Page images
PDF
EPUB

patris appetierint, ex generali edicto quod est de minoribus viginti quinque annis succurrit; cum, et si extranei damnosam hereditatem adierint, ex ea parte edicti in integrum eos restituit.

:

Pomponius, L. 11, même titre Impuberibus liberis omnimodo abstinendi potestas fit; puberibus autem, si se non immiscuerint.

Ulpien, L. 12, même titre : Ei qui se non miscuit hereditati paternæ, sive major sit sive minor, non esse necesse Prætorem adire, sed sufficit se non miscuisse hereditati.

Papinien, L. 87 pr., même titre : Eum bonis patris se miscere convenit, qui remoto familiæ vinculo pro herede gerere videtur. Et ideo filius qui tamquam ex bonis matris, cujus hereditatem suscepit, agrum ad hereditatem patris pertinentem ut maternum ignorans possedit, abstinendi consilium, quod in bonis patris tenuit, amisisse (omisisse?) non videtur. § 1. Pupillis, quos placuit oneribus hereditariis esse liberandos, confusas actiones restitui oportet.

Caracalla, L. 1 C. De repudianda vel abstinenda (214): Si paterna hereditate te abstinuisse constiterit, et non ut heredem in domo, sed ut inquilinum vel custodem vel ex alia justa ratione habitasse liquido fuerit probatum, ex persona patris conveniri te, procurator meus prohibebit.

Ulpien, L. 71 § 4 De A. vel O. H.: Si quis suus se dicit retinere hereditatem nolle, aliquid autem ex hereditate amoverit, beneficium abstinendi non habebit.

Scévola, L. 44 De re judicata XLII, 1: Ex contractu paterno actum est cum pupilla, tutore auctore, et condemnata est. Postea tutores abstinuerunt eam bonis paternis. Et ita bona defuncti ad substitutum vel ad coheredes pervenerunt...

Ulpien, L. 6 § 2 De bonis libertorum XXXVIII, 2 : Si filius liberti heres ab eo institutus abstinuerit, quamvis nomine sit heres, patronus admittitur.

Dioclétien et Maximien, L. 6 C. De legitimis heredibus VI, 58 (293-299): Defunctis, suis extantibus heredibus et abstinentibus vel repudiantibus hereditatem, frater jure consanguinitatis succedere potest.

Ulpien, L. 1 § 7 Si quis omissa causa XXIX, 4: Qui sunt in potestate, statim heredes sunt ex testamento, nec quod se abstinere possunt quidquam facit. Quod si postea miscuerunt, ex testamento videntur heredes, nisi si abstinuerint quidem se testamento, verum ab intestato petierint bonorum possessionem: hic enim incident in edictum.

Paul, L. 7 § 1 De A. vel O. H.: Si filius, priusquam sciret, se necessarium extitisse patris heredem, decesserit relicto filio necessario, permittendum est nepoti, abstinere se avi hereditate, quia et patri ejus idem tribueretur.

§ 43. Adition et répudiation de l'hérédité.

DÖRING, Die Lehre von der Erwerbung der Erbschaft nach heutigem römischen Rechte. Zerbst, 1839. MAYNZ, § 478. ARNDTS, § 506509, 517. BRINZ, § 199. KELLER, § 530. TEWES, § 52. VANGEROW, $498. VERING, p. 483-498. WINDSCHEID, § 596-599.

1. L'adition d'hérédité a lieu par déclaration verbale, laquelle était formelle dans la crétion, mais consiste selon le droit prétorien et nouveau en un simple avis donné au préteur sans aucune formalité.

L'héritier qui fait adition doit être capable de vouloir et de s'engager, car il prend sur lui les dettes et charges 1; il doit avoir connaissance et conscience de l'hérédité qui lui est déférée, savoir si elle l'est ab intestat ou en vertu d'un testament, et s'il est appelé pour le tout, ex asse, ou seulement pour une part, et pour quelle part.

L'adition est indivisible.

Elle ne peut avoir lieu sous condition ni à terme.

Supra, § 1. Infra, § 45, 49.

Elle est essentiellement personnelle, mais la déclaration en peut être faite par mandataire.

Le sujet doit faire adition lui-même, sur l'ordre du père ou maître. Celui-ci peut faire adition pour le sujet infans.

Le pupille fait adition avec autorisation de son tuteur; le tuteur fait adition pour l'infans. Les personnes morales font adition par leur représentant constitué ou par esclave.

Titres indiqués au § 41.

Paul, L. 19 De A. vel O. H.: Qui hereditatem adire vel bonorum possessionem petere volet, certus esse debet, defunctum esse testatorem.

Le même, L. 93 pr., même titre : Pater quotiens filio mandat adire, certus esse debet, an pro parte an ex asse, et an ex institutione an ex substitutione et an testamento an ab intestato filius suus heres existat..

Ulpien, L. 32 pr., même titre : Heres institutus si putet testatorem vivere, quamvis jam defunctus sit, adire hereditatem non potest. § 1. Sed et si scit, se heredem institutum, sed utrum pure an sub condicione ignoret, non poterit adire hereditatem, licet pure heres institutus sit, et sub condicione licet paruerit condicioni. § 2. Sed et si de condicione testatoris incertus sit, pater familias an filius familius sit, non poterit adire hereditatem.

