Page images
PDF
EPUB

:

6

constitutio ad verecundiam naturæ introduxit. Sin vero quantacumque pars hereditatis vel res eis fuerit relicta, de inofficiosi querela quiescente id quod eis deest usque ad quartam legitimæ partis repletur, licet non fuerit adjectum boni viri arbitratu debere eam repleri. § 6. Igitur quartam quis debet habere, ut de inofficioso testamento agere non possit sive jure hereditario, sive jure legati vel fideicommissi, vel si mortis causa ei quarta donata fuerit, vel inter vivos in his tantummodo casibus, quorum nostra constitutio mentionem facit, vel aliis modis qui constitutionibus continentur. § 7. Quod autem de quarta diximus, ita intelligendum est, ut, sive unus fuerit sive plures, quibus agere de inofficioso testamento permittitur, una quarta eis dari possit, ut pro rata distribuatur eis, id est pro virili portione quarta.

Marcellus, L. 3 De inofficioso testamento: Inofficiosum testamentum dicere, hoc est allegare, quare exheredari vel præteriri non debuerit: quod plerumque accidit, cum falso parentes instimulati liberos suos vel exheredant vel prætereunt.

Le même, L. 5, même titre : ... Et his, qui non ex masculis descendunt, facultas est agendi, cum et de matris testamento agant et obtinere adsidue soleant. Hujus autem verbi DE INOFFICIOSO Vis illa, ut dixi, est docere immerentem se et ideo indigne præteritum vel etiam exheredatione summotum resque illo colore defenditur apud judicem, ut videatur ille quasi non sanæ mentis fuisse, cum testamentum inique ordinaret.

Ulpien, L. 1, même titre : Sciendum est frequentis esse inofficiosi querellas omnibus enim tam parentibus quam liberis de inofficioso licet disputare. Cognati enim proprii (proprie ei?) qui sunt ultra fratrem, melius facerent, si se sumptibus inanibus non vexarent, cum obtinere spem non haberent.

6 L. 30 C. De inofficioso testamento (528).

Le même, L. 29 § 1, même titre : De inofficioso testamento matris spurii quoque filii dicere possunt.

Papinien, L. 15 pr., même titre : Etsi parentibus non debetur filiorum hereditas, propter votum parentum et naturalem erga filios caritatem: turbato tamen ordine mortalitatis non minus parentibus quam liberis pie relinqui debet.

Constantin, L. 27 C. De inofficioso testamento (319): Fratres vel sorores uterini ab inofficiosi actione contra testamentum fratris vel sororis arceantur. Consanguinei autem, durante agnatione vel non, contra testamentum fratris sui vel sororis de inofficioso quæstionem movere possunt, si scripti heredes infamiæ vel turpitudinis vel levis notæ macula adsperguntur, vel liberti, qui perperam et non bene merentes maximisque beneficiis suum patronum assecuti, instituti sunt, excepto servo necessario herede instituto.

Ulpien, L. 18 De liberis et postumis XXVIII, 2 : Multi non notæ causa exheredant filios, nec ut eis obsint, sed ut eis consulant, ut puta impuberibus, eisque fideicommissam hereditatem dant.

:

Tryphonin, L. 16 § 2 De curatoribus furioso XXVII, 10 Potuit tamen pater et alias providere nepotibus suis, si eos jussisset heredes esse et exheredasset filium, eique, quod sufficeret, alimentorum nomine ab eis centum legasset, addita causa necessitateque judicii sui.

Ulpien, L. 12 § 2 De bonis libertorum XXXVIII, 2 : Si quis non mala mente parentis exheredatus sit, sed alia ex causa, exheredatio ipsi non nocet. Ut puta pone furoris causa exheredatum esse, vel ideo, quia impubes erat, heredemque institutum rogatum ei restituere hereditatem.

Ulpien, L. 8 § 8 De inofficioso testamento: Quoniam autem quarta debitæ portionis sufficit ad excludendam querellam, videndum erit an exheredatus partem faciat qui non queritur: ut puta sumus duo filii exheredati. Et utique faciet, ut Papinianus respondit, et si dicam inofficiosum, non totam hereditatem debeo, sed dimidiam petere. Proinde si sint ex duobus filiis nepotes, ex uno plures, tres puta,

ex uno unus unicum sescuncia, unum ex illis semuncia querella excludit. § 9. Quarta autem accipietur scilicet deducto ære alieno et funeris impensa...

