Page images
PDF
EPUB

Enfin, les personnes qu'à titre de punition la loi a déclarées intestabiles. Tels sont les auteurs de libelles diffamatoires et, sous les empereurs chrétiens, les hérétiques ou certains hérétiques 2.

Tit. J. Quibus non est permissum testamenta facere II, 12. Tit. D. Qui testamenta facere possunt et quemadmodum testamenta fiant XXVIII, 1. Tit. C. Qui testamenta facere possunt, vel non II, 22.

Ulpien XX, 14 : Latinus Junianus, item is qui dediticiorum numero est, testamentum facere non potest. Latinus quidem, quoniam nominatim lege Junia prohibitus est; is autem qui dediticiorum numero est, quoniam nec quasi civis Romanus testari potest, cum sit peregrinus, nec quasi peregrinus, quoniam nullius certæ civitatis civis est, ut secundum leges civitatis suæ testetur. § 3 J. De libertinis I, 5 ... Sed dediticiorum quidem pessima conditio jam ex multis temporibus in desuetudinem abiit, Latinorum vero nomen non frequentatur. — L. 1 C. De dediticia libertate tollenda VII, 5.

:

Ulpien, L. 11 Qui testamenta : Obsides testari non possunt, nisi eis permittitur.

Marcien, L. 13 pr., même titre : Qui a latronibus capti sunt, cum liberi manent, possunt facere testamentum. § 1. Item qui apud externos legatione funguntur, possunt

facere testamentum.

Ulpien XX, 16: Servus publicus populi Romani pro peculii parte dimidia testamenti faciendi habet jus.

Paul III, 4 A, 8: Qui ab hostibus captus est, testamentum quasi servus facere non potest. Sane valet testamentum id, quod ante captivitatem factum est, si

2 Le droit canonique ajoute les usuriers, c'est-à-dire tout prêteur à intérêts. Ch. 2 au Sexte, De usuris V, 5.

L'intestabilité à titre de peine n'est plus de droit commun.

:

revertatur, jure postliminii aut si ibidem decedat, beneficio legis Corneliæ, qua lege etiam legitimæ tutelæ hereditatesque firmantur. 9. In insulam relegatus et in opus publicum ad tempus damnatus quia retinet civitatem, testamentum facere potest, et ex testamento capere. Cf. L. 6 § 6-8 De injusto, rupto, irrito facto testamento XXVIII, 3. Novelle XXII, chapitre 8.

Gaius, L. 8 Qui testamenta : Ejus qui apud hostes est, testamentum, quod ibi fecit, non valet, quamvis redierit. § 1. Si cui aqua et igni interdictum sit, ejus nec illud testamentum valet quod ante fecit nec id quod postea fecerit... § 2. In insulam deportati in eadem causa sunt. § 3. Sed relegati in insulam et quibus terra Italica et sua provincia interdicitur, testamenti faciendi jus retinent. § 4. Hi vero qui ad ferrum aut ad bestias aut in metallum damnantur, libertatem perdunt bonaque eorum publicantur : unde apparet amittere eos testamenti factionem.

Paul, III, 4 A, 1: Testamentum facere possunt masculi post impletum quartum decimum annum, feminæ post duodecimum... 2. Spadones eo tempore testamentum facere possunt, quo plerique pubescunt, id est anno decimo octavo. 3. Filiusfamilias miles, quive militavit, de castrensi peculio, tam communi quam proprio jure, testamentum facere potest. Castrense autem peculium est, quod in castris adquiritur vel quod proficiscenti ad militiam datur. 4. Cæcus testamentum potest facere, quia accire potest adhibitos testes et audire sibi testimonium perhibentes. 5. Furiosus tempore intermissi furoris testamentum facere potest.

Ulpien XX, 12: Impubes, licet sui juris sit, facere testamentum non potest, quoniam nondum plenum judicium animi habet. 13. Mutus, surdus, furiosus, itemque prodigus, cui lege bonis interdictum est, testamentum facere non possunt mutus, quoniam verba nuncupationis loqui non potest; furiosus quoniam mentem non habet, ut testari de ea re possit; prodigus, quoniam commercio illi interdictum est, et ob id familiam mancipare non potest.

:

6

11. Qui de statu suo incertus est (factus, (fac eo?) quod patre peregre mortuo ignorat, se sui juris esse), testamentum facere non potest.

Aemilius Macer, L. 7 Qui testamenta: Si mutus aut surdus, ut liceret sibi testamentum facere, a principe impetraverit, valet testamentum. Paul, L. 10, même titre : Qui manus amisit testamentum facere potest, quamvis scribere non possit.

Ulpien, L. 4 De testamento militis XXIX, 1: Jure militari surdum et mutum testamentum facere posse ante causariam missionem in numeris manentem placet.

Justinien, L. 10 C. Qui testamenta (531): Discretis surdo et muto, quia non semper hujusmodi vitia sibi concurrunt, sancimus, si quis utroque morbo simul laborat, id est, ut neque audire neque loqui possit, et hoc ex ipsa natura habet, neque testamentum facere, neque codicillos... concedatur... § 4 J. Quibus non est permissum : Cæcus autem non potest facere testamentum, nisi per observationem, quam lex divi Justini patris mei introduxit. L. 8 C. Qui testamenta.

