Page images
PDF
EPUB

adoptionis communis est. Illut proprium est eius adoptionis quae per populum fit, quod is qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, set etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes.

Gai. Inst. 11. 86-93.

Adquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate manu mancipioue habemus; item per eos seruos in quibus usumfructum habemus; item per homines liberos et seruos alienos quos bona fide possidemus; de quibus singulis diligenter dispiciamus. Igitur liberi nostri quis in potestate habemus, item quod serui mancipio accipiunt uel ex traditione nanciscuntur, siue quid stipulentur uel ex aliqualibet causa adquirunt, id nobis adquiritur: ipse enim qui in potestate nostra est, nihil suum habere potest; et ideo si heres institutus sit, nisi nostro iussu hereditatem adire non potest; et si iubentibus nobis adierit, hereditas nobis adquiritur, proinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus; et conuenienter scilicet legatum per eos nobis adquiritur: dum tamen sciamus, si alterius in bonis sit seruus, alterius ex iure Quiritium, ex omnibus causis ei soli per eum adquiritur cuius in bonis est. Non solum autem proprietas per eos quos in potestate habemus adquiritur nobis, sed etiam possessio: cuíus enim rei possessionem adepti fuerint, id nos possidere ui

Hoc uero proprium est eius adoptionis, quae per principem fit, quod is qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed et liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes.

Dig. XLI. 1. 1 10.

Idem (Gaius) libro secundo institutionum.

Adquiruntur nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate habemus, item per seruos in quibus usumfructum habemus; item per homines liberos et seruos alienos, quos bona fide possidemus; de quibus singulis diligentius dispiciamus. Igitur quod serui nostri ex traditione nanciscuntur, sine quid stipulentur uel ex qualibet alia causa adquirunt, id nobis adquiritur: ipse enim, qui in potestate alterius est, nihil suum habere potest; ideoque si heres institutus sit, nisi nostro iussu hereditatem adire non potest; et si iubentibus nobis adierit, hereditas nobis adquiritur, perinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus; et his conuenienter scilicet legatum nobis per eundem adquiritur.

Non solum autem proprietas per eos quos in potestate habemus adquiritur nobis sed etiam possessio: cuiuscumque enim rei possessionem adepti fuerint, id nos pos

demur; unde etiam per eos usucapio procedit. Per eas uero personas quas in manu mancipioue habemus, proprietas quidem adquiritur nobis ex omnibus causis sicut per eos qui in potestate nostra sunt; an autem possessio adquiratur, quaeri solet, quia ipsas non possidemus. De his autem seruis in quibus tantum usumfructum habemus, ita placuit, ut quidquid ex re nostra uel ex operis suis adquirunt id nobis adquiratur; quod uero extra eas causas, id ad dominum proprietatis pertineat: itaque si ist seruus heres institutus sit legatumue quod ei datum fuerit, non mibi sed domino proprietatis adquiritur. Idem placet de eo qui a nobis bona fide possidetur sine liber sit siue alienus seruus: quod enim placuit de usufructuario, idem probatur etiam de bonae fidei possessore. Itaque quod extra duas istas causas adquiritur, id uel ad ipsum pertinet, si liber est, uel ad dominum, si seruus sit. Sed bonae fidei possessor cum usuceperit seruum, quia eo modo dominus fit, ex omni causa per eum sibi adquirere potest. Usufructuarius uero usucapere non potest, primum quia non possidet sed habet ius utendi et fruendi, deinde quia scit alienum

[blocks in formation]

sidere uidemur; unde etiam per eorum longam possessionem dominium nobis adquiritur.

De his autem seruis, in quibus tantum usumfructum habemus, ita placuit, ut quidquid ex re nostra uel ex operis suis adquirant id nobis adquiratur; si quid uero extra eas causas persecuti sint, id ad dominum proprietatis pertinet: itaque si is seruus heres institutus sit, legatumue quid aut ei donatum fuerit, non mihi sed domino proprietatis adquiritur. Idem placet de eo qui nobis bona fide possidetur siue liber sit sive alienus seruus: quod enim placuit de usufructuario, idem probatur etiam de bonae fidei possessore. Itaque quod extra duas causas adquiritur, id uel ad ipsum pertinet. si liber est, uel ad dominum eius, si seruus est. Sed bonae fidei possessor cum usuceperit seruum, quia eo modo dominus fit, ex omnibus causis per eum sibi adquirere potest: usufructuarius uero usucapere seruum non potest, primum quia non possidet, sed habet ius utendi fruendi, deinde quoniam scit seruum alienum esse.

