Page images
PDF
EPUB

118 M. T. CICERONIS ORATIO PRO ARCHIA. modo humana, verum etiam divina in tantis negotiis 5 commendatio debet esse, ut eum, qui vos, qui vestros imperatores, qui populi romani res gestas semper ornavit; qui etiam his recentibus nostris, vestrisque domesticis periculis æternum se testimonium laudum daturum esse profitetur; quique est eo numero, qui semper apud omnes sancti sunt habiti atque dicti : sic in vestram accipiatis fidem, ut humanitate vestra levatus potius, quam acerbitate violatus" esse videatur.

Quæ de causa, pro mea consuetudine, breviter simpliciterque dixi, judices, ea confido probata esse omnibus: quæ non fori, neque judiciali consuetudine, et de hominis ingenio, et communiter de ipsius studio loquutus sumn, ea, judices, a vobis spero esse in bonam partem accepta; ab eo9, qui judicium exercet, certo 10 scio.

qui populi rom. res gestas semper ornavit, dignus est , quem vobis non homines modo, sed etiam dii commendent; petimus a vobis ut eum sic in vestram accipiatis fidem, ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.

5. In tantis negotiis. In gravissimis, quos ille tractat, laboribus.

6. Qui etiam his recentibus nostris. Scripturus erat Archias bellum Catilinarium.

7. Violatus. Est enim poetæ sanctum nomen, quod nulla umquam barbaria violavit.

8. De hominis ingenio. De summi poetæ virtute. Studio. De literis quibus deditus studet.

9. Ab eo. A prætore, qui huic judicio præsidet.

10. Certo scio. Quum ipse sit frater Quintus: quod omnino a recens edito scholiaste dictum nobis hujus sententiæ vim ac sensum tum primum aperit.

IN ORATIONEM

PRO A. LICINIO ARCHIA

SCHOLIASTE AMBROSIANI

COMMENTARIUS.

A. Licinius Archias (1) se studiis poeticis dedidit, et apprime, ut videbatur, excelluit in hoc genere literarum. Amicitia igitur etiam viris illustribus familiariter copulatus est, ut ipse M. Tullius in orationis hujus narratione confirmat (2). Interim satis longo intervallo quum esset cum L. Lucullo in Siciliam (3) profectus, et quum ex

(1) Spatinm vacuum in codice, quod replevi nominibus ipsius poetæ. A. M. (2) Quæ sequuntur in codice ita sunt obliterata, ut legi nequeant usque ad debetur, quod nos fecimns deretur, ut fieri posset regrederetur. Reparavimus autem lacunam verbis ipsius narrationis Tullianæ, cap. 4. Neque multum amisimus in loci obliteratione, quæ non plus spatii in codice occupat, quam nos verbis Tullianis explevimus. A. M.

(3) Pro Siciliam nonnulli scripserunt Ciliciam, quod mendum ope codicum et historiæ sustulit olim Fulvius Ursinus. Verum et ipse peccavit hoc loco, quum addidit Heracleam, de qua mox Tullius in narratione, intelligendam esse illam quæ in Sicilia erat: quem summi critici errorem Alexius Mazochius egregie coarguit in commentario ad tabulas Heracleenses, pag. 113, quo loco contendit plane cogitandum esse de Heraclea Italica Lucaniæ. En autem ipsius Mazochii verba: «Ex eo opinor, Siculam Heracleam jubet Fulvius intelligi, quod proxime orator Siciliæ meminerat. At animadvertere debuisset, Archiam non in Sicilia commorantem, sed ex ea decedentem (hoc est, in eo itinere, quo ex provincia Sicilia cum Lucullo decedens, in portum Heracliensem, qui Siris erat, appulit) ab Heracliensibus civitate donatum. His si addas quæ eodem capite sequuntur, jam nullus dubitationi locus relinquetur. Nam post Luculli, et ipsorum Heracliensium testimonium, Archiam fuisse Heracleæ adscriptum, affirmantium, ita subjicit: Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, quas Italico bello, incenso tabulario, interisse scimus omnes? Atqui ex illo Italico bello nihil flammæ, nihil cædium aut ullius incommodi in Siciliam re

