Page images
PDF
EPUB

Julien, L. 16, même titre : Mortis causa donatio etiam dum pendet, an convalescere possit donator, revocari potest.

Le même, L. 18, même titre : Mortis causa capimus non tunc solum, cum quis suæ mortis causa, sed et si propter alterius mortem id faciat, veluti si quis filio vel fratre suo moriente donet Mævio ea condicione ut, si convaluerit alteruter eorum, reddatur sibi res, si decesserit, maneat apud Mævium.

Ulpien, L. 29, même titre : Si mortis causa res donata est, et convaluit, qui donavit, videndum, an habeat in rem actionem. Et si quidem quis sic donavit, ut si mors contigisset, tunc haberet, cui donatum est, sine dubio donator poterit rem vindicare; mortuo eo, tunc is, cui donatum est. Si vero sic, ut jam nunc haberet; redderet, si convaluisset vel de prælio vel peregre rediisset, potest defendi, in rem competere donatori, si quid horum contigisset; interim autem ei, cui donatum est. Sed et si morte præventus sit is, cui donatum est, adhuc quis dabit in rem donatori.

Le même, L. 30, même titre : Qui mortis causa donavit, ipse ex pœnitentia condicionem vel utilem actionem habet. Paul, L. 35 § 3, même titre Ergo qui mortis causa donat, qua parte se cogitat, negotium gerit, scilicet ut, cum convaluerit, reddatur sibi. Nec dubitaverunt Cassiani, quin condictione repeti possit, quasi re non secuta, propter hanc rationem, quod ea, quæ dantur, aut ita dantur, ut aliquid facias, aut ut ego aliquid faciam, aut ut Lucius Titius, aut ut aliquid optingat, et in istis condictio sequitur.

Africain, L. 24, même titre : Quod debitori acceptum factum esset mortis causa, si convaluerit donator, etiam tempore liberato ei potest condici.

Marcellus, L. 34, même titre : Mortis causa donatio etiam sic constitui potest, ut quid (quis?) stipuletur in annos singulos quoad viveret, scilicet ut post mortem promissoris incipiat exactio.

Marcien, L. 27, même titre : Ubi ita donatur mortis

causa, ut nullo casu revocetur, causa donandi magis est, quam mortis causa donatio. Et ideo perinde haberi debet, atque alia quævis inter vivos donatio. Ideoque inter viros et uxores non valet. Et ideo neque Falcidia locum habet, quasi in mortis causa donatione.

Paul, L. 9, même titre : Omnibus mortis causa capere permittitur, qui scilicet et legata accipere possunt.

Julien, L. 17, même titre : Etsi debitor consilium creditorum fraudandorum non habuisset, avelli res mortis causa ab eo donata debet. Nam cum legata ex testamento ejus, qui solvendo non fuit, omnimodo inutilia sint, possunt videri etiam donationes mortis causa factæ rescindi debere, quia legatorum instar optinent.

Papinien, L. 77 § 1 De legatis 2; Eorum, quibus mortis causa donatum est, fidei committi quoque tempore potest : quod fideicommissum heredes salva Falcidiæ ratione, quam in his quoque donationibus exemplo legatorum locum habere placuit, præstabunt.

Alexandre, L. 5 Ad legem Falcidiam VI, 50 (223) : Si mortis causa immodicas donationes in sororem tuam matrem contulisse probare potes, legis Falcidiæ ratione secundum constitutionem divi Severi, avi mei, uti potes.

Ulpien, L. 37 pr. De mortis causa donationibus : Illud generaliter neminisse oportebit, donationes mortis causa factas legatis comparatas: quodcumque igitur in legatis juris est, id in mortis causa donationibus erit accipiendum.

Marcellus, L. 38, même titre : ... Mortis causa donatur quod præsens præsenti dat.

Marcien, L. 25 pr., même titre : Tam is, qui testamentum facit quam qui non facit mortis causa donare potest. § 1. Filius familias qui non potest facere testamentum nec voluntate patris, tamen mortis causa donare patre promittente potest.

...

Novelle I, chap. 1, § 4 (535) : His omnibus obtinentibus, licet non ab herede sed a legatario, aut fideicommissario, aut mortis causa percipiente dari aliquid aut fieri testator voluerit...

