis. Datum per manus praedictorum domini legati et Willelmi Marescalli apud Sanctum Paulum, Londoniis, sexto die Novembris, anno regni nostri secundo.-(Statutes of the Realm-Charters of Liberties, 20, 21.)

A.D. 1220.

WRIT FOR THE COLLECTION OF A CARUCAGE.

The method of assessing and collecting taxes varied very much and very rapidly. John, as we have seen, allowed the more elaborate expedients of his father and brother to be set aside, and the thirteenth' granted him in 1207 to be assessed

by the sworn statement of the payers. The following writ substitutes the action of two knights chosen in the full assembly and by the 'will and counsel' of the county court. It is important, then, as illustrating the increased use of the representative principle in financial matters, and the connexion of election with representation which becomes henceforth unmistakeable. But we must not suppose that this method was a final one; or that, in itself, the action of two chosen knights would be more effectual, just, or acceptable than the jury assessments which had been used in the reigns of Henry II and Richard. The present plan also was very quickly superseded.

Scias quod pro

REX Vicecomiti Norhamton., salutem. magna necessitate nostra et urgentissima debitorum nostrorum instantia, necnon et pro conservatione terrae nostrae Pictaviae, concesserunt nobis sui gratia communiter omnes magnates et fideles totius regni nostri donum nobis faciendum, scilicet de qualibet caruca sicut juncta fuit in crastino Beati Johannis Baptistae proximo praeterito, anno regni nostri quarto, duos solidos, per manum tuam et duorum de legalioribus militibus comitatus tui colligendos, qui de voluntate et consilio omnium de comitatu in pleno comitatu eligentur ad hoc faciendum. Et ideo tibi praecipimus, firmiter et districte injungentes quatenus, convocato comitatu tuo pleno, de voluntate et consilio eorum de comitatu, eligi facias duos de legalioribus militibus totius comitatus qui melius sciant velint et possint huic negotio ad commodum nostrum intendere, et illis tecum assumptis statim donum illud per totam bailliam tuam facias assideri et colligi de singulis carucis, sicut praedictum est, exceptis dominicis archiepiscoporum, episcoporum et rusticorum suorum, et exceptis dominicis ordinis Cisterciensis et de Premustre. Et videas quod districte et aperte scias nobis respondere, in crastino Sancti Michaelis proximo instantis apud Londonias, quot fuerint in baillia tua carucae de quibus donum illud habere debeamus; et denarios inde provenientes per manus praedictorum duorum militum et tuam salvo colligi facias, et illos facias venire usque Londonias praedicto die sub sigillo tuo et sigillis praedictorum duorum militum, et in domo Novi Templi salvo reponi donec provisum fuerit quid inde fieri debeat; et tu, sicut te ipsum et omnia tua diligis, sic inde te intromittas, ne, occasione maleficae inquisitionis et collectionis per te et praedictos milites factae, oporteat nos postea districtam facere inquisitionem

per fideles a curia nostra missos, ad gravem confusionem tuam et illorum qui tecum interfuerint praedictae inquisitioni et collectioni faciendae. Teste, etc. apud Oxoniam, IX. die Augusti.(Close Rolls, i. 437.)

A.D. 1225. THIRD CHARTER OF HENRY III.

The peace of the country was restored in 1224; Hubert de Burgh having at length succeeded in expelling the last remnant of John's unprincipled mercenary followers. Henry (who was now pronounced to be of age) and his advisers began to contemplate the recovery of the continental inheritance; for this purpose he asked of his national council at Westminster in February, 1225, an aid of a 'fifteenth.' It was granted in consideration of the reissue of the charters, which were accordingly repromulgated, with two alterations: (1) the substitution. of the 'spontanea et bona voluntate nostra' for the 'consilio' of the former charters; and (2) the insertion of the final clause, which specifies the granting of the aid as the price of the present concession. The wisdom of the latter change is obvious. The reason of the former is not so clear; nor are we sufficiently well acquainted with the circumstances of the case to say whether it was regarded as binding the young king more certainly, and expressing his sense of independent and free action in the matter; or as the assertion on his part of his right to grant such a charter on his own prerogative, irrespective of the 'counsel' which had previously been required for a statutory enactment such as the charter was intended to be. The same changes are made in the Charter of the Forest, which was reissued at the same time.

A.D. 1225. HENRICUS Dei gratia . . . et emendationem regni nostri (as in M. C. 1217); spontanea et bona voluntate nostra dedimus et concessimus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus et omnibus de regno nostro, has libertates subscriptas tenendas in regno nostro Angliae in perpetuum.

1-17. Correspond with M. C. 1217, artt. 1–21.

A a

« PreviousContinue »