ea provincia cum eodem L. Lucullo regrederetur, Heracleam venit, quæ tunc erat civitas fœderata, et adscriptus est in ordinem Heracliensium (1) civis. Tunc Silanus (2) et Carbo cos. legem tulerunt, ut omnes qui essent ex fœderatis populis civitatem romanam consequerentur: si modo illo tempore quo lex lata esset, domicilium in Italia haberent, et intra diem sexangesimum (3) professi apud prætorem fuissent. Quæ quum Licinio Archiæ ad obtinendum jus civitatis romanæ argumenta deessent, quoniam neque tabulis Heracliensium probare poterat adscriptum se in ordinem civium, quippe tabularium civitatis illius exarserat bello sociali, nec bona sua in censum detulerat, reus factus est lege Papia, quæ lata fuerat ad eos coercendos, qui temere et illicite civitatem romanam usurpassent. Fit ergo quasi conjecturalis (4), an adscriptus sit in ordinem (5) Heracliensium, et an fecerit omnia quæ is facere debuerit, qui esset e numero fœderatorum. Et deficitur quidem multis probationibus; testimonio tamen Heracliensium, et vel maxime, quibus tota occupatur oratio, poeticæ facultatis et doctrinæ jucundissimæ gratia nititur. Est etiam, omissa conjectura, dis

dundavit in Lucania autem ut cum maxime incendiis arsisse omnia necesse fuit ». A. M.

(1) Alii scribendum censent Heracleensium, alii Heracliensium. Ego in palimpsesto Ambrosiano bis vidi scriptum Heraclensium cum una litera e, ter Heracliensium, atque hanc constanter amplectendam lectionem putavi. A. M.

(2) Prave ego dederam Silvanus in principe editione. Codex enim, etsi hic difficillime legitur, habet Silanus. Monet autem Gruterus ad orationis cap. 4, in MSS reapse legi Silanus aut Sullanus. Porro quidquid dicat in lexico suo Antiq. Rom. Pitiscus, legem videlicet de peregrinis latam esse, anno Urbis 664 (seu potius 665), a Silvano et Carbone trib. pl. codex tamen noster antiquissimus habet aperte cos. Et quidem Carbonem consulem cum Pompeio Stra. bone (scilicet anno nuper dicto 664, seu potius 665) legendum censebat apud Plinium lib. III, cap. 9, Hermolaus Barbarus: immo Pighius in Annal. ita diserte legebat. Sed enim id mendum arguunt ipse Pighius loc. cit. Harduinus in notis ad Plinium, nec non duo Plinii codices Ambrosiani. Rem satis obscuram disquirendam eruditis permittimus. A. M.

(3) Ita cod. sexangesimum, quam scriptionem non semel me videre memini. A. M.

(4) Nisi mavis « conjectura lis», quod minus placet. A. M. (5) Cod. in eodem. A. M.

ceptatio per ipsam qualitatem personæ, ut civis romanus debeat adoptari, etiamsi in præteritum non sit adsociatus (1).

ORATIO.

II. 1. Quum (2) res agitetur (3) apud prætorem P. R. rectissimum virum.

Hanc enim causam lege Papia de civitate romana apud Quintum Ciceronem dixit Archias ipsius (4) M. Tulli fratrem (5). Quapropter (6) utitur deprecatione, ne minus civiliter loqui existimetur, recedens videlicet aliquantum a forensi genere dicendi. Quod ipsum ne pro inepto accipiatur, jam præloquitur, a modo præsentis causæ non abhorrere, et personæ vel maxime, pro qua dicendum esset, convenire.

2. Hoc denique prætore exercente judicium.

Non vacat quod mentionem facit prætoris ipsius, id est, fratris sui Q. Ciceronis, qui judicio præerat. Opportunissimum quippe ait de laudibus poetæ boni apud eum dicere qui studiis hujusmodi delectetur. Fuit enim Q. Tullius non solum epici, verum etiam tragici carminis scriptor (7).