Le même, L. 34 pr., même titre : Sed et si de sua condicione quis dubitet, an filius familias sit, posse eum adquirere hereditatem jam dictum est. Cur autem, si suam ignoret condicionem, adire potest; si testatoris, non potest? Illa ratio est, quod qui condicionem testatoris ignorat, an valeat testamentum dubitat, qui de sua, de testamento certus est. §1. Sed et si cum esset pure institutus, putavit sub condicione, et impleta condicione, quam injectam (injunc

tam?) putavit, adiit, an possit adquirere hereditatem? Consequens est dicere, posse eum adire.

Le même, L. 15, même titre : Is, qui putat se necessarium, cum sit voluntarius, non poterit repudiare nam plus est in opinione, quam in veritate.

Le même, L. 16, même titre : Et e contrario, qui se putat necessarium, voluntarius existere non potest.

Le même, L. 21 § 3, même titre : Si quis partem ex qua institutus est ignoravit, Julianus scribit, nihil ei nocere, quominus pro herede gereret. Quod et Cassius probat, si condicionem, sub qua heres institutus est, non ignorat, si tamen extitit condicio, sub qua substitutus est. Quid tamen, si ignorat condicionem extitisse? Puto posse adire hereditatem, quemadmodum si ignoret, an coheredis, cui substitutus est, repudiatione portio ei delata sit.

Paul, L. 1, même titre : Qui totam hereditatem adquirere potest, is pro parte eam scindendo adire non potest.

Ulpien, L. 2, même titre : Si quis ex pluribus partibus institutus sit, non potest quasdam partes repudiare, quasdam agnoscere.

Paul, L. 80 § 1, même titre : Idem puto etiam, si aliis mixtus heredibus ex pluribus partibus heres institutus sim, quod et hic adeundo unam portionem, omnes adquiro, si tamen delatæ sint.

Africain, L. 51 § 2, même titre : Sed et si quis ita dixerit : si solvendo hereditas est, adeo hereditatem, nulla aditio est. Papinien, L. 77 De R. J. L, 17 : Actus legitimi, qui non recipiunt diem vel condicionem, veluti emancipatio, acceptilatio, hereditatis aditio, servi optio, datio tutoris, in totum vitiantur per temporis vel condicionis adjectionem...

:

Gaius II, 87 ... (Quod) liberi nostri quos in potestate habemus, item quod servi nostri mancipio accipiunt vel ex traditione nanciscuntur, sive quid stipulentur, vel ex aliqualibet causa adquirunt, id nobis adquiritur : ipse enim... qui in potestate nostra est, nihil suum hahere potest; et ideo si heres institutus sit, nisi nostro jussu hereditatem adire non potest; et si jubentibus nobis adierit, hereditas

nobis adquiritur proinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus; et convenienter scilicet legatum per eos nobis adquiritur.

Qui in aliena est potesobligare eum, in cujus

Ulpien, L. 6 pr. De A. vel O. H. tate, non potest invitum hereditati est potestate, ne æri alieno pater obligaretur.

Théodose et Valentinien, L. 18 pr. C. De jure deliberandi (426): Si infanti, id est minori septem annis, in potestate patris vel avi vel proavi constituto vel constitutæ hereditas sit derelicta vel ab intestato delata a matre vel linea ex qua mater descendit, vel aliis quibuscumque personis, licebit parentibus ejus, sub quorum potestate est, adire ejus nomine hereditatem vel bonorum possessionem petere.

Marcellus, sur Pomponius, L. 63 De A. vel 0. H.: Furiosus adquirere sibi commodum hereditatis ex testamento non potest, nisi si necessarius patri aut domino heres existat per alium autem adquiri ei potest, veluti per servum vel eum quem in potestate habet.

:

Ulpien, L. 5 § 1, même titre : Eum, cui lege bonis interdicitur, institutum posse adire hereditatem constat.

Paul, L. 9, même titre : Pupillus si fari possit, licet hujus ætatis sit, ut causam adquirendæ hereditatis non intellegat, quamvis non videatur scire hujusmodi ætatis puer (neque enim scire neque decernere talis ætas potest, non magis quam furiosus), tamen cum tutoris auctoritate hereditatem adquirere potest : hoc enim favorabiliter eis præstatur.

Ulpien, L. 49, même titre : Pupillum etiam eo tutore auctore, qui tutelam non gerat, hereditatem adeundo obligari ait.

Le même, L. 8 pr., même titre : More nostræ civitatis neque pupillus neque pupilla sine tutoris auctoritate obligari possunt, hereditas autem quin obliget nos æri alieno, etiamsi non sit solvendo, plus quam manifestum est. De ea autem hereditate loquimur, in qua non succedunt hujusmodi personæ quasi necessariæ. § 1. Impubes qui in alterius potestate est si jussu ejus adierit hereditatem, licet consilii capax non fuerit, ei adquirit hereditatem.

« PreviousContinue »