Justinien, L. 4 C. De mortis causa donationibus (530): Quum de mortis causa donatione dubitabatur, et alii quidem inter ultimas voluntates eam posuerunt et legatis aggregandam esse censuerunt, alii autem inter donationes, quæ inter vivos consistunt, eam posuerunt, dubietate eorum explosa sancimus, omnes mortis causa donationes, sive juxta mortem facientis fuerint celebratæ, sive longiore cogitatione mortis subsecutæ sunt, actis minime indigere, neque exspectare publicarum personarum præsentiam et ea, quæ super hujusmodi monumentis solent adhiberi. Sed ita res procedat, ut, si quinque testibus præsentibus vel in scriptis vel sine litterarum suppositione aliquis voluerit mortis causa donationem facere, et sine monumentorum accessione res gesta maneat firmitate vallata, et nullam calumniam accipiat, neque propter hoc, quod gesta ei non accesserunt, inefficax esse atque inutilis videatur, et omnes effectus sortiatur, quos ultimæ habent liberalitates, nec ex quacumque parte absimilis eis intelligatur.

§ 81.- Mortis causa capiones.

E. SCHLAGINTWEIT, Jahrbücher für Dogmatik, IV, 1863. MAYNZ, § 533. ARNDTS, § 610. BRINZ, § 225. KELLER, Institutionen, § 339. Puchta, § 525. TEWES, § 144. VERING, p. 801-804. WINDSCHEID, § 677.

Pris dans un sens large, non technique, les mots mortis causa capio peuvent désigner toute acquisition à cause de mort et comprendre, par conséquent, la donation à cause de mort, l'hérédité, le legs. On s'en sert dans une acception plus étroite pour désigner certains autres cas, dans lesquels la succession est diminuée sans intention libérale directe envers celui qui reçoit.

La règle præsens præsenti dat n'y est pas observée; la loi Falcidia n'y a pas d'application.

On y range la prestation d'aliments à la femme dans l'envoi en possession du ventre; la prestation faite par

un héritier ou légataire condicionis implendæ causa; celle qui est reçue à l'effet de refuser ou d'accepter une hérédité ou un legs1.

Titres cités au précédent paragraphe.

Marcellus, L. 38 De mortis causa donationibus Inter mortis causa donationem et omnia, quæ mortis causa quis ceperit, est earum rerum differentia: nam mortis causa donatur, quod præsens præsenti dat; et mortis causa capi intellegitur, et quod non cedit in speciem donationis. Et enim cum quis testamento suo Pamphilum servum liberum esse jussit, si mihi decem dederit, nihil mihi donasse videbitur; et tamen, si accepero a servo decem, mortis causa accepisse me convenit. Idem accidit, quod (quando?) quis sit heres institutus, si mihi decem dederit: nam accipiendo ab eo, qui heres institutus est, condicionis implendæ ejus causa, mortis causa capio.

Ulpien, L. 8 pr., même titre : Qui pretio accepto hereditatem prætermittit, sive ad substitutum perventura sit hereditas, sive ab eo ab intestato successurus, mortis causa capere videtur: nam quidquid propter alicujus mortem obvenit, mortis causa capitur : quam sententiam et Julianus probat et hoc jure utimur. Nam et quod a statu libero condicionis implendæ causa capitur vel a legatario, mortis causa accipitur: et quod pater dedit propter mortem filii vel (cognatus propter mortem) cognati, mortis causa capi Julianus scripsit.

Le même, L. 12, même titre : Si mulier, ventris nomine per calumniam ut in possessionem mitti desideret, pecuniam accepit, forte dum substituto patrocinatur, ut institutum aliqua ratione excludat, mortis causa eam capere Julianus sæpius scribit.

On n'y doit pas ranger l'acquisition de ce qui est enlevé à l'indigne (§ 91), ni celle des biens vacants par le fisc (§ 27); ce sont là, en effet, des cas d'hérédité fictive ou réelle. Cette notion n'offre plus d'intérêt aujourd'hui.

[ocr errors]

Gaius, L. 31 pr., même titre : Mortis causa capitur, cum propter mortem alicujus capiendi occasio obvenit, exceptis his capiendi figuris, quæ proprio nomine appellantur. Certe enim et qui hereditario aut legati aut fideicommissi jure capit, ex morte alterius nanciscitur capiendi occasionem. Sed quia proprio nomine hæ species capiendi appellantur, ideo ab hac definitione separantur. § 2. Sine donatione autem capitur veluti pecunia, quam legatarius alicui condicionis implendæ gratia numerat, sive extraneus sit qui accepit sive heres. Eodem numero est pecunia, quam quis in hoc accipit, ut vel adeat hereditatem vel non adeat, quique in hoc accipit pecuniam, ut legatum omittat. Sed et dos, quam quis in mulieris mortem a marito stipulatur, capitur sane mortis causa. Rursus id, quod mortis causa donatur, aut in periculum mortis datur, aut cogitationem mortalitatis, quod nos quandoque morituros intellegimus.

« PreviousContinue »