Page images
PDF
EPUB

EXCURSUS

AD ORATIONEM PRO FLACCO, CAP. 38.

P. VATINIUS tribunus pl. Cæsare et Bibulo coss. legem tulit judiciariam, ut reus, et accusator totum consilium, et quæsitorem ipsum rejicere semel possent: neque tamen hujusmodi legis beneficio uti possent ii, quorum nomen delatum fuisset ante legem hanc latam. Hoc autem videba tur cavisse ad excludendum C. Antonium, qui jam accusatus fuerat a Q. Fabio Maximo de repetundis, et a M. Cœlio de majestate, apud duos prætores, Cn. Lentulum Marcellinum, et Q. Claudium, qui de iis criminibus quaerebant. Inhumanum propterea facinus, et summam crudelitatem legis illius latori exprobrat Cicero in oratione contra eumdem habita, cap. 11 : « Exspectarisne, dum G. Antonius reus fieret apud Cn. Lentulum, et Q. Claudium ». Quod ad ipsam accusationem attinet, duo hic veniunt in controversiam, fueritne Antonius de repetundis damnatus, an de majestate; et utrum repetundarum crimen capitale esset, necne. De crimine primum, mox de Antonio videbimus. Crimen illud capitale fuisse ostendunt viri docti, tum Pediani auctoritate, tum exemplis quibusdam. Pedianus quidem ad ea verba Verrinæ III, « Avaritiæ supplicio communi», subjungit : « Æstimatione litis, et exsilio», cum pecuniaria poena exsilium quoque conjungens; constat autem, C. Ca tonem, P. Rutilium, C. Verrem, A. Gabinium, repetundarum damnatos exsulasse: quibus et Cn. Dolabella a Scauro accusatus addi potest, sicut est in Verrinis, et C. Antonius, de quo infra. Plurima tamen argumenta sunt, quae me invitum pæne, ac reluctantem in contrariam partem prope

modum pertrahant. Primo narrat Valerius, lib. IX, L. Lentulum consularem damnatum repetundarum, censuram postea populi suffragiis obtinuisse. At, inquiunt, posteriores leges Acilia et Servilia crimen esse capitale jusserunt, quum antea non esset; audio, sed illud verisimile non videtur, nullam a Cicerone ejus rei mentionem factam fuisse, quum tam multos hujusmodi reos defenderit ; et aliquod est præjudicium in adversarios, si concedatur crimen illud aliquando capitale non fuisse. Secundo, Verrem non exsulasse, refert Plinius lib. XXXIV, cap. 2, quem proscriptum dicit a M. Antonio triumviro eam ob causam, quod illi vasa quædam Corinthia dono dare noluerit; Verrem autem repetundarum damnatum nemo inficiatur. An enim dicendum, exsules etiam, nedum cives rom. proscriptione triumvirali fuisse perculsos? Tertio, lib. I ad Herennium, hæc habet Cicero, aut quicumque tandem illius auctor est: << Lex vetat, eum, qui de pecuniis repetundis damnatus sit, in concione orationem habere; altera lex jubet, augurem in demortui locum, qui petat, in concione nominare ». Respondet Manutius, rhetorem ad veteres leges, et jam abrogatas, non ad posteriores, quibus pœna capitis inflicta est, respexisse; cujus ego conjecturæ non adquiesco. Cur enim, quum aliæ multæ suppeterent, exemplum ex abrogata lege desumpsit? Cur legem Calpurniam de repetundis jam abrogatam cum Domitia de sacerdotiis, quæ manebat, temere conjunxit? Cur de lege, quæ nulla erat, quippe e rep. sublata, Vetat, inquit, non vetabat, ad tempus præteritum significandum? Præterea, si lex Acilia crimen repetundarum capitale fecit, ut adversarii contendunt, et eadem Acilia ante Serviliam lata est, ut constat ex Verrina III, se quitur, Calpurniam legem per hanc alteram Aciliam abrogatam fuisse, antequam Domitius jus creandorum sacerdotum a collegiis transferret ad populum; tum vero Cicero loco laudato duas contrarias leges allaturus, perperam commemorasset Calpurniam, « Ne damnatus de repetundis in

