Page images
PDF
EPUB

ARGUMENTUM.

Quum Cicero urbe cessisset, quod factum est mense martio ann. U. 696, a. Chr. 58, etsi statim P. Clodius tribunus pl. comitiis tributis novam legem de exsilio ipsius et bonorum publicatione pertulerat, mox villas diripuerat, domum in Palatio incenderat, areamque consecraverat deæ Libertati ; haud defuerunt tamen, qui illo tempore et eodem toto anno ad ejus restitutionem omnibus studiis incumberent. Epp. ad Att. III, 4, etc. priores epp. h. l. Plutarch. in Cic. p. 876; Dio Cass. XXXVIII, 17. Itaque kal. jun. de eo actum est in senatu, referente trib. pl. Ninnio Quadrato, ipsoque adjuvante Pompeio, quem paullo ante Clodius offenderat; atque jam tum ei reditus fuisset decretus, nisi alius trib. Ælius Stalenus intercessisset, ac consules L. Piso et A. Gabinius animum ab ea re alienum ostendissent. Pro Sext. cap. 31. Postea sæpe senatus frustra flagitabat consules, ut referrent, adeoque minabatur, priusquam id fecissent, nihil se acturum esse : isti vero constanter negabant, impediri se dicentes Clodii lege, cujus capite quodam erat cautum, ne quis verbum faceret, quo illa lex per senatum aut populum labefactari posset. Epp. ad Att. III, 15; in Pis. c. 13, seq. Igitur aliquandiu nihil efficere potuerunt necessarii, Quintus frater et L. Piso gener; nihil benivolentissimi et amicissimi viri.Ex quibus P. Sextius, is qui anno post trib. pl. fuit, mense sept. jam designatis novis consulibus, de Cicerone duobus nominibus bene merebatur; proximo autem mense octo tribuni, imminuta aliquantum Clodii potentia, causam eamdem agere de integro cœperunt, suscipiente eam etiam P. Lentulo, de eaque rogationem ad populum promulgaverunt. Epp. ad Att. III, 20 et 23; pro Sext. c. 32, seq. Sed caruit res sperato exitu.

Tandem kal. jan. an. 697, referente consule P. Lentulo, nec impediente ejus collega Q. Metello Nepote, qui olim Ciceroni inimicus, nunc moderatior ac pæne placatus erat, nova contentione actum est, ut vir de republica optime meritus quam primum reduceretur. Quam ad rem L. Cotta consularis nulla lege opus esse dixit, eumque ab uno senatu revocandum ornandum

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

favente et per legatos plurimos congratulante omni Italia, obviamque effusa urbe ad conservatorem suum complectendum. Pro Sext. c. 63; in Pis. c. 22.

Prima ei reduci cura fuit, ut reditus auctori senatui ac deinde populo gratias ageret. Quamquam tamen ordinem hunc dicendi et nonnulli codices, et Dio Histor. XXXIX, 9, et quod grave indicium est, ipse Cicero ad Att. IV, 1, confirmaverit, plerique tamen editores interturbaverunt. Liquido tamen hoc ex Ciceronis epistola ad Atticum, IV, 1, constat, in qua postquam iter per Italiam descripsit, « Ad urbem, inquit, ita veni, ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit, qui mihi obviam non venerit, præter eos inimicos, quibus id ipsum non liceret, aut dissimulare, aut negare. Quum venissem ad portam Capenam, gradus templorum ab infima plebe completi erant; a qua, plausu maximo, quum esset mihi gratulatio significata, similis et frequentia et plausus me usque ad Capitolium celebravit, in foroque et in ipso Capitolio miranda multitudo fuit. Postridie in senatu, qui fuit dies non. septemb. senatui gratias egimus. Eo biduo quum esset annonæ summa caritas et homines ad theatrum primo, deinde ad senatum concurrissent, impulsu Clodii; mea opera frumenti inopiam esse clamarent; quum per eos dies senatus de annona haberetur, et ad ejus procurationem sermone non solum plebis, verum etiam bonorum, Pompeius vocaretur, idque ipse cuperet, multitudoque a me nominatim, ut id decernerem, postularet : feci, et accurate sententiam dixi, quum abessent consulares, quod tuto se negarent posse sententiam dicere, præter Messallam et Afranium. Factum est SCtum in meam sententiam, ut cum Pompeio ageretur, ut eam rem susciperet, lexque ferretur; quo in concione recitato, quum populus, more hoc insulso et novo, plausum, meo nomine recitando, dedisset; habui concionem: omnes magistratus præsentes, præter unum prætorem et duos tribunos plebis dederunt ». Non minus clare liquet orationem hanc ad senatum de scripto dixisse Ciceronem, quum eam pro Plancio, cap. 30, recitari jubeat his verbis : « Nihil me novi, nihil temporis causa dicere, nonne etiam illa testis est oratio, quæ est a me prima habita in senatu. In qua quum perpaucis nominatim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent, scelus autem esset quem