Justinien, L. 32 C. De inofficioso testamento (529) : Quo; niam in prioribus sanctionibus illud statuimus, ut, si quid minus legitima portione hic derelictum sit, qui ex antiquis legibus de inofficioso testamento actionem movere poterant, hoc repleatur, ne occasione minoris quantitatis testamentum rescindatur, hoc in præsenti addendum esse censemus, ut, si conditionibus quibusdam vel dilationibus aut aliqua dispositione, moram vel modum vel aliud gravamen introducente, eorum jura qui ad memoratam actionem vocabantur, imminuta esse videantur, ipsa conditio vel dilatio vel alia dispositio, moram vel quodcumque onus introducens, tollatur, et ita res procedat, quasi nihil eorum testamento additum esset.

Justinien, Novelle XVIII, ch. 1 (536): ... Si quis unius aut duorum aut trium aut quatuor liberorum pater aut mater sit, non quadrantem solum ipsis relinquat, sed tertiam bonorum partem, hoc est quatuor uncias, eaque mensura sit dicto illi numero definita numerum. Sin vero plures quam quatuor habuerit liberos dimidiam partem totius substantiæ suæ illis relinquat, ut sex unciæ sint omnino quod debetur, et inter singulos triens forte vel semis æqualiter dividatur... Atque hoc in omnibus personis, quibus ab initio antiqua quarta querelæ de inofficioso constituta est, obtineat.

Ulpien, L. 8§ 6 De inofficioso testamento: Si quis mortis causa filio donaverit quartam partem ejus quod ad eum esset perventurum, si intestatus pater familias decessisset, puto secure eum testari.

Le même, L. 25, même titre : Si non mortis causa fuerit donatum, sed inter vivos, hac tamen contemplatione, ut in quartam habeatur: potest dici inofficiosi querellam cessare, si quartam in donatione habet, aut si minus habeat, quod deest viri boni arbitratu repleatur: aut certe conferri oportere id quod donatum est.

§ 33.

Actions du légitimaire lésé.

HARTMANN, ouvrage cité au § 32. COSTI, De querela inofficiosæ donationis et dotis. Berlin, 1858. NEUSTADT, De querela inofficiosa donationis. Breslau, 1869. MAYNZ, § 475. ARNDTS, § 605. BRINZ, § 203. KELLER, 517. PUCHTA, § 490. TEWES. § 133-136. VANGEROW, § 478-481. VERING, p. 402-415. WINDSCHEID, § 584-586.

1. Le légitimaire lésé avait à sa disposition, suivant les cas :

La plainte pour testament inofficieux, querela inofficiosi (testamenti), en rescision du testament et ouverture de la succession ab intestat;

L'action supplétoire, introduite par Justinien, en complément de part.

Les empereurs ont créé, en outre, une plainte pour dot ou donation inofficieuse, querela inofficiosæ dotis vel donationis, pour faire rescinder ces libéralités

entre vifs.

2. La plainte d'inofficiosité est vindictam spirans1. Son fondement est la qualité d'héritier légitimaire, et le manquement du testateur à l'office de piété. Le légitimaire qui l'intente sans succès perd tous les avantages à lui faits par le testament 2. La plainte se prescrit en cinq ans à partir de l'adition. Elle est essentiellement subsidiaire.

1 Voyez Introduction historique, § 153-154.

2 Cas d'indignité. Infra, § 91.

Si, de plusieurs légitimaires lésés, l'un n'intente pas la plainte, les autres peuvent l'intenter pour sa part; c'est là un droit d'accroissement dans la légitime, qui est soumis aux règles du droit d'accroissement dans l'hérédité 3.

Il y a succession dans la plainte; le premier légitimaire renonçant, ou décédé sans l'avoir intentée, ou repoussé pour démérite, est remplacé par le légitimaire de l'ordre ou du degré suivant, conformément aux principes de la succession ab intestat.

L'héritier du légitimaire lésé peut intenter la plainte si son auteur l'a préparée, c'est-à-dire s'il a tout au moins manifesté la volonté de l'intenter. Les héritiers descendants du testateur l'intentent même sans préparation par leur auteur descendant lui-même, si celui-ci est mort avant que l'héritier testamentaire ait fait adition.

La plainte s'intente contre l'héritier testamentaire, contre son héritier, contre ceux qui sont en lieu et place d'héritier, ainsi contre le fideicommissaire universel. On a vu que lorsque la plainte est intentée par un frère ou sœur du testateur, le défendeur n'est condamné que si c'est une persona turpis; le défendeur honnête est

3 Infra, § 38.

4 Infra, § 82-83.

Si le défendeur est en possession dans le sens qui sera établi au § 50, il se joint à la plainte une demande en restitution hereditatis petitio ex causa inofficiosi.

Cette matière est controversée. Beaucoup d'auteurs pensent que la plainte d'inofficiosité n'est qu'une pétition d'hérédité qualifiée, subordonnée aux conditions de la pétition d'hérédité.

« PreviousContinue »