Page images
PDF
EPUB

corum face collustrari potuerunt? Quasi non sæpius ingenio et moribus facta accommodaret orator, nec ipse responderet Cicero in Cluentiana! « Errat vehementer si quis in orationibus nostris, quas in judiciis habuimus, auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur. Omnes enim illæ orationes causarum et temporum sunt, non hominum ipsorum ac patronorum, etc.»>

Notha existimabitur oratio pro Murena, quod cap. 29 non apud imperitam multitudinem verba facere profiteatur, quum contra de Finibus, IV, 27, se apud imperitos pro Murena dixisse contendat. Quod si hanc inconstantiæ suspicionem veritus esset Cicero, numquam orationes edidisset, quum in Pisonem et Antonium gravis morum censor, idem pro Cœlio vitia excuset; quum Vatinium acerbissima persequutus oratione, biennio post defenderit; quum Catilinam ipsum defendere cogitaverit?

Quod ad excutiendum dicendi genus attinet, dicam quod sentio. Non ita eleganti sermone Marklandus et Wolfius utuntur, ut omnino de re tam difficili optime judicare et Ciceronianæ latinitatis gustum tenere videantur. Immo iis quibus a pueris imbuti sunt opinionibus sæpius parent, dum illud tantum pro latino ducunt, quod apud alios auctores occurrit; quodcumque autem propriam linguam aut minus, aut nimis multum refert, illud Ciceroni abjudicant, quasi non sæpius apud eum invenirentur peculiares dicendi modi, qui aut ad ipsum unum, aut ad linguæ usum pertinent, aut etiam ad recentiores manaverunt. Declamator, inquit Schützius, verba ea post Red. in Sen. cap. 15: << Italia cuncta pæne suis humeris reportarit »>, a Plutarcho in Cic. 43, et Macrobio, Saturn. II, 3, mutuatus videtur. Illud certe addere decebat periodum totam ex Asconii in Cœcilium, cap. 6, scholiis ab auctore declamatiunculæ pro Marcello desumptam. Quod quum eos prædicare puderet, satius eis visum est, si Asconium reprehenderent, quod illud opus Ciceroni tribuerit; qui tamen commentator quum paullo

post Ciceronem vixerit, et genuina ejusdem auctoris a falsis operibus discriminare studuerit (orat. in Tog. cand.), nobis veniam hanc concedi æquum censemus, qui cum illo et apud recentiores cum elegantisssimis scriptoribus Politiano, Vida,' Sannazaro, Mureto, Scaligero, Juvencio errare maluerimus, quam cum iis sapere, qui, ut summa eruditione pollent, ita elegantissime scribendi laudem ne ipsi quidem sibi vindicaverint.

Illud quoque animadvertendum censeamus ex illis dictis declamatiunculis quatuor inter se eodem cohærere vinculo, et ad Ciceronis reditum pertinere. Quas legentem et excutientem Marklandum mihi videre videor, qui, quum sæpius laudato consulatu, victo Catilina, servata patria, etc. aures gravarentur, jam priores duas orationes rhetoris exercitationem habuerit; et quum in sequenti declamatoria vis, quod vere est in novissima, Clodius iterum appareret; jam facta nulla historiæ auctoritate confirmata, phrases implicitas, non ita latina verba perspicere se arbitratur; et quamvis locum post Red. in Sen. omnino expresserit Mamertinus junior in Grat. Act. ad Julian. cap. 31, ubi ait « Nunc si tibi, imperator, parum ampla, nec respondente meritis tuis oratione usus videbor, quæso obtestorque te, ne meæ naturæ potius, quam magnitudini beneficiorum tuorum putes esse tribuendum »; quamvis Cicero pro Plancio, cap. 30, partem quæ adhuc exstat recitari ad judices jubeat; quamvis e sequenti, ut elata et nobili, harmoniæ exempla hauserit Quintilianus, IX, 4, 107; quamvis orationem pro Domo verbo ad verbum recitent grammatici Aquila, Rufinianus, Priscianus et Servius, et extremam Asconius, eadem ruina et judicio quatuor illas involvit

atrox censor.

Non quod negare velim, nonnullos esse locos in quibus vitium manifesto deprehendatur, nec ullos in alia oratione magis peccare aut variare codices. Libens etiam illud confitear, pannos aliquot a rhetoribus insertos ex orationibus