Diocletien et Maximien, L. 3 C., même titre (294-305) : Senium quidem ætatis vel ægritudinem corporis sinceritatem mentis tenentibus testamenti factionem certum est non auferre.

Ulpien, L. 15 Qui testamenta: De statu suo dubitantes vel errantes testamentum facere non possunt, ut divus Pius rescripsit.

Le même, L. 1 pr. De legatis 3 XXX : Si incertus quis sit, captivus sit an a latrunculis obsessus, testamentum facere non potest, sed et si sui juris sit ignarus putetque se per errorem, quia a latronibus captus est, servum esse velut hostium, vel legatus (est), qui nihil se a captivo differre putat, non posse fideicommittere certum est, quia nec testari potest, qui, an liceat sibi testari dubitet.

Marcellus, L. 9 De jure codicillorum XXIX, 7: Aristo negavit valere codicillos ab eo factos, qui paterfamilias necne esset, ignorasset. Ulpianus notat : nisi veteranus fuit, tunc enim et testamentum valebit.

Ulpien, L. 11, § 1 De testamento militis XXIX, 1 : Si miles incertus, an sui juris sit, testamentum fecerit, in ea condicione est testamentum ejus, ut valeat; nam et si incertus, an pater suus vivat, testamentum fecerit, testamentum ejus valebit.

Ulpien XX, 10: Filius familiæ testamentum facere non potest, quoniam nihil suum habet, ut testari de eo possit. Sed divus Augustus (Marcus?) constituit, ut filius familiæ miles de eo peculio, quod in castris adquisivit, testamentum facere possit.

Pr. J. Quibus non est permissum: ... Statim enim hi, qui alieno juri subjecti sunt, testamenti faciendi jus non habent, adeo quidem ut, quamvis parentes eis permiserint, nihilo magis jure testari possint: exceptis his, quos antea enumeravimus et præcipue militibus, qui in potestate parentum sunt, quibus de eo, quod in castris adquisierint, permissum est ex constitutionibus principum testamentum facere. Quod tamen initio tantum militantibus datum est tam ex auctoritate divi Augusti quam Nervæ nec non optimi imperatoris Trajani; postea vero subscriptione divi Hadriani etiam dimissis militia, id est veteranis concessum est. Itaque si quidem fecerint de castrensi peculio testamentum, pertinebit hoc ad eum, quem heredem reliquerint... Præter hos igitur, qui castrense peculium vel quasi castrense habent, si quis alius filiusfamilias testamentum fecerit, inutile est, licet suæ potestatis factus decesserit.

Dioclétien et Maximien, L. 3 § 1 C. Qui testamenta (294-305) Filium autem, qui in potestate est, testamentum facere non posse, indubitati juris est.

Aulu Gelle, XV, 13: Item ex iisdem Tabulis id quoque est: QUI SE SIERIT TESTARIER, LIBRIPENSVE FUERIT NI TESTIMONIUM FARIATUR, INPROBUS INTESTABILISQUE ESTO.

Gaius, L. 26 Qui testamenta: Cum lege quis intestabilis jubetur esse, eo pertinet, ne ejus testimonium recipiatur et eo amplius, ut quidam putant, neve ipsi dicatur testimonium.

Ulpien, L. 18 § 1, même titre : Si quis ob carmen famosum

damnetur, senatusconsulto expressum est, ut intestabilis sit ergo nec testamentum facere poterit nec ad testamentum adhiberi.

:

Honorius, Arcadius, Théodose, L. 4 C. De hæreticis I, 5 (407) Manichæos seu Manichæas vel Donatistas meritissima severitate persequimur. Huic itaque hominum generi nihil ex moribus, nihil ex legibus commune sit cum ceteris. § 5. Ergo et suprema illius scriptura irrita sit, sive testamento, sive codicillo, sive epistola, sive quolibet alio genere reliquerit voluntatem, qui Manichæus fuisse convincitur.

2. Les personnes du sexe féminin n'ont jamais pu tester en comices calates, ni in procinctu, mais si elles étaient sui juris et nubiles, elles testaient au moyen du cuivre et de la balance avec l'autorisation de leurs tuteurs.

La dégénération de la tutelle agnatique amena des restrictions. On alla jusqu'à poser en règle l'incapacité absolue des ingénues soumises à ce genre de tutelle, et celles-ci s'habituèrent, pour s'y soustraire, à des stratagèmes peu dignes. La tutelle des agnats fut abolie sous Claude; les tuteurs datif, optif et prétorien pouvaient être contraints à autoriser; enfin, la tutelle des femmes disparut entièrement et, à partir du Iv° siècle, il n'y eut plus aucune différence entre les sexes au point de vue du droit de tester. Tel est l'état de choses. consacré dans la législation de Justinien.

Au reste, la faculté de tester avait été accordée avec l'exemption de tutelle, à titre de prime, par la loi Julia et Papia Poppaa aux femmes ayant le jus liberorum, et les vierges vestales non-seulement étaient exemptes

« PreviousContinue »