(1) Cod. adsocius. A. M.

(2) Superiores ineditas Tullii orationes in capita ipse dispescui; deinceps in orationibus editis vulgatam distinctionem retinebo: quare et a capite 2 hic initiam ducitur. A. M.

(3) Codex agitatur. A. M.

(4) Codex cujus. A. M.

(5) Nunc demum ex nostro interprete apparet, Marcum apud ipsum fratrem prætorem hanc orationem dixisse: quo fit ut jam intelligamus quorsum pertineat ea clausula hujus orationis: «Quæ loquutus sum, ea, judices, a vobis spero esse in bonam partem accepta; ab eo, qui judicium exercet, certo scio ". A. M.

(6) Cod. quia propter. A. M.

(7) Q. Ciceronis exstant versus epici viginti de Signis cælestibus, quo quodque tempore illustre sit. Adde etiam, si placet, epigramma de mulierum levitate, quod Cl. quoque Hummelius in editione Norimbergensi (an. 1789) operum Quinti Ciceronis dedit. Tragediarum autem ejusdem Quinti mentio fit in epistolis Marci ad eum ipsum, nempe lib. III, 6, 9. A. M.

ea provincia cum eodem L. Lucullo regrederetur, Heracleam venit, quæ tunc erat civitas fœderata, et adscriptus est in ordinem Heracliensium (1) civis. Tunc Silanus (2) et Carbo cos. legem tulerunt, ut omnes qui essent ex fœderatis populis civitatem romanam consequerentur: si modo illo tempore quo lex lata esset, domicilium in Italia haberent, et intra diem sexangesimum (3) professi apud prætorem fuissent. Quæ quum Licinio Archiæ ad obtinendum jus civitatis romanæ argumenta deessent, quoniam neque tabulis Heracliensium probare poterat adscriptum se in ordinem civium, quippe tabularium civitatis illius exarserat bello sociali, nec bona sua in censum detulerat, reus factus est lege Papia, quæ lata fuerat ad eos coercendos, qui temere et illicite civitatem romanam usurpassent. Fit ergo quasi conjecturalis (4), an adscriptus sit in ordinem (5) Heracliensium, et an fecerit omnia quæ is facere debuerit, qui esset e numero fœderatorum. Et deficitur quidem multis probationibus; testimonio tamen Heracliensium, et vel maxime, quibus tota occupatur oratio, poeticæ facultatis et doctrinæ jucundissimæ gratia nititur. Est etiam, omissa conjectura, dis

dundavit in Lucania autem ut cum maxime incendiis arsisse omnia necesse fuit ». A. M.

(1) Alii scribendum censent Heracleensium, alii Heracliensium. Ego in palimpsesto Ambrosiano bis vidi scriptum Heraclensium cum una litera e, ter Heracliensium, atque hanc constanter amplectendam lectionem pu tavi. A. M.

[ocr errors]

(2) Prave ego dederam Silvanus in principe editione. Codex enim, etsi hic difficillime legitur, habet Silanus, Monet autem Gruterus ad orationis cap. 4, in MSS reapse legi Silanus aut Sullanus. Porro quidquid dicat in lexico suo Antiq. Rom. Pitiscus, legem videlicet de peregrinis latam esse anno Urbis 664 (seu potius 665), a Silvano et Carbone trib. pl. codex tamen noster antiquissimus habet aperte cos. Et quidem Carbonem consulem cum Pompeio Stra bone (scilicet anno nuper dicto 664, seu potius 665) legendum censebat apud Plinium lib. III, cap. 9, Hermolaus Barbarus: immo Pighius in Annal. ita diserte legebat. Sed enim id mendum arguunt ipse Pighius loc. cit. Harduinus in notis ad Plinium, nec non duo Plinii codices Ambrosiani. Rem satis obscuram disquirendam eruditis permittimus. A. M.

(3) Ita cod. sexangesimum, quam scriptionem non semel me videre memini. A. M.

(4) Nisi mavis «< conjectura lis», quod minus placet. A. M. (5) Cod. in eodem. A. M.

« PreviousContinue »