pro Sextio, in Pisonem, etc. aut fuse amplificatos. Mediam hanc viam ingressus est adolescens eruditissimus A. L. G. Jacob, edito pro summis in philosophia honoribus rite capessendis libello, quem sic inscripsit : «de oratione, quæ inscribitur pro M. Marcello, Ciceroni vel abjudicanda, vel adjudicanda Quæstio, novaque conjectura. Halæ, 1813.. Temperamentum illud, quo minime oratio pro Marcello indiget, ad nonnullas orationum, quas Marklandus aggressus est, partes valere crediderim. Quod si quis tandem omnino eas Ciceroni abjudicet, eas certe æquali, ut peritissimo, ita ingeniosissimo tribuat necesse est. Verum vim illam, non solertia carentem, artem illam, qua ad populum loquens, Clodium non appellat, quod certe vitium declamator non effugisset, illud laudis studium, longam illam et magnificam amplificationem, qua præcipue ejus eminet eloquentia, illam singularem et reipublicæ et romanarum gentium peritiam, qua ad obscure facta alludit, quæ tantum in ejusdem literis indicantur, magis mirer, quam quædam aut minus vera, aut non semel dicta, quæ in glossatores aut grammaticos facile cadant. Hanc unam inire possum rationem, qua diversas opiniones inter se conjungam, aut saltem alteri non nimium favere videar.

Neque me fugit quantum eæ ex tempore scriptæ animadversiones quæstione sæpius agitata sint inferiores. Verum præterquam quod de ea vix apud nostrates nota opinione primus disseruit vir clarissimus J. V. Leclerc, ipsi fateantur necesse est non ita semper hujus sectæ magistros et auctores faventibus discipulorum rumoribus acquievisse. Non constat quid animi aut consilii fuerit Marklando, quum alius disputatione in risum et jocum versa, similibus criticæ legibus ad alia opera traductis, orationes Ciceronis pro Sulla, pro Milone, pro Cœlio, pro Murena, pro Flacco, duas ex Catilinariis, duos libros Tusculanarum, tum etiam duas Tillotsoni conciones, unam Atterburii labefactare et convellere tentavit. Neque sane Wolfium delectavit, quod unus

eodem ductus consilio, longa argumentorum serie invectivas Wolfii in Ciceronem non e Wolfio profectas demonstravit, qui non ita difficilis labor erat, quum vere inusitatæ observationes, et aut parum latine, aut barbare dicta apudWolfium sæpius occurrerent. Ceterum ea dixisse satis est: nec ad legentes pertineat, si cumWolfio quæramus « idemne sit Marcellianæ et reliquarum, an diversi auctores et plures », quos tamen quum ex unius opificis manibus, certe ex unius schola officina venisse declaret; non minime nobis favet, quippe facillime, si vacaret, neque illud alius reposceret locus, ex Cicerone profectam Marcellianam demonstraturis. Neque operæ pretium interrogantem eum audire « Romæne scriptæ sint, an in provincia; nam inscitiam rerum urbanarum, etsi minus provincialem quam romanum hominem dedecet, tamen etiam negligenti tardoque, in urbe degenti, imputari posse» (Wolf. pro Marcell. p. xxxix). Verum et illa satis jam longa oratio est, qua plura de re non disputanda disputavimus; si quis legentium plura velit, adeat scriptos commentarios; nos abunde fecisse rati sumus, si Marklandi et Gesneri præfationes huic nostræ supponeremus. Placuit argumenta fere tota ex Wolfio exscribere, utpote summa cura condita; et ejusdem ac ceterorum notis sæpius usi sumus, sed ita, ut paucissima in commentario de tota hac controversia in posterum diceremus. ED.

IV. Cic. pars secunda.

15

MARKLANDI ET GESNERI

PRÆFATIONES

ANIMADVERSIONUM.

I.

ABSOLUTA

BSOLUTA disputatione de fide epistolarum Ciceronis ad Brutum et Bruti ad Ciceronem, aliud periculum nobis subeundum est, ultro quæsituris de auctoritate quatuor orationum, quæ communi doctorum consensu Ciceroni tribui, cum ejusque operibus ab omnibus editoribus conjungi solent. Loquimur de orationibus duabus post Reditum, pro Domo sua, ad Pontifices, de Haruspicum responsis. Quas quum dico mihi spurias et supposititias videri, id novum et admirabile accidet plerisque ; quandoquidem tot eruditi, multiplici doctrina me longe superiores, per tot sæcula non modo nihil ejusmodi notaverunt, sed etiam a pluribus ac primi ordinis viris docte accurateque scripta ad illas, tamquam probas et Ciceronianas, commentaria habemus, in quibus nulla usquam hujus opinionis suspicio reperitur. Neque vero tantum recentioris ævi scriptores, sed ipsi quoque veteres Romani, sententiæ nostræ speciose objici possunt. Nam primum Asconius Pedianus, quem sub Augusti principatu vel non ita multo post vixisse ponunt, aliquot versus attulit ex una harum orationum, ea, quæ est de Haruspicum responsis; quam, si non pessimam omnium, certe reliquis nulla parte meliorem judico: tum hujus ipsius orationis alium locum fortasse respexit Quintilianus deinde tertium quemdam ejusdem orationis locum totidem prope verbis legimus apud Valerium Maximum: denique quartum ab Arnobio excerptum : postremo illius,

:

« PreviousContinue »