Dig. 1x. 2. 1 3; 1 5. pr. § 1.

Ulpianus libro octauo decimo ad edictum.

Si seruus seruaue iniuria occisus occisaue fuerit, lex Aquilia locum habet.

Iniuria occisum esse merito adicitur, non enim sufficit occisum, sed

oportet iniuria id esse factum. Proinde si quis seruum latronem occide rit, lege Aquilia non tenetur quia (2) non occidit. Sed et quemcumque alio ferro se petentem qui occiderit, non uidebitur iniuria occidisse. Proinde si furem nocturnum, quem lex duodecim tabularum omnimodo permittit occidere, aut diurnum, quem aeque lex permittit, sed ita demum si se telo defendat, uideamus an lege Aquilia teneatur. Et Pomponius dubitat num haec lex non sit in usu. Et si quis noctu furem occiderit, non dubita. mus quin lege Aquilia (3) teneatur; sin autem cum posset adprehendere maluit occidere, magis est ut iniuria fecisse uideatur; ergo etiam lege Cornelia tenebitur. Iniuriam autem accipere hic nos oportet non, quemadmodum circa iniuriarum actionem, contumeliam quandam, sed, quod non iure factum est, hoc est contra ius, id est si culpa quis occiderit.

Mosaic. et Roman. legum collatio (ed. Bluhme) XII. 7.

Ulpianus libro XVIII. ad edictum, sub titulo, si fatebitur iniuria occisum esse, in simplum ut condiceret.'

Item si insulam meam adusseris uel incenderis, Aquiliae actionem habebo. Idemque est et si arbustum meum uel uillam meam. Quod si dolo quis insulam excurserit, etiam capitis poena plectitur quasi incendiarius. Item si quis insulam uoluerit exurere, et ignis etiam ad

oportet iniuria id esse factum (1).

Sed et si quemcumque alium ferro se petentem, quis occiderit, non uidebitur iniuria occidisse.

Et si metu quis mortis furem occiderit, non dubitabitur quin lege Aquilia non teneatur; sin autem cum posset adprehendere maluit occidere, magis est ut iniuria fecisse uideatur: ergo et Cornelia tenebitur. Iniuriam autem hic accipere nos oportet non, quemadmodum circa iniuriarum actionem, contumeliam quamdam, sed, quod non iure factum est, hoc est contra ius, id est si culpa quis occiderit.

Dig. IX. 2. 1 27. § 7.

(Ulpianus libro octavo decimo ad edictum).

Item si arbustum meum uel uillam meam incenderis, Aquiliae actionem habebo.

Si quis insulam uoluerit meam exurere, et ignis etiam ad uicini

(1) I Digesto tritta più completamente del ladro in un frammento di Gaio ad Edicto prov.

(2) L'Huschke inserisce iniuria.

(3) L'Huschke omette non due linee sopra e lo aggiunge qui dopo Aquilia.

64

uicini insulam peruenerit, Aquilia tenebitur lege uicino: non minus etiam inquilinis ob res eorum exustas, et ita Labeo libro responsorum xv refert. Sed si stipulam in agro tuo incenderis, ignisque euagatus ad praedium uicini peruenerit, et illud exusserit, Aquilia lex locum habeat an in factum actio sit, fuit quaestionis. Et plerisque Aquilia lex locum habere non uidetur, et ita Celsus libro XXXVII. digestorum scribit. Ait enim, si stipulam incendentis ignis effugit, Aquilia lege eum non teneri, sed in factum agendum, quia non principaliter hic exussit, sed dum aliud egit, sic ignis processit. Cuius sententia scilicet rescripto Diui Seueri comprobata est in haec uerba: Praeses prouinciae si (1) propter ignem,(qui)(2) pabuli gratia factus culpa seruorum Ueturiae Astiliae euagatus agrum tuum, ut proponis, depopulatus est, ad exemplum legis Aquiliae noxali iudicio acturus (es) (2), si litis aestimatio permittitur, iudicium accommodare potest. Videlicet non est uisum Aquiliam sufficere. Si forte seruus coloni ad fornacem obdormisset et uilla fuerit exusta, Neratius scribit ex locato conuentum praestare debere, si neglegens in eligendis ministeriis fuit. Ceterum si alius ignem subiecerit fornaci, alius neglegenter custodierit? nam qui non custodit, nihil fecit, qui recte ignem subiecit, non peccauit: quemadmodum si hominem medicus(3) recte secuerit,sed neglegenter uel ipse uel alius curauerit, Aquilia