que; Pompeius autem censuit, ut senatus decreto populi quoque scitum jungeretur: in hujusque sententiam mox discessio facta est sine ulla varietate, nisi quod nonnihil moræ fecit trib. pl. Atilius Serranus. Pro Sext. c. 34 ; de Legg. III, 19. Ex hac tamen perscripta senatus auctoritate res d. 8 kal. febr. defertur ad populum, principe rogationis Q. Fabricio trib. pl. reliquisque ejus septem collegis subscriptoribus. Hic cruentus ille fuit dies, quo factio Clodii, quando aliis armis destituta erat, per gladiatorum et egentissimorum hominum manus impedivit, ne quid ageretur, crudelissima cæde civium effecta. Pro Sext. c. 35, seqq. pro Mil. c. 14; Dio, XXXIX, 7. Verum ne sic quidem a causa recesserunt magistratus; habitæ ab iis sæpius sunt conciones contrariæ concionibus Clodianis; maximus motus ad illum revocandum factus est municipiorum, coloniarum, collegiorum in urbe multorum, etiam privatim decernentium; denique facta sunt magnifica aliquot senatusconsulta, de quorum tamen numero et ordine nihil exploratum habemus.

Ac trium quidem (tot omnino SS. CC. numerat M. Ant. Ferratius, quum quinque fecerit P. Manutius ad Sextianæ c. 61 ) argumenta et loca indicata legimus, siquidem unum in templo Honoris Virtutis, alterum in Capitolio, tertium in curia perscriptum traditur a Cic. pro Sext. c. 54, 60, seq. pro Planc. c. 32; de Frovv. conss. c. 9; de Divinat. I, 28. ( Errabat Valerius Max. I, 7, 5.) Quod utcumque existimatum fuerit, inter omnes constat, decrevisse senatum, ut exteris nationibus et magistratibus provinciarum publice viri salus commendaretur; simul gratiæ agerentur iis, qui eum adhuc recepissent, utque cuncta ex Italia omnes, qui rempublicam salvam vellent, in urbem convocarentur ad eum restituendum; tum ut consules de ea re comitiis centuriatis legem ferrent; ut huic legi ne quis ullam moram afferret; ut, nisi diebus quinque comitialibus esset actum, ipse de senatus sententia rediret omni dignitate recuperata; ut iis agerentur gratiæ, qui ex oppidis Italia concurrissent ad concionem, iidemque rogarentur ad eum diem redirent, quo lex esset ferenda. Ad Att. III, 26; in Pis. c. 15; pro Mil. c. 15; ad orat. pro Domo, c. 32; Dio, XXXIX, 8. Jam lata vel potius perlata est comitiis illis splendidissimis, quæ habita sunt prid. non. sextil. Itaque reductus de exsilio Cicero Romam rediit prid. non. sept.

« PreviousContinue »