1

concione orationem habeat», et Domitiam, « ut Augur nominet in concione, qui petat in demortui locum »; quum jam lex Calpurnia nulla esset, suffecta in ejus locum Acilia, ubi vigere cœpit Domitia lex de sacerdotiis. Demum Philip. II, de C. Antonio: «De quo ferre, quum de reliquis ferres, noluisti; quem etiam ad censuram petendam impulisti » ; nondum restitutus (1), Romæ adhuc erat C. Antonius, in senatum veniebat, petebatque censuram. Quæ quum ita sint, atque ex altera parte Asconii testimonium, et allata pleraque exempla magnum pondus habeant, omnem dubitationem tollet una distinctio. Postquam judices quempiam damnaverant repetundarum, rursus accusator, et reus jam damnatus, de litis æstimatione apud eosdem judices certabant; qui tum poterant, altero quasi judicio constituto, vel capitalem, vel pecuniariam tantum pœnam infligere, ut iis opus esse videbatur. Oratione pro Cluentio,

(1) Immo jam restitutum a Cæsare C. Antonium putat Abramius ad eum locum Philip. II, 38, quem omnino consule hac tota de re cum Ferratio sentientem, quique adeo erat ipsi Ferratio consulendus. Sed mihi quidem videtur Tullius eo loco diserte tradere, M. Antoniam qua lege exsules revocavit, ea patruum suum Caium exsulantem restituere noluisse, ut postea restitutum dicere oporteat. Nam hæc certa esse videntur, C. Antonium exsulasse, et restitutum fuisse. De illius exsilio testatur Cicero tum ibi, tum aliis locis, et potissimum in Vatin, cap. 11 : « Ac nunc quidem C. Antonius hac una re miseriam suam consolatur, quod imagines patris, et fratris sui, fratrisque filiam non in familia, sed in carcere collocatam audire maluit, quam videre ». Quo ex loco Abramius consequi existimat, exsilium ab Antonio vitari aliqua ratione potuisse. Ego vero ita intelligo, miseriam exsilii sui hac una re Antonium consolari, quod minore molestia res illas audiverit, quam visurus fuisset. Utriusque rei, quam affirmavi, testis est locuples etiam Strabo lib. X, p. 455, ab Abramio 1. c. prolatus. Non erat itaque Romæ C. Antonius, sed absens censuram petere cœpit, si Manutio crediderimus. At hæsit merito vir summus, , quum legit apud Tullium eodem Phil. II capite, C. Antonium in senatu fuisse kal. januariis, quibus M. Antonius cum Cæsare iniit consulatum. Quomodo enim posterioris illius legis ope indigebat, si hoc verum est? Nodum non dissolvit, quum putet, Abramius. Forte igitur, fratris filio cos. designato, redierat, nulla tamen lege, ut tuto quidem, sed non jure Romæ illi esse licuerit, quod Strabonis verba, xafódov'tʊxòv, pati aliquo modo possunt. Sed res est perincerta in medio relinquenda. GARATONIUS,