insulam peruenerit, Aquilia tenebitur etiam uicino; non minus etiam inquilinis tenebitur ob res eorum exustas.

Si fornicarius seruus coloni ad fornacem obdormiuisset et uilla fuerit exusta, Neratius scribit ex locato conuentum prestare debere, si negligens in eligendis ministeriis fuit. Ceterum si alius ignem subiecerit fornaci, alius neglegenter custodierit, an tenebitur qui subiecerit? nam qui custodit, nihil fecit, qui recte ignem subiecit, non peccauit.

(1) Praeses prov. si è una congettura di Bluhme.

(2) Inserito dagli Editori.

(3) Il caso della trascuranza del medico è omesso nel Digesto, perchè trattato in un frammento speciale di Gaio alla legge 8 di questo titolo.

cessat. Quid ergo est? Et hic puto ad exemplum Aquiliae dandam actionem tam in eum qui ad fornacem obdormiuit uel neglegenter custodiit, quam in medicum qui neglegenter curauit, siue homo periit siue debilitatus est. Nec quisquam dixerit in eo qui obdormiuit rem eum humanam et naturalem passum, cum deberet uel ignem extinguere uel ita munire ut non euagaret. Item libro VI. ex Viuiano relatum est: si furnum secundum parietem communem haberes, an damni iniuria tenearis? Et ait agi non posse Aquilia lege, quia nec cum eo qui focum haberet: et ideo aequum putat in factum actionem dandam. Sed non proponit exustum parietem. Sane enim quaeri potest (si) (1) nondum mihi damnum dederis, et ita ignem habeas ut metuam ne mihi detur, aequum sit me interim actionem in factum impetrare. Fortassis enim de hoc senserit Proculus: nisi quis dixerit damni non facti sufficere cautionem. Sed et si qui serui inquilini (2) insulam exusserint, libro x. Urseius refert Sabinum respondisse, lege Aquilia seruorum nomine dominum noxali iudicio conueniendum; ex locato autem dominum teneri negat. Proculus autem respondit, cum coloni serui uillam exusserint, colonum uel ex locato uel lege Aquilia teneri ita, ut colonus seruum posset noxae dedere, et, si uno iudicio res esset iudicata, altero amplius non agendum.

Quid ergo est? puto utilem competere actionem tam in eum qui ad fornacem obdormiuit quam in eum qui neglegenter custodit.

Nec quisquam dixerit in eo qui obdormiuit rem eum humanam et naturalem passum, cum deberet vel ignem extinguere uel ita munire ne euagetur.

Si furnum secundum parietem communem haberes, an damni iniuria tenearis? Et ait Proculus agi non posse quia nec cum eo qui focum haberet: et ideo aequius puto in factum actionem dandam, scilicet si paries exustus sit. Sin autem nondum mihi damnum dederis, sed ita ignem habeas, ut metuam, ne mihi damnum des,

damni infecti puto sufficere cautionem.

Proculus ait cum coloni serui uillam exussissent, colonum uel ex locato uel lege Aquilia teneri ita, ut colonus possit seruos noxae dedere, et, si uno iudicio res esset iudicata, altero amplius non agendum. Sed haec ita si culpa colonus careret: ceterum si noxios seruos habuit, damni eum iniuria teneri, cur ta

(1) Inserito dagli Editori.

(2) Questo caso è brevemente trattato nel Digesto dopo quello degli schiavi dell'affittaiuolo.

ROBY Introduzione al Digesto.

-

5

« PreviousContinue »