IV. Cic. pars secunda.

14

c. 41: « In litibus æstimandis fere judices, aut, quod sibi eum, quem semel condemnarunt, inimicum putant esse, si qua in eum lis capitis illata est, non admittunt; aut, etc. » Si lis capitis illata in eum, qui repetundarum jam fuerat damnatus, a judicibus poterat non admitti, et plerumque non admittebatur, non semper crimen illud capitale erat; prosequitur : « Itaque et majestatis absoluti sunt permulti, quibus damnatis de pecuniis repetundis lites essent æstimatæ ». Sæpe multati pecunia majestatis, hoc est, capitis pœnam evaserunt. Paullo post de Scævola repetundarum damnato: « Omni contentione pugnatum est, ut lis hæc capitis æstimaretur » ; poterat igitur a judicibus condemnari capitis Scævola : « Quæ res si rei judicatæ pondus habuisset, ille postea vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset ». Hic P. Septimius Scævola damnatus est de repetundis, Cicerone teste Verrina II; potuerat ei lis inferri capitis, ut omni contentione ab accusatore certatum est : sed lis capitis illata ab accusatore non fuit admissa, et pecunia multatus civitatem non amisit, mansitque Romæ ; quum potuerit alia lege vocari in judicium, exsul autem qui esset nequaquam vocari in judicium posset. Jam vero objectorum solutio in promptu est: nam et Asconius geminam pœnam crimini repetundarum attribuit, quia utraque pendebat ab arbitrio judicum; et multi damnati eo crimine exsulasse leguntur, quia lis capitis in eos illata, a judicibus fuerat admissa. Præcipue C. Cato consularis, cui lis æstimata est tantum H-S XVIII millibus, referente Cicerone in Verrinis, in altero illo judicio, quum de litis æstimatione certarunt, majestatis, hoc est, capitis condemnatus est, adeoque in exsilium pulsus ab iratis judicibus, qui ejus culpa, et amissas legiones, et diminutam fuisse imperii majestatem putabant, bello contra Scordiscos improspere gesto. Neque vero abnuerim, alios quosdam exsulare coactos, licet non damnatos capitis, quia solvendo non erant, ut Gabinium, ac Dolabellam; nam Verres, qui septuagies tantummodo exigi jussus est, ex

Asconio ad Verrinam II, potuit summam illam solvere, et civitatem, quodque illi reliquum erat bonorum retinere; idemque de Antonio sentiendum, quum tamen uterque damnationis ipsius infamiam, et si quæ aliæ pœnæ erant præter exsilium, non effugerit (1).

Quod attinet ad alteram partem, C. Antonium, quem in consulatu, sicut etiam in prætura, collegam habuerat, sociis pecuniam per vim abstulisse, scribit Cicero, Epist. 12, lib. I, ad Atticum, quum ita queratur: « Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare, partem mihi quæri, et a me custodem communis quæstus libertum esse missum » »; eumdem etiam copias trucidandas hostibus objecisse, quum ipse turpiter fugerit cum equitatu, Dio tradit lib. XXXVIII, quod unum erat ex majestatis criminibus. Hinc et a Cœlio de majestate, et a Maximo accusatus est de repetundis : utram ille causam dixerit, non est manifestum; reliqui fere

(1) Quum Antonium, ut diximus, exsulasse constet, quærendum est potius, quale illius fuerit exsilium. Accusatum de repetundis non fuisse, ostendimus ad cap. 38 pro Flacco, sed, Ferratio repugnante, de vi publica, hoc est, de conjuratione, ad cap. 33 pro Sulla. Leges autem Cæsaris jussisse, ut de vi publica, itemque de majestate damnatis aqua, et igni interdiceretur, tradit Cicero Philip. I, 9. An hoc Cæsar ex superioribus legibus tralatitium habuerit, an perpetuum antea quoque fuerit, non disputo. Fuit quidem ante has Cæsaris leges damnatus Antonius. Si Dioni credimus, non potuit de conjuratione convinci sed damnationem subiit, propter crimina Macedonica, quæ ad legem, qua postulatus fuerat, non pertinebant. In his erat etiam crimen majestatis, sed vel præcipuum erat expilatio provinciæ, ut Juvenalis locus a Ferratio infra productus ostendit. Quamvis itaque negari non possit, potuisse illum exsilio multari, nimis tamen severum hoc videatur. Quidquid sit, illud libenter exsilium C. Antonio tribuo, quo graviores certe pœnas vitare illum oportuerit: nam litium æstimatio non vitabatur exsilio. Qui autem ea tantum pœna, et senatorii ordinis amissione multabantur, Romæ manebant, neque voluntarium exsilium sibi præterea irrogabant ipsi. Quod si etiam ab urbe secederent, numquam exsulare putabantur, ut qui sponte, majores pœnas, atque ipsam ignis, et aquæ interdictionem subterfugientes, solum vertebant. C. Verri quoque aqua et igne interdictum fuisse non videtur : qui tamen car aut adhuc exsul ab Antonio proscribi non potuerit, aut ab eodem antea, lege illa, de qua Phil. II, 38, restitutus, quod est probabilius, non intelligo. GARATONIUS.

« PreviousContinue »